In festo
S. MICHAELIS ARCHANGELI ET OMNIUM SS. ANGELORUM
ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ
SIGNIFICAVIT DEUS QUÆ OPORTET FIERI CITO, ETC. Apoc. I, 1-5.
LECTIO ista hodie loco epistolæ legitur, quia in ea de sanctis angelis agitur. Itaque ait S. Joannes apostolus :
Significavit, id est, mihi per imaginariam visionem revelavit, Deus quæ oportet fieri cito, id est tribulationes fidelium, quas eos in hoc sæculo pati necesse est :1 quoniam expedit eis pati adversa, ut per ea purgentur a culpis, et gratia atque virtutibus impleantur. Item, per ista « quæ oportet fieri cito », intelligi potest decursus et status omnisque eventus Ecclesiæ in hac vita : quæ omnia revelavit Deus Joanni in Apocalypsi. De quibus dicitur quod oportet ea fieri cito, quia a tempore Apostolorum incepit persecutio Christianorum, et decursus Ecclesiæ. Sed quum ista sint in se futura pure contingentia, nec sine grandi impiorum excessu persecutio fiat justorum, non oportet hæc fieri necessitate absoluta, sed conditionata, seu necessitate consequentiæ, non consequentis. Quum enim a Deo prævisa, et ab ejus sapientia ad electorum profectum præordinata sint, non possunt non fieri secundum istum respectum. Verumtamen providentia Dei necessitatem mutabilibus rebus non imprimit, nec libertatem arbitrii aufert hominibus.
Hæc ergo significavit Deus, mittens per angelum suum, id est, per angelum fecit hanc revelationem, servo suo Joanni apostolo, qui ex humilitate potius vocat se servum Christi quam apostolum. Revelationes autem propheticæ fiunt a Deo ministerio angelorum, ut divinus Dionysius protestatur.2 Qui testimonium perhibuit verbo Dei, id est unigenito Filio Patris æterni, de quo Joannes in evangelio suo dicit : In principio erat Verbum. Vel, « testimonium perhibuit verbo Dei », id est, verba sacræ Scripturæ vera esse testatus est. Itaque Christo et ejus sermonibus testimonium perhibuit Joannes apostolus prædicando, Evangelium conscribendo, sanctissime conversando, miracula faciendo, et multa pro fide catholica patiendo. Hinc in Actibus loquitur Christus Apostolis : Eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.3 Et testimonium Jesu Christi, id est, de Christo testatus est, quæcumque vidit, id est omnia quæ Christus fecit ac pertulit. Unde in evangelio suo :4 Qui vidit (inquit), testimonium perhibet de his, et scripsit hæc. Atque in principio suæ Canonicæ primæ :5 Quod vidimus oculis nostris, annuntiamus vobis.
Beatus est nunc in spe et merito, qui legit, per se studendo, aut alios erudiendo, et qui audit, discendo, advertendo seu obediendo, verba prophetiæ hujus, id est documenta, præcepta et vaticinia libri hujus prophetici, qui Apocalypsis vocatur; et servat ea quæ in ea scripta sunt, id est, memoriter retinet et opere implet ea. Non enim sufficit legere et audire, sine adimpletione eorum quæ præcipiuntur. Propter quod asserit Christus:6 Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Verumtamen legere et audire ex caritate, meritoria sunt vitæ æternæ. Et quia non omnes sciunt legere, sufficit ad salutem audire et observare. Tempus enim prope est, id est, dies particularis judicii singulorum imminet, quum vita ista brevissima sit: imo et tempus futuri universalis judicii prope est respectu æternitatis. Unde de toto tempore mundi usque ad diem judicii dicit Joannes in prima sua epistola:7 Novissima hora est. Quum ergo tam propinqua sit hora divinæ retributionis, beatus est qui ista legit, audit, observat.
Joannes evangelista scribit et mandat hæc septem Ecclesiis particularibus, seu fidelium congregationibus, quæ sunt in Asia, id est in septem civitatibus Asiæ minoris, cujus metropolis exstitit Ephesus. Ad illas namque Ecclesias S. Joannes apostolus scripsit et misit hunc librum, scilicet Apocalypsim, quia ab eo erant fundatæ. Per eas tamen ceteræ Ecclesiæ designantur, quoniam septenario numero universitas explicatur, eo quod septem diebus omne tempus decurrat ac evolvatur.
Gratia vobis gratum faciens, quæ est habitus supernaturalis infusus, esse deiforme, spirituale et ad promerendum vitam æternam idoneum, conferens rationali creaturæ cui infunditur, et pax, quæ est tranquillitas seu quies mentis in Deo, detur et conservetur vobis, ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, id est a Patre æterno, qui invariabiliter est, et ante omnia erat, in æternumque erit, et venturus est ad inhabitandum, remunerandum ac beatificandum suos electos, sicut ait Salvator: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum;8 et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Hinc et Isaias ait:9 Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, ecce merces ejus cum eo. Denique per hanc circumlocutionem, « qui est, et qui erat », etc., designatur æternitas Dei: quoniam quamvis in se simplex invariabilisque consistat, et tota simul, tamen omne tempus includit, comprehendit atque transcendit. Et a septem spiritibus, id est septem angelis sanctis, qui in conspectu throni ejus sunt, id est, omnipotenti Deo reverenter adsistunt in cœlo empyreo, quod thronus seu sedes Dei vocatur: ubi specialiter residere ac imperare asseritur, quoniam ibi evidentius et excellentius operatur, clariusque ostendit se ipsum. Propter quod per Isaiam loquitur: Cœlum mihi sedes est.10 Et per hos septem spiritus, universitas angelicorum spirituum designatur, sicut Tobiæ Raphael angelus ait:1112 Ego sum unus de septem qui adstamus ante Deum. Vel per septem spiritus designati sunt illi septem angelici spiritus qui septem Ecclesiis Asiæ præfuerunt, juxta modum quo quidam angeli dicuntur præesse certis personis, quidam communitatibus, quidam civitatibus. — Porro gratia est a Deo effective et per auctoritatem, ab angelis dispositive ac instrumentaliter: nam orant pro nobis, et nostra obsequia offerunt Deo, ejusque gratiam impetrant nobis.
Et a Jesu Christo, qui secundum quod Deus, est idem dator pacis ac gratiæ cum Patre et Spiritu Sancto, sicut unus cum illis est Deus, et unus creator, propter essentiæ unitatem in personis tribus. Idcirco alibi habetur:13 Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Porro Christus secundum quod homo et mediator inter Deum et homines, est causa gratiæ et pacis meritoria ac instrumentalis, quoniam sua conversatione sanctissima et amarissima morte gratiam nobis promeruit et pacem, ac gloriam æternalem.14 Qui est testis fidelis, quoniam veritati in omnibus testimonium perhibuit rectum, et de Patre et Spiritu Sancto ac se ipso multa testatus est. Propter quod hora passionis dixit Pilato: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.15 Primogenitus mortuorum, id est omnium corporaliter defunctorum, aut salubriter ac spiritualiter mortificatorum, seu a morte resuscitatorum.1617 Quorum primus est Christus homo dignitate et honorificentia atque præconio, tanquam caput universorum. Et princeps regum terræ. Est enim Rex regum et Dominus universorum. Imo Christo etiam secundum suam humanitatem, cuncta creata subjecta sunt. Qui dilexit nos caritate æterna et in-
A creata, in quantum Deus; caritate quoque creata infusa, in quantum homo, sed et naturali amore, tanquam naturæ suæ humanæ consortes suosque fratres. Unde de se ipso testatur: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.18 Et lavit, id est purgavit, nos a peccatis nostris in sanguine suo, id est passionis suæ merito, per quam nobis promeruit culparum remissionem, gratiæ et virtutum infusionem, felicitatis et gloriæ adeptionem. Sed meritum ejus non consequimur, nisi nobis per sacramenta Ecclesiæ applicetur, si adsit facultas ad ea: quæ si desit, sufficit bona voluntas.
Footnotes
-
Act. xiv, 21. ↩
-
De Cœlest. hier. c. IV. ↩
-
Act. I, 8. ↩
-
Joann. xix, 35; xxI, 24. ↩
-
I Joann. I, 1, 3. ↩
-
Luc. xi, 28. ↩
-
1 Joann. u, 18. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
Is. xl, 10. ↩
-
Is. lxvi, 1; ↩
-
Tob. xii, 15. ↩
-
Act. vii, 49. ↩
-
Joann. v, 19. ↩
-
1 Tim. u, 5. ↩
-
Joann. XVIII, 37. ↩
-
1 Cor. XV, 27. ↩
-
Apoc. XIX, 16. ↩
-
Joann. XV, 13. ↩
Chapter 180 of 278