Skip to the text

Enarratio in evangelium

INTRAVIT JESUS IN QUODDAM CASTELLUM, ETC. Luc. x, 38-42.

EVANGELIUM præsens in solennitate Assumptionis beatissimæ Virginis legitur, quoniam solennitas illa aliud non habet evangelium speciale, et quoniam mystica evangelii hujus expositio Virgini gloriosæ præcipue competit. Itaque Lucas dicit :

Intravit Jesus in quoddam castellum, videlicet in habitaculum Marthæ, quod in Bethania fuit. Ideo subditur : Et mulier quædam Martha nomine, valde notabilis atque illustris : quæ dicitur hic mulier ratione sexus, non matrimonialis contractus, quia (ut supra in sermone de ea narratum est) non legitur habuisse maritum; excepit illum in domum suam, cum caritate ferventi et reverentia grandi. Nam fuit præelecta specialisque hospita Christi. Et huic erat soror nomine Maria, scilicet Magdalene, amantissima, fidelissima ac familiarissima Salvatoris discipula: de qua supra dicta sunt plurima. Quæ etiam se- dens secus pedes Domini, id est humiliter in terra juxta pedes Christi magistri sui carissimi, in cujus verbis valde delectabatur, audiebat verbum (id est sermonem) illius, avidissima ac intentissima mente. Sic et fideles verba sermocinantium vicariorumque Christi debent humiliter ac devote audire, absque somnolentia et tædio. Rursus, quemadmodum Christus a Martha hospitatus, statim ante refectionem docuit exsistentes in domo; sic prædicatores et viri spirituales ac eruditi, ab aliis hospitati, verbis salubribus debent ædificare atque instruere hospitantes et exsistentes in domo. Itaque quo Maria humilius sedit, diligentiusque verba Christi advertit, eo plus spirituales hausit profectus, et rivos doctrinæ ex fonte sapientiæ sumpsit, id est a Christo, de quo scriptum est in Ecclesiastico: Fons sapientiæ, verbum Dei in excelsis.1 Insuper, ex hoc quod Martha Christum et ejus discipulos tam caritative ac reverenter suscepit hospitio, atque tam condecenter tractavit, datur exemplum fidelibus, ut spirituales personas ac pauperes libenter hospitent, congruenterque tractent Dei intuitu et amore, quia hoc faciendo, Christum in suis suscipiunt et procurant servis ac membris.

Martha autem satagebat, id est, satis agebat, occupataque fuit, circa frequens ministerium, id est circa corporalis refectionis (quæ quotidie necessaria est) præparationem et exhibitionem. Quæ stetit, ut Christum cum reverentia alloqueretur, et ejus præstolaretur responsum, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? Hoc videbatur irrationabile Marthæ, quia apparuit ei quod ob Christi honorabilitatem, aliorumque hospitum multitudinem, Maria eam merito adjuvisset. Ideo interrogavit, Domine, non est tibi curæ? non quasi Christum reprehendens quod Mariæ non dixerat, Adjuva tuam sororem; sed quasi admirans de hoc. Ideo addidit: Dic ergo illi ut me adjuvet: quia in tot hospitum provisione ac refectione multa erant agenda. Quod autem Martha dixit se solam ministrare, non est intelligendum quod nulla femina eam adjuverit: imo habuit multas ancillas, et specialiter S. Marthilla ejus pedisequa, eam sollicite juvit; sed se solam asseruit ministrare, per exclusionem suæ sororis, ad quam ministratio illa æque pertinuit, secundum Marthæ opinionem.

Et respondens, dixit illi Dominus Jesus Christus, verus Deus, qui ad respondendum sapienter, non eguit deliberatione aut studio, quoniam in quantum Deus, fuit ipsa sapientia infinita, æterna et increata, atque ut homo, fuit omni sapientia plenus, imo secundum utramque suam naturam omnia præcognovit:2 Martha, Martha. Bis nominavit eam, ut diligentius auscultaret, et ut suam ad ipsam monstraret dilectionem. Sollicita es et turbaris erga plurima, id est circa corporalia præparanda ac disponenda: quæ occupatio, quamvis fuerit bona, et actus misericordiæ ac liberalitatis ex caritate procedens, tamen quietem mentis in Deo interrumpit frequenter et impedit, quoniam mens humana tanto fortius intenta est uni, quanto plus a multis abstrahitur. Unde communiter dicitur: Virtus unita est fortior quam dispersa; itemque, Pluribus intentus minor est ad singula sensus. Porro, unum est necessarium, videlicet Deo adhærere, placere, uniri, seu ipso beatifice frui, vel ipsemet Deus, felicitatis objectum, dator et causa. Maria optimam partem elegit, videlicet unum necessarium jam præfatum. Quæ pars non auferetur ab ea: quoniam Deo vacare atque uniri per contemplationem et dilectionem ferventem, seu ipso finaliter frui, in vita hac incipit, et imperfecte habetur; in futuro autem sæculo continuatur, perficitur, plene ac æternaliter possidetur.

Hæc est litteralis et brevis expositio evangelii hujus, circa quod multa pulcherrima dici possent: de quibus infra tangeretur.

Footnotes

  1. Eccl. 1, 5. ↩

  2. 1 Cor. 1, 24. ↩

Chapter 139 of 278