Skip to the text

Sermo 4

QUANTÆ SIT DIGNITATIS ESSE MATREM DEI, ET QUANTI MERITI SE TOTUM OFFERRE DEO, QUANTI PRÆMII SERVIRE ET COMPATI CHRISTO.

ADAMA VIT eam rex plus quam omnes mulieres. Esther II, 17.

Verba ista litteraliter scripta sunt de Esther regina, quam Assuerus rex præ mulieribus cunctis dilexit, quoniam erat formosa valde, et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.1 Quæ verba de beatissima Virgine spiritualiter optime intelliguntur, quam Dominus, Rex omnipotens, præ omnibus feminis adamavit. Amare namque est alicui bonum velle, et amor ipse efficit unionem. Quanto itaque majora singularioraque bona contulit Deus Mariæ, et quanto vicinius ac specialius se ei conjunxit, tanto plus ceteris ipsam amavit.

Jam ergo pensemus quid Mariæ Deus contulit in hac vita. Certe contulit se ei in filium verum ac naturalem, et in specialissimum sponsum. Hoc donum Dei est dignitatis quodammodo infinitæ. Si magnum est esse servum Dei, majusque esse amicum Dei, utique maximum est esse matrem Dei. Verumtamen quia maternitas Dei est dignitas quædam et donum gratiæ gratis datæ, non sufficeret Virgini gloriosæ esse matrem Dei, nisi et dona gratiæ gratum facientis haberet. Et quoniam omnia ordinatissima fuerunt in ea, utpote in matre sapientiæ summæ et sempiternæ, a qua ordinatio omnis profluxit; idcirco secundum excellentiam præfatæ dignitatis, videlicet maternitatis Dei, fuit in Virgine benedicta excellentia gratiæ gratificantis, et virtutum infusarum atque donorum Spiritus Sancti. Unde quantum Virgo beatissima per maternitatem Dei fuit omni dignior creatura, tantum per excellentiam gratiæ suæ ac virtutum fuit sanctior universis.

Insuper perpendamus, quantum et qualiter Deus in vita præsenti conjunxit se Virgini superdignissimæ. Certe post hypostaticam seu suppositalem unionem, qua se humanæ conjunxit naturæ, in Christo non videtur fuisse possibilis propinquior unio, quam ea qua se Virgini conjunxit sanctissimæ, cujus se Filium fecit: per quod aliquid ejus suæ divinitati univit, carnem assumendo ex ea. Dicitur quippe in Symbolo, de Domino Jesu Christo Virginis Filio: Deus est, ex substantia Patris ante sæcula genitus; et homo est, ex substantia Matris in sæculo natus. Et sanctus ait Bernardus: O vere dives Maria, cujus modica portio assumpta, totius mundi sufficit relaxare peccata. Denique in tantum se Virgini sacratissimæ copulavit, quod uterum ejus ingressus est, et novem mensibus requiescere in eodem dignatus est; deinde ex ea nasci, educari, contrectari, amplecti, atque tot annis cum ea voluit conversari. Nonne propinquissima, familiarissima et vere dulcissima fuit unio ista? Amavit ergo Dominus, Rex omnipotens, hanc Virginem plus quam feminas omnes.

Ex his facile est pensare, quam ineffabilis et excellens sit beatitudo et gloria Virginis hujus in patria. Nam sicut præ ceteris Sanctis Christum Deum et hominem indicibiliter plus dilexit, sicut in gratia et omni virtute sublimior fuit, ita in felicitate et gloria est magis excellens et plena. Idcirco vere atque subtiliter dixit S. Bernardus, quod quantum absque personali unione possibile est, luci inaccessibili est immersa. Dictum est enim quod tam propinque et intime Deus conjunxit se Virgini sacræ, quantum citra hypostaticam fieri potuit unionem; quod item in Virgine sancta, juxta excellentiam gratiæ gratis datæ fuit excellentia gratiæ gratificantis ac ardentissimæ caritatis.

Præterea, quanto quis in vita præsenti se ipsum Deo impendit perfectius, quanto se ei offert totalius, quanto affectuosius servit ei, tanto in paradiso cœlesti Deus se ipsum ei rependit exuberantius, offert liberalius, redditque plenius. Ideo religiosorum et perfectorum qui se ipsos offerunt Deo in holocaustum, divinis obsequiis se ipsos totaliter mancipando, et propter Deum se ipsos penitus abnegando, ineffabiliter magna est beatitudo et gloria. Certum est autem, quod beatissima Virgo se ipsam perfectissime Deo impendit, integerrime obtulit, et affectuosissime ei servivit. Nam tota anima et corpore cunctisque viribus suis cum superaffectuosissima mente, Deo ex se incarnato ac genito ministravit, intenta inhærensque exstitit. Siquidem quanto dignantius, amorosius, misericordius vidit Deum secum egisse ac agere, conversari et ambulare, tanto et ipsa, quantum sibi possibile fuit, gratiori, amorosiori humiliorique corde ipsi servivit, convixit, intenta immersaque exstitit. Inæstimabiliter ergo, plenissime, liberalissime et amorose Deus se ipsum ei rependit pro præmio, infinitam pulchritudinem suam ei clarissime ostendens ad intuendum, suam immensam dulcedinem ei copiosissime offerens ad fruendum, et omni gaudio inenarrabiliter eam adimplens. Porro, quum omnes Sancti in patria post Deum in Christi humanitate præcipue glorientur, quam specialissime et vehementissime gloriatur in ea benignissima Virgo, ex cujus sacratissimo utero formata et sumpta est ipsa humanitatis illius caro, eamque educavit, tractavit, et ad incrementa congrua usque perduxit?

Præterea, quis valeat æstimare, quum Deus sit superliberalissimus et superditissimus redditor, quid mercedis et gloriæ retribuerit ei ex cujus purissimis sanguinibus assumpsit, formavit et induit corpus, ex cujus materno lacte nutritus est, cujus diligentia atque obsequio tam frequenter ac diu perusus est? Rursus, quum dicat Apostolus, Si compatimur, et conregnabimus; constat quod sicut beatissima Virgo Filio suo Jesu Christo præ omnibus summe et ineffabiliter compatiebatur, non solum tempore passionis, sed et ante sæpissime (quoniam Christi passionem præscivit certissime), post ascensionem quoque, visitando sacra loca in quibus pro nobis multa sustinuit Christus:23 sic ipsa cum Christo glorificata est excellentissime, et ei congratulatur plenissime. Amplius, quis excogitare sufficiat quanta felicitas sit, quantus honor, quanta sublimitas, esse super omnes angelorum ordines sublimatam, imo esse reginam totius cœlestis palatii, esse imperatricem ac dominam omnium electorum atque Sanctorum, tam angelorum quam hominum? O quam reverenter ac gaudiose inspiciunt eam omnes Beati, per quam tantam beatitudinem sunt adepti, imo quæ in se ipsa tam speciosa, tam bona, tam excellentissima, amabilissima atque dulcissima exstat, ut post Deum eam videre sit summa jucunditas!

Si ergo beatissimam dominam nostram vere diligimus, ejus tam inæstimabili felicitati et gloriæ congratulemur, precibus ejus et meritis postulemus exaudiri, salvari. Nam ut sanctus ait Bernardus: Præcessit nos regina nostra, præcessit et tam gloriose suscepta est, ut fiducialiter sequamur dominam servuli clamantes, Trahe me post te.4 Advocatam præmisit peregrinatio nostra, quæ tanquam Judicis mater, et mater misericordiæ, suppliciter et efficaciter salutis nostræ negotia pertractabit, quia nec potestas ei deest, neque voluntas; regina cœlorum est, misericors est. Eam ergo cum omni fiducia invocemus, atque per eam a Deo suscipi postulemus.

In Constantinopoli quidam mercator dives et justus, ad tantam devenit inopiam, quod a quodam Judæo sibi postulavit mutuari pecuniam, dicens: Dabo tibi fidejussorem S. Mariam et ejus imaginem, quod die statuto tibi persolvam. Acquievit Judæus, sciens S. Mariam esse post Deum primam spem Christianorum. Perrexit ergo mercator cum pecunia in Alexandriam, et infra annum multas valde ibi acquisivit pecunias. Quumque die statuto imminente non posset reverti, posuit pecuniam persolvendam in repositorio ad hoc apto; scriptum quoque annulo suo signatum tale apposuit: Suscipe, Abraham, pecuniam quam mihi accommodasti. Et nocte diei quo fuerat pecunia persolvenda, posuit repositorium illud supra mare, rogans Virginem piam ut repositorium illud ad Constantinopolim atque ad manus præfati Judæi dirigeret. O magna fides viri, sed major gratia Virginis sacræ! Nam ipsa dirigente, repositorium illud per tanta maris spatia una nocte pervenit usque ad littus Constantinopolitanum. Porro Judæus pro pecunia sua sollicitus, mane exivit ad littus, si forte aliquam videre posset navem de Alexandria venientem. Et ecce vidit repositorium illud applicari ad littus. Quod sumens ac titulum legens, accepit repente pecuniam. Et quoniam nullus adfuit, eam abscondit, redeunteque mercatore nomine Theodorico, Judæus petiit debitum sibi solvi. Respondit mercator se illud sibi misisse. Sed Judæus negavit se accepisse. Causa autem ad judicem deducta, judex dictavit ut Judæus coram fidejussore, videlicet sanctæ Virginis imagine, juraret se non accepisse illam pecuniam. Quod quum Judæus coram cunctis juraret, sermo ab imagine prodiit, dicens: Mentiris, quoniam repositorium cum pecunia accepisti et abscondisti. Tunc confusus Judæus, totam rei veritatem aperuit, seque christianum fieri postulavit. Quibus cognitis, plures Judæi facti sunt christiani.

Footnotes

  1. Esther II, 15. ↩

  2. Rom. viii, 17; ↩

  3. II Tim. ii, 12. ↩

  4. Cant. i, 3. ↩

Chapter 142 of 278