Sermo 6
DE MEMORIA DIGNATIONIS DIVINÆ ET BENEFICIORUM EJUS ERGA NOS, DE GRATITUDINE B. MARIÆ, ET UNDE NOS DEBEAMUS HUMILIARI.
MEMORIA memor ero, et tabescet in D me anima mea. Thren. III, 20.
Sanctus Psalmista divinæ excellentiæ altitudinem infinitam attendens, hominum quoque defectuositatem ac pravitatem considerans, quam etiam pie, gratiose ac liberaliter Deus cum hominibus egerit mente perlustrans, admiratus est vehementer misericordiam, dignationem ac munificentiam Dei ad homines:1 Domine (inquiens), quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Et rursus: Domine, quid est homo, quia innotuisti ei?2 Simili consideratione sanctus Job dixit: Quid est homo, quia magnificas eum?3 aut quid apponis erga eum cor tuum? Et item: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis;4 et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos? Et utique sancti viri merito hæc dixerunt. Videmus quippe in sæculo isto, quod reges terræ et archiepiscopi magni vix dignantur adspicere pauperes aut simplices subditos. Quumque Deus gloriæ in infinitum sit dignior universis prælatis principibusque Ecclesiæ, nonne mirandum est, quod tam magnifice, tam superpiissime cum hominibus egit?
Denique si magnum atque mirandum est, quod innotuit hominibus, eosque intueri dignatus est, et curam habet eorum: quanto magis summe mirandum et extollendum est, quod Deus, Dei Filius, propter homines homo est factus, conversatus in mundo, suspensus in ligno, corpusque suum et sanguinem nobis in Sacramento reliquit ac contulit? Imo, quum ista sint maxima ineffabiliterque miranda, hoc tamen singularissime magnum ac mirandissimum esse probatur, quod æternaliter natus ex Patre Deo, consubstantialis, æqualis consempiternusque Genitori altissimo, humillimam virginem puramque puellam elegit et assumpsit in matrem, ex ea assumens humanæ carnis substantiam, lactationem et educationem aliis pueris consuetam. Itaque quo beneficia Dei collata Mariæ, sunt singulariora, eo majora; et quanto majora, eo erant Virgini benedictæ diligentius recolenda, frequentius ponderanda, gratiorique mente recognoscenda, quum inattentio et oblivio sint pars præcipua ingratitudinis.
Verbum ergo inductum, in Virginis sacræ persona aptissime explanatur. Ipsa quippe memoria memor erat, id est, intentissime atque assidue recordabatur omnium quæ in ea et per eam operatus fuit Altissimus, qualiter in ea et ex ea fuerat incarnatus, conceptus, et in utero ejus tot mensibus deportatus, deinde ex ea permanente integerrima natus, nutritus, et usque ad incrementa adultæ ætatis perductus. Insuper omni die post Filii sui passionem, resurrectionem, ascensionem et Sancti Spiritus missionem memor fuit, quæ, quanta et qualia Filius suus pro mundi salute fecit, docendo seorsum, prædicando in publico, undique discurrendo, faciendo miracula, conversando sanctissime, ac pertulit a Judæis per verba irrisoria ac blasphema, per contemptus, detractiones, opprobria, per præcipitationis ac lapidationis attentationes, et tandem per omnia quæ sibi in nocte ac die suæ crucifixionis intulerunt; deinde quam gloriose die tertio resurrexit, quam jucunde ac pie ei aliisque apparuit, quam potenter ascendit in cœlum, quam deifice misit Spiritum Sanctum, quam admirabilem gratiam dedit hominibus, præsertim sanctis Apostolis ac primitivæ Ecclesiæ, quam multos convertit per eos. Porro, ut omnia ista quotidie affectuosius ac distinctius recordaretur, in tali loco post Filii sui ascensionem commorabatur, quod ex eo faciliter poterat sacra loca accedere in quibus Filii sui erant peracta mysteria; et visitando hujusmodi loca, cum inæstimabili revolvebat affectu quæ fuerant gesta, æstuabatque avidissime ad Unigenitum suum, donec post tempora præstituta assumpsit eam, et transtulit ad gloriam affectatam.
Cogitemus ergo et nos omnia ista quotidie, et sic horum recordationibus assiduis ac devotis mens nostra formetur, ornetur, impleatur et occupetur, ut phantasiæ inutiles, cogitationes noxiæ, distractiones odibiles excludantur ab ea, potissime in divinis;5 et exquiramus charismata meliora atque saluti viciniora, ceteris pulsis;6 apprehendamus ac operemur ea (videlicet legendo, studendo, agendo) per quæ amplius inflammetur cor nostrum ad devotionem, ad sui custodiam, ad spiritualem profectum.
Præterea memores simus, et congratulatorie contemplemur, quam gloriosissime assumpta sit hodie incomparabilis Virgo ad thronum gloriæ sibi ab æterno prævisum, a mundi exordio præparatum. Certe quo fuit humilior in hoc mundo, eo sublimior facta est in cœlo. Quo Deum ardentius perfectiusque dilexit, eo profundius, clarius ac felicius nunc inspicit ipsum. Quo plures per eam salvati sunt, eo plurium beatitudo ac gloria redundat in ipsam. Quo plura ac eminentiora in ea, ex ea et per eam facta sunt bona, eo nunc præclariora possidet gloriæ dona. Quo Deus se ipsum ei propinquius ac singularius in hac vita conjunxit, eo sibi eam in cœlis vicinius gloriosiusque univit. Et breviter, quantum ac qualiter decuit talem Matrem a tali Filio assumi, exaltari ac glorificari, tantum ac taliter eam hoc die assumpsit, sublimavit ac beatificavit. Idcirco quantum potuit mens creata luci incircumscriptæ, incomprehensibili et immensæ uniri, immergi, improfundari absque personali sui unione cum Deo, tantum ipsa est hodie Divinitatis abysso, lumini sempiterno, Deo uni ac trino beatifice counita, fruitive immersa, inavertibiliter improfundata.
O quam inæstimabiliter regratiatur ipsa nunc toti superaltissimæ Trinitati, quæ eam ad ista omnia præelegit, quæ eam sic honoravit ut comparentalis sit Deo Patri, Mater Unigeniti Dei, templum Spiritus Sancti, illiusque Genitrix a quo Spiritus vere æternaliter profluit; per quam salvare decrevit genus humanum, cui misericordiæ regnum commisit, per quam sub evangelica lege tot desperatos atque gravissimos peccatores salvare dignatus est; quam fecit et advocatam Ecclesiæ, reginam ac dominam totius creaturæ, matrem pietatis et gratiæ; cujus imperio omnium malignorum spirituum subjecit catervam, cujus precibus ac meritis suscitavit tot mortuos, imo et multos in mortalibus culpis defunctos ad vitam reduxit ac gratiam et salutem! O quam inexcogitabiliter delectatur ipsa in unico suo nato, secundum utramque ipsius naturam! Et quamvis incomparabiliter magis delectetur in eo secundum ipsius divinitatem, nihilo minus valde singulariter ac intense jucundatur in ejus humanitate. Nempe, si omnes Beati vehementer lætantur ac reficiuntur Christi humanitatem adspiciendo, in quantum per eam salvati sunt, aut ad redintegrationem suam recuperati: quanto magis ipsa, ex cujus purissimis sanguinibus formata est caro dominica, et ex cujus illibatis visceribus prodiit ipsa humanitas, cujus virgineo educata est lacte? O quantum tota triumphans Ecclesia, universa patriæ cœlestis phalanga, universitas angelorum beatarumque animarum, unicam Virginem istam incessabiliter veneratur, tanquam Dei ac Creatoris sui præstantissimam Genitricem! Quam honorabilissime occurrerunt ei hodie ascendenti, quam jucundissime eam receperunt, et usque ad gloriæ thronum illi paratum, deduxerunt eamdem! Congratulemur igitur ei, totisque viribus ipsam perenniter honoremus, atque post Deum eam præcordialissime diligamus ac collaudemus.
Postremo, ut post incertissimam vitam hanc valeamus cum ea feliciter exaltari, ejus in primis humilitatem sectemur, quæ quum omnium esset dignissima et valde dignissima, se omnium humillimam exhibere non distulit.7 Imperfectum igitur nostrum videant ac deplorent oculi nostri. Ex recordatione multitudinis magnitudinisque culparum nostrarum, reputemus nos universorum vilissimos, ac brutis inferiores et viliores. Ex consideratione totius pronitatis nostræ ad omne malum, universæque infirmitatis nostræ ad omne bonum, timorati, custoditi, solliciti atque humillimi simus. Ex defectuositatibus, fœditatibus, indigentiis nostris in corpore et anima, parvi pendamus et humiliemus nos infinite. Ex contemplatione infinitæ excellentiæ Dei nostri, atque ex speculatione deficientiæ nostræ immensæ et parvitatis, imo et nihileitatis, sub ipso humiliet se quilibet nostrum, parvi pendat ac deprimat in immensum; et quoniam Regem majestatis toties et tam dire offendit et inhonoravit, omni confusione, persecutione, castigatione, adversitate se reputet dignum. Sicque ex humilitate hac oriatur in nobis mititas fixa ac patientia inconcussa: quibus vallati virtutibus, in sancta dilectione indesinenter crescere ac firmari conemur, atque cum ampliori cordis munditia quotidie ministrare Altissimo indefesse, nulli unquam locum dantes pigritiæ.
Footnotes
Chapter 144 of 278