Sermo 3
QUANTO HONORE B. MARIA FUERIT CORPORE ET ANIMA IN CŒLUM ASSUMPTA.
POSITUS est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. III Reg. II, 19.
Quemadmodum sanctus asserit Augustinus, de beatissima Virgine nihil in Scripturis canonicis reperitur post id quod Christus de cruce eam commendavit dilecto discipulo S. Joanni, nisi quod recitat Lucas evangelista, dicendo:1 Hi omnes (puta Apostoli) erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria Matre Jesu.2 Nunc ergo de ejus assumptione dicendum est quod veritati sacræ Scripturæ concordat, atque a sanctis Patribus catholicisque doctoribus est expressum. Et primo hoc certum est, et auctoritate universalis Ecclesiæ (quæ a Spiritu Sancto infallibiliter regitur) comprobatur, quod hodierna die præstantissima Virgo migravit a corpore, et a Filio ejus unico, Deo vero et homine, Domino nostro Jesu Christo, in cœlos cum omni veneratione et gaudio est assumpta: de qua re præsens celebratur solennitas.
Præterea qualiter, hoc est quam gloriose, assumpta sit, protestatur S. Hieronymus in sermone de festo præsenti, qui hodie per Ecclesiam legitur, in quo inter cetera loquitur: Legimus quam sæpe ad funera et sepulturas Sanctorum angelos advenisse, et ad eorum exsequias obsequia præstitisse, ac animas electorum ad cœlos cum hymnis et laudibus detulisse, ubi et utriusque sexus chori commemorantur frequenter auditi, laudesque cecinisse, ac multo lumine resplenduisse, insuper et eos qui aderant adhuc in carne viventes, miri odoris ibidem fragrantiam persensisse. Quod si ad recreandam spem corroborandamque fidem fidelium, Salvator ob merita Sanctorum suorum amplius demonstranda, tanta ac talia dignatus est facere circa defunctos: quanto magis credendum est, hodie cœlorum militiam cum suis agminibus Genitrici Dei obviam venisse, eamque ingenti lumine circumfulsisse, atque ad thronum sibi ante mundi constitutionem provisum, cum laudibus et canticis perduxisse? Nulli dubium, omnem illam cœlestem Jerusalem tunc ineffabili lætitia exsultasse, quoniam festivitas ista, quæ nobis hodie revolvitur annua, illis omnibus facta est continua. Nec immerito. Creditur enim quod ipse Salvator per se totus festivus occurrit, atque cum inæstimabili gaudio eam secum in throno locavit: alias quomodo implevisse creditur quod præcepit in lege, Honora (inquiens) patrem tuum et matrem tuam?34
Præterea præinductis concordat quod sanctus ait Bernardus: Virgo gloriosa hodie cœlos ascendens, supernorum civium gaudia copiosis cumulavit augmentis. Quum enim Joannes Baptista materno adhuc clausus in utero, Maria loquente, gavisus sit:5 quam magna fuit cœlestium exsultatio civium, quum et vocem Mariæ audire, et faciem ejus videre, et felici ejus præsentia frui cœperunt? Quis cogitare sufficiat, quam gloriose hodie mundi Regina ad cœlos processerit, et quanto devotionis affectu in ejus occursum tota cœlestium legionum descenderit multitudo, quibus ad thronum gloriæ canticis sit deducta; quam sereno ac placido vultu, quam divinis amplexibus a suo Filio sit suscepta, et super omnem creaturam exaltata, cum honore et gloria quibus talem ac tantam Matrem a tali tantoque Filio decuit sublimari? Insuper, sicut devotissimus tangit Bernardus: Salva per omnia reverentia Christi, cum majori solennitate obviatum est ei de cœlo, quam Christo in sua ascensione, et cum ampliori reverentia in cœlum ipsa perducta est. Christo etenim ascendenti soli angeli occurrerunt; Mariæ vero non angeli soli, sed et omnes Sancti quos Christus secum in sua ascensione perduxit in cœlum: imo et ipsemet Dominus Christus ei occurrit, et eam cum summo honore secum in gloria statuit. Insuper in sermone suo beatus scribit Hieronymus: Monstratur ejus sepulcrum in vallis Josaphat medio, quæ vallis inter Jerusalem et montem Oliveti est posita, ubi in ejus honore fabricata est ecclesia miro tabulata lapide; in quo sepulcro fuit ipsa sepulta, sed nunc sepulcrum hoc vacuum demonstratur.
Porro de ordine rei gestæ in beatissimæ Virginis assumptione S. Cosmas testatur: Dum Christus Genitricem vitæ ad se volebat assumere, per consuetum angelum prænuntiavit ei diem, et per angelum dixit ad eam: Tempus est ut ad me assumam te Matrem meam. Nam sicut terram gaudio adimplesti, sic fac gratulari cœlestia, et cœlestes mansiones redde jucundas. Adducam autem ad te Apostolos, quorum quasi meis sepelieris manibus. Quod autem Apostoli divina virtute illuc adducti sint, protestatur S. Germanus Constantinopolitanus episcopus. Magnus quoque ille theologus Damascenus idem affirmat, dicendo: Apostolos ubique terrarum dispersos ac prædicantes, divinum præceptum e finibus terræ Jerosolymam contulit. Imo ad hoc probandum, solet adduci quod divinus Dionysius tertio capitulo de Divinis nominibus ait, loquens ad Timotheum: Nos, ut nosti, et multi ex fratribus nostris ad visionem corporis principis vitæ et quod Deum suscepit, convenimus. Aderant autem Jacobus frater Domini, et Petrus theologorum altissimus vertex. Verumtamen verba hæc divini Dionysii etiam aliam intelligentiam habent. Quum itaque gloriosi Apostoli ad gloriosam Virginem convenissent, et juxta eam in thalamo, ubi ipsa ad obdormiendum in Domino collocaverat semetipsam, sederent, Christus cum innumerabilium multitudine angelorum de cœlo adveniens, suæ dilectissimæ Matris animam de corpore exeuntem suscepit cum gaudio maximo, sacratissimi quoque corporis ejus sepulturam commisit Apostolis.
Præterea, quamvis sancta mater Ecclesia non determinet nec absolute affirmet beatissimam Virginem cum corpore glorificatam, multi tamen Sancti hoc indubitanter fatentur, quod scilicet tertio die ab ejus dormitione, Christus animam ejus reduxit ad corpus ipsius sanctissimum, et ita in anima et corpore glorificatam super omnium ordines angelorum constituit eam. Et de hoc multa leguntur in Revelationibus S. Brigittæ viduæ. Sed et S. Augustinus rationabilia valde motiva adducit ad idem. Ideo non est dubitandum de hoc. Omnino enim decentissimum fuit ut Christus Deus omnipotens Matrem suam dignissimam summo veneraretur honore, non solum in anima, sed etiam in corpore ejus. Primo, quia ex ejus purissimo corpore corpus formavit quod ad suum increatum et hypostaticum esse divinum assumpsit. Quemadmodum ergo per hoc ineffabiliter honoravit et exaltavit corpus Virginis sacræ in sæculo isto, sic decentissimum fuit ut corpus ejusdem statim post recessum animæ ejus a corpore, honoraret et exaltaret, præcipue glorificando ipsum simul cum anima sua. Secundo, quoniam Virgo sanctissima per corpus suum præ omnibus Sanctis Christum specialissime honoravit, et ei singularissime ministravit. Ipsa enim in medio uteri sui Unigenitum Dei novem mensibus tulit. Deinde ex se natum propriis manibus elevavit, contrectavit, involvit, ubera ei porrexit, brachiis suis amplexata est illum, vultu deosculata, ita quod electissimæ Virginis corpus sanctissimum ex Filii Dei habitatione, contrectatione, deosculatione, lactatione et administratione mirabiliter deificatum est, præstantissimumque effectum. Propterea, nullatenus decuit corpus tam sacrum in terra manere, multoque minus decuit ipsum resolvi, et vermes ac cineres ex eo produci; sed justissimum exstitit, illud suæ purissimæ animæ reunitum, mox cum Christo in cœlis glorificari ac honorari. Tertio, quoniam alios multos Sanctorum Christus honorat in terra quantum ad eorum corpora sacra, quæ longe ac late a fidelibus visitantur : non ergo decuit corpus suæ dilectissimæ Genitricis manere in terris absconditum et inhonoratum. Quum ergo in terris nullibi valeat inveniri, certum est illud in cœlestibus commorari. Quarto, quoniam Matrem tam incomparabilis sanctitatis, tam cœlestis, imo supercœlestis ac deificatissimæ dignitatis, Matrem piissimam, oportuit ab optimo ac liberalissimo Filio perfectissime honorari, plenarie beatificari, et singulari privilegio decorari : quod factum non esset, nisi eam in corpore glorificasset et anima.
Postremo, quamdiu Virgo incomparabilis post Christi resurrectionem vixerit in hoc mundo, dicetur in sequenti sermone. Nunc igitur beatissimæ advocatæ et matri ac dominæ nostræ præcordialiter congratulemur, eamque verbis ac moribus veneremur, ejusque imploremus suffragium, ad ipsius adspiremus consortium et adspectum. O quam delectabile et suave est eam clare conspicere, cum ipsa jugiter permanere, et ea in Deo ad libitum frui! O quantum diligunt et honorant eam omnes cives superni, omnes angeli sancti, et electi homines universi jam beatificati, per quam tot bona sunt consecuti, quam vident a Deo incomprehensibiliter honoratam, imo quam Deus in universorum præsentia Beatorum nominat Matrem! O qualis et quantus est honor ille, esse et dici Matrem Creatoris universorum!
Footnotes
Chapter 141 of 278