Skip to the text

Sermo 2

QUOMODO BEATISSIMA VIRGO MARIA SIT, QUOMODO ETIAM QUILIBET ELECTORUM ESSE DEBEAT SPIRITUALE CASTELLUM.

PORTA hæc clausa erit, et non aperietur, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Ezech. XLIV, 2.

Per portam quam propheta Ezechiel vidit in spiritu, in visione illa difficillima quam in fine libri sui describit in multis capitulis, spiritualiter designatur purissima virgo Maria, quæ ante partum, in partu et post partum fuit inviolata ac integerrima, quam nequaquam decuit viro alicui aperiri, quoniam Dominus Deus Israel, Unigenitus Patris, ingressus est eam, assumendo ex ea naturam humanam, seque claudendo in utero ejus, sicut cantat Ecclesia: Virgo, Dei Genitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo. Ipsa igitur præstantissima Virgo est porta per quam ingressus est mundum istum Filius Dei, visibiliter apparendo in eo. Conformiter ipsa spiritualiter est castellum quod Jesus intravit, descendendo de sinu Patris in uterum Virginis, non locum mutando, sed carnis substantiam in ea et ex ea assumendo, juxta illud in Psalmo: summo cœlo egressio ejus;1 et item, In sole posuit tabernaculum suum.2 Unde alibi protestatur: Exivi a Patre, et veni in mundum.34

Deinceps, propter diversas causas beatissima Genitrix Dei appellatur castellum. Primo, quia castellum debet esse situatum in alto eminentique loco, ut ex eo possit hinc inde circumspici. Sic virgo Maria in altissimo statu ac gradu dignitatis in Deo est posita, utpote in vertice maternitatis Dei, per quam comparentalis est Deo Patri, unicum et eumdem cum illo filium habens: quod est dignitas quodammodo infinita, ex qua deinde convenit ei, esse angelorum imperatricem, reginam cœli, dominam mundi, advocatam Ecclesiæ, decus et gloriam totius creaturæ. Ideo dicit S. Hieronymus: Quid nobilius Matre Domini, quid splendidius ea quam elegit Splendor paternæ gloriæ? Sed quia præfata dignitas maternitatis Dei, est donum gratiæ gratis datæ, dicendum, quod virgo Maria etiam constituta est a Deo in vertice perfectionis gratiæ gratum facientis atque virtutum, in quibus excellentissima fuisse non dubitatur.

Secundo, quia castellum debet muro circumdatum esse et clausum. Sic Virgo mundissima, fuit virtute cardinali quæ dicitur fortitudo, et etiam dono quod fortitudo vocatur, munita. Potest quoque per murum castitas designari.5 Unde ait Salvator: Sint lumbi vestri præcincti, id est cingulo castitatis ornati. Vere namque per castitatem protegitur homo a jaculis vitiorum multorum, a tentationibus dæmonum, a concupiscentiarum sagittis. Hac castitate Domina nostra fuit summe inviolabiliterque munita ac decorata, ita quod nunquam inordinatus aut indecens motus carnis fuit in ea.

Tertio, quia castellum debet in gyro profundum habere fossatum. Sic Virgo altissima, profundissima humilitate fuit vallata. Unde et ipsa fatetur:6 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ. Hinc sanctus loquitur Augustinus: O mira et profunda Mariæ humilitas! Ecce angelus Mariam alloquitur, dicens: Ave, gratia plena. Mariæ Spiritus Sancti superventio gratiosa promittitur, Maria in matrem Dei assumitur, Maria omnibus creaturis præponitur, Maria cœli et terræ domina efficitur; et tamen pro omnibus his superbia nulla extollitur, imo in omnibus his mira humilitate se deprimit, dicens: Ecce ancilla Domini.7 Non dixit, Ecce domina mundi, sed, Ecce ancilla Domini. Hinc loquitur et Bernardus: O Maria, tu spiritum elationis virtute humilitatis penitus contrivisti, quam ita in te respexit Dominus, ut ipsius merito super omnes choros angelorum te sublimare dignum putaverit. Nunquam enim super omnes choros angelorum sublimata ascendisses, nisi prius infra omnes homines humiliata descendisses. Et recte humilitas comparatur fossato, quum sit quædam profundatio mentis qua subdit ac deprimit semetipsam: et sicut in fossato aquæ colliguntur, sic in humili corde gratiarum charismata congregantur. Iterum, sicut fossatum aquis repletum, prohibet adversarios ab accessu ad castellum et a destructione ipsius, ita revera humilitas humiles a dæmonum impugnatione et dejectione tuetur, eo quod humilis non propriis viribus, sed gratioso adjutorio Dei innititur.

Quarto, quoniam castellum est turre elevatum. Sic optima virgo Maria fuit caritatis fervore, contemplationum excessu, apice sanctitatis sublimis et elevata. Unde et ipsa ait in Canticis:8 Ego turris*. Quinto, quoniam sicut castellum debet armis esse corroboratum, sic virgo Maria fuit omnium virtutum tanquam spiritualium armorum vigore firmata, dæmonibusque metuenda et inexpugnabilis facta.9 Idcirco in Canticis vocatur terribilis ut castrorum acies ordinata. Sexto, quoniam sicut castellum debet necessariis vitæ, videlicet alimentis, esse provisum, sic benignissima Virgo fuit spiritualibus alimoniis plena, videlicet pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris, gratia divinæ confortationis, cibo bonæ operationis, oleo supernæ consolationis, vino excessivæ devotionis, sed et pane lacrimarum ac compassionis.10 Hinc ait in Canticis: Introduxit me rex in cellam vinariam.11*

Deinceps, per Martham significatur vita activa, cujus operationes sunt, pauperes reficere, nudos vestire, peregrinos ac pauperes hospitare, mortuos sepelire, visitare infirmos, redimere vinctos; item errantes reducere, ignaros instruere, mœstos consolari, consilium dare, delinquentes corripere, oppressos relevare. Circa hæc occupantur boni activi. Per Mariam autem, Marthæ sororem, designata est vita contemplativa, cujus actiones sunt, Deum speculari, diligere, meditari, orare, laudare; gustare quam dulcis est Deus, rapi in divitias gloriæ ejus, audire quid in se Dominus Deus loquatur.1213 Porro beatissima Virgo in utriusque vitæ istius actibus fuit perfecta, imo utriusque vitæ actus circa Filium suum exhibuit, utpote opera vitæ activæ circa ipsius humanitatem. Sic enim Filium suum nutrivit, vestivit, et in corporalibus multis ei præbuit sacrum promptissimumque obsequium. Nec dubium quin et pauperibus, juxta quod potuit, misericordissima ac liberalissima fuit. Spiritualia quoque misericordiæ exercuit opera. Circa divinitatem vero Christi Filii sui exercuit eminentissime actus vitæ contemplativæ, illam sincerissime contemplando, ardentissime diligendo, suavissime degustando, orationi, meditationi ac laudibus Dei devotissime insistendo. Nec dubium quin ipsa ad pedes Filii sui prædicantis, multo humilius sedit, ejus quoque verba multo affectuosius diligentiusque audivit, quam Maria Magdalene. Unde et virgo Maria optimam partem perfectissime prælegit ac tenuit.

Præterea unusquisque fidelis debet spiritualiter esse castellum, in quod Christus per gratiam intret, et in quo per caritatem moretur. Primo, ut alte sit situs, hoc est in militanti Ecclesia constitutus, in Christo tanquam in capite positus, in Deo erectus, ipsum in omnibus intendendo, quærendo et adspiciendo, juxta id Psalmistæ: Oculi mei semper ad Dominum.14 Sic simus in alto locati, non in rebus carnalibus ac terrenis instar porcorum depressi. Unde Jeremias propheta hortatur:15 Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlum. Isaias quoque propheta : Levate (inquit) in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.16 Unde et Apostolus monet : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.17 Secundo, ut muro sit clausus, hoc est castitate vallatus, vel castitate conjugali, vel viduali, vel virginali. Sic unusquisque corpus suum incontaminatum custodiat.

Nam teste Apostolo, qui fornicatur, in proprium corpus peccat, illud inquinando, deordinando, imo et habitaculum diaboli statuendo.18 Tertio, ut humilitate quasi fossato exstet circumdatus, in omnibus humiliando se ipsum. Sic ergo proprias vilitates, defectuositates, culpas, turpitudines et ingratitudines consideremus, et humiles simus valde stabiliter ac profunde in corde, in verbis et factis, in vestitu, incessu omnique apparatu. Quarto, ut caritatis Dei ac proximorum fervore sit sublimatus. Caritas namque est summa virtus, et turris virtutum : in qua quanto plus crescimus, tanto coram Deo meliores, majores altioresque sumus. Quinto, ut virtutibus contra omnia peccata ac tentamenta armetur, ne superetur ab eis. Sic nos armare debemus, et adversariis nostræ salutis viriliter ter reluctari, quia non coronatur a Deo nisi qui legitime certaverit.19 Sexto, ut spiritualibus alimentis ac poculis sit provisus, videlicet pane sacramentali, pane cœlesti, pane lacrimarum, rivis sapientiæ fluentisque gratiæ. His omnibus reficiamus et confortemus nos ipsos. Optimi enim panes sunt animæ, actus virtuosi, quum dicat Salvator :20 Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Nempe orando, meditando, Deum laudando, contemplando, diligendo, et cetera opera bona agendo, confortantur animæ nostræ in Deo, reficiuntur, spiritualiter crescunt, atque ad veram quæ in Deo consistit felicitatem pertingunt.

Duo socii erant se invicem valde amantes. Quorum unus circa festum omnium Sanctorum defunctus est. Alius vero continuis fletibus se affligens, nihil pro defuncto oravit. Cui post festum Nativitatis Christi defunctus apparuit, dicens : Nihil mihi profecisti solum plorando. Et quasi improperans ei fletum : Ecce (inquit) beatissima virgo Maria, singulis annis in festo Nativitatis Christi ad purgatorii loca cum multitudine angelorum descendit, et multas inde animas eripit, quoniam in nocte solennitatis illius Christum Regem gloriæ peperit. Quumque in proxima Nativitatis Christi solennitate descenderet, et multas eriperet animas, sperabam quod precibus tuis fuisset me etiam eductura, sed non fecit. Verum quoniam proxima nocte dominicæ Resurrectionis solet descendere ad purgatorium pro eductione animarum, eo quod Christus nocte illa sanctos de limbo eduxit, rogo ne cesses pro me cum lacrimis exorare, ut me illa nocte dignetur eripere. Et in hoc scies te exauditum, si tibi ultra non apparuero. Et quia defunctus ille ad viventem non rediit, creditur per Virginem gloriosam nocte illa ereptus. Ex hoc quoque exemplo docentur fideles, pro amicis suis defunctis magis orare quam flere, nisi pro illorum liberatione fleant orando.

Footnotes

  1. Ps. XVIII, 7. ↩

  2. Ibid. 6. ↩

  3. Joann. XVI, 28. ↩

  4. Ibid. 28. ↩

  5. Luc. XII, 35. ↩

  6. Ibid. 1, 48. ↩

  7. Luc. 1, 38. ↩

  8. Cant. VIII, 10. * murus ↩

  9. Cant. VI, 3, 9. ↩

  10. Eccli. XV, 3. ↩

  11. Cant. II, 4. ↩

  12. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  13. I Petr. II, 3. ↩

  14. Ps. XXIV, 15. ↩

  15. Thren. III, 41. ↩

  16. Is. XL, 26. ↩

  17. Coloss. III, 1, 2. ↩

  18. 1 Cor. VI, 18. ↩

  19. II Tim. II, 5. ↩

  20. Joann. IV, 34. ↩

Chapter 140 of 278