Skip to the text

Sermo 1

DE ORDINE CREATURARUM, DE MINISTERIO ANGELORUM, DE PROVIDENTIA DEI, ET DE OBSERVATIONE CARITATIS.

GRATIA vobis et pax sit a Deo, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt. Apoc. I, 4.

Deus omnipotens, cujus sapientiæ non est finis aut numerus, universis suis operibus decentissimum ordinem indidit. Et in hoc sapientia ejus relucet: sapientis namque est ordinare. Nec obstat quod apud Job scriptum est de inferno: Ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.1 Quamvis enim ibi non sit ordo naturæ, nec ordo virtutum aut gratiæ, sed mera confusio atque malitia, est tamen ibidem ordo justitiæ, id est effectus ordinatus divinæ justitiæ unicuique juxta sua demerita retribuentis, videlicet ordo pœnarum juxta diversitates culparum: quoniam qui gravius peccaverunt, seu in gravioribus peccatis sunt mortui, gravius puniuntur ibi; et qui hic socii sunt in culpis, ibi socii sunt in tormentis. Est ergo pulcherrimus ordo in creaturis supersapientissimi Dei. Et hoc etiam in lectione hac hodierna, quæ hodie loco epistolæ legitur, edocetur. Nam inter angelos et homines magna connexio est; similiter inter triumphantem et militantem Ecclesias. Angeli quippe hominum sunt custodes, et triumphans Ecclesia militantem gubernat, juvat ac tuetur Ecclesiam: sicut de hoc divinus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia profundius scribit.

Denique in lectione præsenti tanguntur duo actus angelorum sanctorum circa homines.2 Primus est, revelatio secretorum Dei, seu futurorum soli Deo cognitorum: quia propheticæ revelationes per angelos, Deo jubente, fiunt hominibus. Unde in lectione hac dicitur, quod Deus significavit per angelum suum servo suo Joanni quæ oportet fieri cito. Secundus est, quod dona gratiæ angeli procurant hominibus, orando pro eis, et bona eorum repræsentando Altissimo, atque imperfectum eorum pie, quantum possibile est, excusando. Habent autem angeli sancti circa homines etiam alios multos actus, de quibus infra dicetur. Quod autem propheticæ revelationes fiant hominibus per angelorum obsequium, certissime constat ex eo quod Zacharias propheta ait: Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre et loquere ad puerum istum, dicens, Absque muro habitabitur Jerusalem. Porro, quod angeli offerant Deo nostra opera bona, atque ab ipso nobis obtineant gratiarum suarum charismata, patet per id quod Raphael angelus loquitur ad Tobiam: Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, ego obtuli orationem tuam Domino; et nunc misit me Dominus ut curarem te. Unde et in Job dicitur: Increpat Deus hominem per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. Si fuerit pro eo angelus loquens, ut annuntiet hominis æquitatem, miserebitur ejus Deus, et dicet: Inveni in quo ei propitier.

Secundo, ex lectione hac corroboratur veritas fidei christianæ, et infidelium error destruitur. Fuerunt etenim plures increduli, asserentes quod Deus non habet providentiam actuum humanorum, nec certam notitiam inferiorum. De quibus fertur in Psalmo: Dixerunt, Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? Itemque: Et dixerunt, Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob. Unde in Job habetur: An cogitas quod Deus excelsior cœlo sit? Itemque, Nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat. Itaque horum insania apertissime confutatur per hoc, quod Deus altissimus per angelos sanctos revelat hominibus futuros eventus, et futura contingentia prorsus, imo et cordium cogitationes, et quod omnia certe eveniunt sicut prædictum est. Et hoc tam ex veteri quam ex novo Testamento copiosissime atque certissime potest probari: præsertim quum multorum flagitia tam districte et evidenter ac frequenter vindicaverit Deus etiam in hac vita. Nam et tribulationes ac decursum militantis Ecclesiæ per tempus novi Testamenti, revelavit Deus per angelum S. Joanni evangelistæ in Apocalypsi. Et per hoc roboratur fidei veritas christianæ, taliter sentientis.3 Incredulorum quoque prædictorum rudem perfidumque errorem, sanctus David subtiliter compendioseque reprobat, dicens: Intelligite, insipientes in populo, et stulti, aliquando sapite.4 Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguet? qui docet hominem scientiam? Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.

Tertio, ex hac lectione inflammamur ad bene agendum. Et hoc duplici ratione: primo, ex intuitu præmii; secundo, ex consideratione brevitatis vitæ præsentis. Quantum ad primum, hic dicitur: Beatus qui legit et qui audit verba prophetiæ hujus, et servat ea quæ in ea scripta sunt.5 Quantum ad secundum, subjungitur: Tempus enim prope est. Quæ ergo sunt quæ in libro prophetiæ istius, puta in Apocalypsi, observanda traduntur, et impleri jubentur? Certe inter illa sunt quæ in eadem Apocalypsi scripta sunt. Nam dicitur ibi ex persona Altissimi: Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age: alioqui venio tibi cito. Istud omnibus nobis pensandum est, et horrendum. Ecce enim in Baptismo caritatem ceterasque virtutes per infusionem a Deo accepimus. Sed ad ætatem adultam pervenientes, statim quando mortaliter peccavimus, mox caritatem nostram primam amisimus, et innocentiæ vestem perdidimus. Sed quando veraciter pœnituimus confessique sumus, recuperavimus eas. Recidivando vero, rursus eis sumus privati. Et hoc in verbis prætactis improperat nobis Deus, quia in hoc apparet ingratitudo et negligentia nostra, imo et magna irreverentia circa Deum, cui prætulimus bona ista terrena, carnalia et caduca, ac per hoc caritatem Dei amisimus, adhærendo creaturæ magis quam Creatori. Jubet igitur Deus ut recordemur unde excidimus, pœnitentiamque agamus. Nempe qui peccat et caritatem amittit, cadit a summo usque ad infimum, a statu salutis ad statum damnationis, a luce gratiæ ac decore virtutum ad tenebras excæcationis et turpitudinem vitiorum; et de filio Dei, de membro Christi, de ministro justitiæ, fit servus et membrum filiusque diaboli, sed et servus peccati.6 Ecce quanta vilitas, quanta miseria, quanta insania est peccantis. Pœniteat ergo, alioqui Christus cito veniet ei, justus judex et ultor districtus. Propter quod Ecclesiasticus præcipit:7 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem; subito enim veniet ira illius.

Insuper Deus dicendo, Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti, specialiter increpat negligentes ac tepidos, qui ad tempus fuerunt ferventes, sed paulatim per negligentiam suam ad teporem et ignaviam sunt prolapsi. Quos reprobat Deus, loquens uni hujusmodi: Scio opera tua, quia nec frigidus es, neque calidus.8 Utinam esses frigidus aut calidus; sed quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo. Talibus ait Apostolus ad Galatas:9 Sic stulti estis, ut quum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? Itaque, quum tam ineffabilis sit beatitudo justorum, et tanta brevitas vitæ præsentis, præsertim comparatione futuræ, viriliter agamus, non fatigemur animis nostris, quum et mille annorum labores et tribulationes non sint condigni ad gaudia unius diei in cœlis.101112

Postremo in lectione hac edocemur, quam ardenter Christus dilexerit nos, et quanta bona contulerit nobis. Nam de eo hic dicitur: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.13 Unde in Isaia fertur:14 Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum; ipse vulneratus est propter iniquitates nostras; vere languores nostros ipse tulit. Hinc ait et Salvator: Animam meam pono pro ovibus meis.15 Quoniam itaque mortem sponte sustinuit, et mortem tam acerbissimam, diuturnam, turpissimam, ut nos ab æterna damnatione eripiamur, et gratiam in præsenti gloriamque in futuro adipiscamur; hinc Christum totis diligamus præcordiis, ei jugiter regratiemur, fideliter ministremus, perseverantes in bono usque in finem, quemadmodum Dominus hortatur: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.16 — O quanta est caritas et misericordia Dei ad homines, quibus inter cetera beneficia sua etiam sanctos angelos deputat in custodes, in subsidium et informationem, ut scilicet in omnibus viis nostris custodiant nos, nostramque adjuvent infirmitatem, atque ignorantiam nostram illuminent!17 Merito itaque festum hoc beatissimi Michaelis principis magni, qui est princeps Ecclesiæ, et omnium angelicorum spirituum solennitatem cum omni devotione, puritate et caritatis fervore celebrare debemus, et angelos sanctos diligere, laudare et invocare, præsertim unusquisque angelum suum custodem, coram quo reverenter ac virtuose debet incedere, ne tam nobilem, pium ac sanctum offendat custodem.

Legitur in historia Judicum, quod dum filii Israel terram promissionis fuissent ingressi, nec observassent ea quæ eis præceperat Deus, angelus Dei apparuit omnibus eis, et increpans ipsos, dixit: Eduxi vos de Ægypto, et introduxi in terram hanc, et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis? Quumque angelus loqueretur filiis Israel verba hæc, levaverunt vocem suam et fleverunt, immolaveruntque hostias Domino.18 Ecce per hanc angelicam apparitionem, increpationem et allocutionem, Deus gloriosus monstravit providentiam suam circa homines, caritatem quoque et pietatem circa eosdem, quos tam paterne corripuit. Acquiescamus ergo angelorum instinctibus et inspirationibus sanctis, quibus a vitiis nos retrahere et ad virtutes inducere satagunt.

Footnotes

  1. Job X, 22. ↩

  2. Ps. CXLVI, 5. ↩

  3. Apoc. i, 1, 4, 5. ↩

  4. Ps. xcm, 8-11. ↩

  5. Apoc. 1, 3. ↩

  6. Joann. viii, 34. ↩

  7. Eccl. v, 8, 9. ↩

  8. Apoc. iii, 15, 16. ↩

  9. Galat. iii, 3. ↩

  10. Rom. viii, 18. ↩

  11. Hebr. xii, 3. ↩

  12. Ps. xxx, 25. ↩

  13. Apoc. i, 5. ↩

  14. Is. iii, 6, 5, 4. ↩

  15. Joann. x, 15. ↩

  16. Apoc. ii, 10. ↩

  17. Ps. xc, 11. ↩

  18. Judic. ii, 1-5. ↩

Chapter 181 of 278