Sermo 5
Ad religiosos
DE TRIPLICI HIERARCHIA ANGELORUM, DE EORUM PERFECTIONE, BEATITUDINE AC DILECTIONE, ET QUOMODO ILLIS SIT CONGRATULANDUM.
CONSURGET Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui. Dan. XII, 1.
Creator sublimis et benedictus, cujus sapientiæ non est finis, universitatem creaturarum et machinam mundialem pulcherrime ordinavit, atque a summo usque ad infimum sapienter distinxit; utiliter quoque diversa entium genera concatenavit, et omnia convenienter locavit. Denique, quia effectum decet suæ causæ aliquo modo proportionari, conformari, quum agens producat simile sibi, omnisque processio causatorum a suis principiis causalibus per similitudinem fiat; hinc Deus, qui est simplicissimus spiritus et supersapientissima mens, omnipotens virtus liberrimaque voluntas, in supremo creaturarum ordine creavit ac statuit entia quædam simplicia, intellectualia, incorporalia, immortalia, libera et robusta, splendidissima ac nobilissima. Et hæc entia a philosophis intelligentiæ nuncupantur, eo quod sint omnino intellectualis naturæ, et mentes a materia separatæ, sapientia plenæ: unde et substantiæ separatæ ab illis vocantur. A theologis vero appellati sunt angeli. Has præclarissimas creaturas supergloriosissimus Deus in tres hierarchias divisit, et quamlibet hierarchiam in tres ordines, ita quod novem sunt chori seu ordines angelorum. In quolibet etiam ordine sunt superiores, inferiores ac medii. Porro infimæ hierarchiæ angelicæ subordinavit ac junxit Altissimus humanam seu ecclesiasticam hierarchiam, ut regatur ab illa, et purgetur, illuminetur ac perficiatur ab ipsa. Nam Angeli infimi chori, singulis præsunt hominibus; Archangeli, personis sublimibus; Principatus, regnis atque provinciis. Hinc Michael, qui in veteri Testamento præfuit Synagogæ, nunc præest militanti Ecclesiæ. Est enim de supremo ordine infimæ hierarchiæ.
Præterea, quamvis harum creaturarum magna sit dignitas, perfectio beatitudoque naturalis, prout de hoc doctiores philosophi multa vera scrutati sunt et scripserunt; nihilo minus, quasi incomparabiliter major est earum dignitas, sublimiorque perfectio, ac plenior beatitudo supernaturalis, prout divina testatur Scriptura, et Sancti edocuerunt. Quod ut clarius intelligatur, aliquid breviter est tangendum de naturali dignitate, perfectione ac beatitudine angelicorum spirituum. Quorum excellentia, nobilitas atque felicitas naturalis constat ex hoc, quod inter cuncta creata sortiuntur primatum, et Creatori majestatis immensæ sublimique, propinquissimi consistunt. Unde, ut asserit Augustinus, Deus fecit angelum prope se, materiam prope nihil. Idem constat ex hoc, quod eorum natura est pura: quia sunt simplices formæ, incorporei spiritus, immateriales essentiæ et intellectus separati, in se absque communione et connexione ac contagione materiæ subsistentes. Hinc sicut calor consequitur ignis naturam et cognatus est igni, sic intellectualis perfectio consequitur angelorum naturam, ita quod intelligibiles species, sapientia atque scientia, et virtutes naturales eis sunt concreatæ. Hinc magna vehementer est eorum actualitas, vigor, agilitas. Creatorem quoque tam clare contemplantur et noscunt sicut ex ordine universi et ex rebus creatis, ac per formas intelligibiles creatas conspici potest sive agnosci. Porro, secundum theologicam veritatem, multo excellentior est eorum dignitas, perfectio et beatitudo supernaturalis: quoniam non in solis naturalibus sunt creati, sed dona gratuita iis sunt concreata. Nec solum contemplantur Deitatis essentiam per creatas intelligibiles formas, sed quid sit Deus clare cognoscunt, ejusque inaccessibilem lucem, incircumscriptam substantiam, interminabilem majestatem in se ipsa clare ac facialiter, immediate et per speciem increatam feliciter intuentur, ita quod divina essentia eis loco intelligibilis speciei conjungitur, estque eis quod videtur et quo fit visio, seu species et objectum.
Præterea, quia ad hoc conditi sumus ut in hac vita conversationem habeamus in cœlis, id est vitam spiritualem et puram, circa divina atque cœlestia jugiter occupatam et ad cœlestem patriam anhelantem, et post vitam præsentem angelicis conjungamur spiritibus in cœli empyrei mansionibus gloriosis, debemus indesinenter ad angelicæ vitæ imitationem conari:1 et hoc primo et maxime per caritatem ferventem. Est namque in angelis sanctis caritas ardentissima et perfecta, et instar ignitissimi ferri inflammatissimique carbonis, divini amoris ardore accensi sunt, caritatisque igne totaliter penetrati, et flamma dilectionis operti. Hinc acutissime et intensissime feruntur in Creatorem, et instar calidissimæ bullientisque aquæ, amorifero impetu flammigeroque affectu in ipsum transiliunt, ascendunt, volant, jactantur, quemadmodum bulliens aqua vi caloris sibi impressi extra se ipsam jactari videtur, et impetu quodam ferri in altiora se.
Denique, quum angelorum natura sit intellectualis dumtaxat, non sensitiva aut vegetativa, vis affectiva intensissima ac vehementissima est in eis, nec retardatur per sensitivarum vegetativarumque virium actiones aut affectiones. Ideo juxta divini et magni Dionysii documenta, superfervidissime et superacutissime et superæstuantissime moventur in Deum, et ejus amore totaliter transformantur, ut quasi in sanctissimæ dilectionis affectum videantur converti:2 præsertim quum Deitatis substantiam, bonitatem, amabilitatem, dulcedinem, majestatem et gloriam tam clare intueantur, seque tam præelectos a Deo et tot beneficia consecutos ab ipso non solum certissime sciant, sed et felicissime experiantur. Taliter ergo et vere ineffabiliter altiori, perfectiori ardentiorique gradu ac modo quam excogitare aut exprimere valeamus, diligunt Deum. Insuper se invicem ineffabiliter amant, et in caritatis visceribus se mutuo suavissime complectuntur. In hujus itaque geminæ dilectionis perfectione eos sequi conemur, ut sicut Deus est summe et incomparabiliter, infinite ac substantialiter bonus, amabilis, pulcher, dulcis, sapiens, pius, sanctus, perfectus, liberalis et felix; sic incomparabiliter, pure et calidissime afficiamur ad ipsum, omnesque affectiones, actiones et occupationes retardantes, retrahentes aut impedientes ab ejus amore dignissimo, quantum possibile est vitemus. Quum enim dicat Apostolus, Qui in carne sunt, Deo placere non possunt;3 oportet in primis carnalia desideria refrenare, et spiritualibus inhærere, seque super omnia sensibilia elevare, et mentem in Deo defigere. Deinde nos invicem affectuosissime atque sinceriter diligamus, et unusquisque alteri cooperetur in bonum, neminem scandalizans, sed omnes verbo et factis ædificans. Hinc princeps Apostolorum hortatur: Ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum.4
Præterea angeli sancti infinitæ beatitudini Creatoris inæstimabili præcordialitate et jucunditate congratulantur, ex summa illa dilectione ad ipsum: quemadmodum condemnati, ex magno illo odio quo odiunt Deum, beatitudini et omnipotentiæ ac excellentiæ ejus inæstimabiliter invident. Unusquisque etiam angelorum felicitati et gloriæ omnium ceterorum tam cordialiter et intense congaudet, quam intime et ferventer diligit eos. Et quoniam unusquisque civium supernorum distincte et plene ceteros omnes cognoscit, omnibusque congaudet; omnium beatitudines et gaudia redundant in singulos, et quod quisque in se ipso non habet, in altero possidet. Sic et nos intimo ac integro corde congratulari debemus universæ beatitudini omnique eminentiæ et infinitæ perfectioni Domini Dei nostri, secundum quod eum summe et incomparabiliter diligere obligamur. Unusquisque etiam spirituali profectui et universæ prosperitati ac gratiæ cujuslibet sui confratris debet assidue congaudere ex sincera dilectione. Idcirco summe vitanda est omnis ambitio ac invidentia, quia ambitiosi et invidi virtuti et gratiæ atque excellentiæ invident proximorum. Veretur etenim ambitiosus ne eum præcedat in honore aut prælatione, qui eum præcedit in prudentia, gratia ac virtute. Hinc ambitiosi et invidi sunt detractores, et aliorum bona denigrare conantur, ac eos deprimere, in tantum ut crebro facta illorum veraciter virtuosa ac dona Spiritus Sancti illis collata, trahant in pejus, attribuantque dæmonibus, similes eis qui dixerunt de Christo: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmones.5
Amplius, in angelis sanctis est summa pax pectoris, id est suavissima et imperturbabilis tranquillitas mentis in Deo, in quo omnino dulcissime æternaliterque quiescunt. Est item in eis concordia inter se maxima, nulla unquam dissensio, nulla prava suspicio, nulla displicentia sive aversio; nec superiores despiciunt inferiores, nec infimum summus, nec superioribus invidere inferiores ullatenus possunt, sed viget et regnat in omnibus caritas plena. Hanc itaque pectoris pacem, hanc mentis in Deo dulcem stabilemque quietem, apprehendere et sectari, amplecti et possidere nitamur; prætactam quoque cum aliis semper servemus. Nempe si zelum amarum habemus, et contentiones sunt inter nos, mendaces et impii sumus.67 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Idcirco, o fratres, si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera misericordiæ, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes ; quatenus imago cœlestis Jerusalem et similitudo angelicæ pacis atque concordiæ in nobis resplendeant, illamque beatitudinem consequamur de qua Christus disseruit : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.8 Unusquisque igitur tanquam angelus pacis, omnia scandala, universas perturbationes, cunctam discordiam vitare, sedare, tollere enitatur. Atque quæ pacis sunt, sectemur semper, et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus9, quatenus angeli sancti delectentur esse nobiscum, tanquam cum suis concivibus familiaribusque amicis.
Footnotes
Chapter 186 of 278