Sermo 4
DE ANGELORUM MINISTERIO AC BENEFICIIS; DE EORUM BEATITUDINE, AMABILITATE; ET DE HUJUS FESTI INSTITUTIONE.
NEMO est adjutor meus nisi Michael princeps vester. Dan. x, 21.
Quum dicat Salvator, Gaudium erit angelis super uno peccatore pœnitentiam agente, rationabile valde est ut de angelis sanctis festum agamus in terra cum gaudio, qui de nostra conversione et salute tam caritative ac solenniter gaudent in cœlo.1 Denique de hominibus sanctis festum tenemus, quorum sanctitatem Deus per miracula monstrat. Quum ergo de angelorum sanctitate ac beatitudine simus certissimi, dignum et justum est ut solennitatem de ipsis faciamus devotissimam et jucundam. Ad quod etiam aliæ rationes prætactæ sunt: quia videlicet tot beneficia ipsi nobis impendunt, et dignantissima caritate nobis ministrant, quum tamen sint protectores, doctores et domini nostri. Propterea ministerium quod nobis impendunt, est ministerium caritatis et pietatis, dignationis et humilitatis, non inferioritatis aut vilitatis, seu indigentiæ proprie dictæ : juxta quem modum Christus ministravit discipulis, et prælati ac principes, servi dicuntur subditorum suorum, quia eorum dignitas atque officium ordinatur ad subditorum commune bonum, non ad præsidentium privatum commodum vel honorem.23 Hinc Pontifex summus vocat se servum servorum Dei.
Præterea, ut in sermone sanctus tangit Bernardus, propter tres causas angeli sancti libenter ministrant hominibus. Primo, propter Deum, quem vident propter homines hominem factum, atque hominibus obsecutum. Secundo, quia ejusdem naturæ cum angelis sumus, saltem in genere, utpote rationis et intellectualitatis participes, beatitudinisque capaces. Tertio, quoniam ex hominibus eorum instaurandi sunt ordines. Hinc ait S. Bernardus : Hujus tanti ministri (videlicet Christi) gratia, nil mirum si dignanter, imo et libenter angeli sancti nobis ministrent ; nam et ipsi nos amant, quia Christus nos amavit. Dicitur vulgari proverbio : Qui me amat, amat et canem meum. Nos ergo, o beati angeli, catelli sumus Domini, quem summe diligitis :4 catelli, inquam, cupientes saturari de micis quæ cadunt de mensa dominorum nostrorum, qui estis vos. Hæc dico, ut ampliorem de cetero erga beatissimos angelos habeamus fiduciam, et familiarius in omni necessitate eorum invocemus auxilium, dignius quoque in eorum præsentia conversari conemur, et magis ac magis eorum nobis conciliare gratiam, captare benevolentiam, exorare clementiam studeamus.
Insuper institutio solennitatis hodiernæ sic habuit ortum. In Apulia vir dives perditum quærens taurum, quum eum in monte Gargano reperisset, sagittam ex ira direxit in eum. Sagitta autem retorta est, et virum illum a quo emissa fuerat, vulneravit. Quod quum cives retulissent episcopo, ille indixit eis triduanum jejunium, ut interim Deum concorditer exorarent, quatenus eis revelare dignaretur qualiter res illa admirabilis contigisset. Quo peracto, S. Michael apparuit episcopo, dicens : Sciatis hominem illum mea voluntate proprio telo esse læsum. Ego enim sum Michael archangelus, qui locum hunc, scilicet montem præfatum, tutum servare et honorare decrevi, et isto miraculo demonstravi me esse inspectorem atque custodem hujus loci in terris. Quumque episcopus retulisset hæc civibus, ipse cum eis processionaliter ivit ad montem prædictum, usque circa verticem ejus, ubi erat spelunca. Et ingredi non præsumens, præ foribus orationi vacavit ; et rediit ad urbem suam, juxta quam situs fuit mons ille, quæ vocabatur Sipontus.
Postmodum Sipontini contra Neapolitanos tunc adhuc gentiles præliaturi, patronum suum Michaelem instanter orabant ut eis auxiliaretur. Apparuitque episcopo, promittens ei triumphum. Quumque Sipontini contra Neapolitanos inissent certamen, cœpit mons Garganus tremore vehementissimo concuti, cœperunt et fulgura crebra micare, igneæ sagittæ volare, et tenebræ montem obducere, ita ut sexcenti viri de Neapolitanis interierunt. Ceteri vero tot mirabilibus visis, ad fidem Christi conversi sunt. Tunc Sipontini Deo et Michaeli archangelo glorioso gratias devotissime referentes, dubitare cœperunt an locum præfatum in Gargano monte intrare deberent et dedicare. Super hoc ergo episcopus consuluit summum Pontificem. Qui respondit : Si locus ille esset ab homine dedicandus, hoc congrueret fieri in die præfatæ victoriæ ; si autem aliter placeret beatissimo Michaeli, de hoc ejus esset requirenda voluntas. Quumque dominus Papa, et episcopus ejusque cives orationibus insisterent atque jejuniis, S. Michael apparens episcopo, dixit : Non opus est vobis dedicare ecclesiam a me ædificatam ; nam ego qui condidi, dedicavi. Tunc die sequenti, juxta Michaelis præceptum, episcopus cum civibus locum illum cum ingenti devotione ingressus est, et sicut S. Michael ei prædixit, invenit in spelunca cryptam magnam ac tria altaria, quorum duo in parte australi erant sita, tertium in parte orientali, venerandum et rubeo pallio circumtectum. Celebratis ergo ibi Missarum solenniis, quum sacram communionem singuli accepissent, omnes ad propria cum immenso gaudio redierunt. Episcopus vero constituit ibi sacerdotes ac clericos, ut divinum ibi Officium jugiter celebrarent. In eadem demum spelunca aqua emanat dulcissima, qua populus post communionem potatur, ægritudinesque diversæ curantur. Tunc omnibus his auditis, dominus Papa instituit ac præcepit, hunc diem in honore S. Michaelis omniumque angelicorum spirituum in tota esse Ecclesia celebrandum.
Amplius, de beatitudine angelorum cognoscimus, quod ab exordio quo statim post suam creationem converterunt se devote ad suum Creatorem, beati fuerunt, et Regem gloriæ, Deum majestatis immensæ, fontem pulchritudinis infinitæ, principem opulentiæ ac deliciositatis prorsus interminatæ, viderunt clare et fruitive per speciem, infinita Dei bonitate et increata ejus dulcedine delectabilissime et plene ad libitum perfruentes, cum summa securitate et inseparabili ac ardentissima caritate. Sunt ergo vultui gloriæ Dei incessanter inavertibiliterque intenti, in abyssum lucis immensæ cum inæstimabili jucunditate demersi, atque totaliter in Deum sublimem ac benedictum conversi, transformati, absorpti. Ecce quanta est beatitudo et gloria angelorum sanctorum; quanta est dignitas hominum, qui vallantur talium custodia ministrorum; quanta est caritas atque dignatio Dei ad homines. Cur ergo negligimus nosmetipsos, carnalia et terrena magis quam spiritualia ac divina bona amantes? Cur Deo et angelis sanctis sumus ingrati, in eorum præsentia tam irreverenter, tam indevote et culpabiliter conversantes, turpiterque agentes? Sed prætacta pensantes, vitam in omnibus emendemus.
Præterea patet ex præinductis, quam magna sit honorabilitas angelorum. Primo, quia in ordine creaturarum locum sortiuntur supremum, et in omni naturali perfectione, sapientia ac virtute præfulgent, suntque mundissimæ, splendidissimæ ac fortissimæ creaturæ. Secundo, præhonorabiles sunt propter supernaturalia dona gratiæ ac gloriæ eis collata, quæ faciunt eos incomparabiliter honorabiliores quam dona naturæ prætacta, quia per illa beatissimi sunt et conjunctissimi Deo. Tertio, valde sunt honorabiles propter dignitatem officiorum suorum, quibus circa regimen mundi generisque humani subministrant Altissimo, prout in sermone præcedenti est dictum.
Præterea de amabilitate angelorum perfacile esset plura inducere. Quum enim unumquodque tantum habeat de amabilitate quantum de bonitate, constat quod vehementer amabiles et præamabiles sint angeli sancti, tam in donis naturæ quam in muneribus gratiæ et gloriæ tam sublimiter præfulgentes. O quam amandissimæ sunt sacratissimæ illæ mentes angelicæ, quæ nunquam aliqua culpa sunt inquinatæ, quæ a sua creatione in tanta manserunt puritate et perfectione, atque a primo suæ beatificationis instante, Deum naturaliter infiniteque bonum tam ardentissime dilexerunt, tam incessabiliter inspexerunt, tam promptissime honoraverunt; quæ Regi sæculorum immortali, invisibili, jugiter in cunctis obediunt omnino plenissime, et eum devotissime laudant, atque humillime ac profundissime admirantur!5 Hæc ergo eorum tanta bonitas naturalis ac supernaturalis, est prima ratio eos amandi valde intense. Secunda est, beneficentia eorum ad nos: quod tam dignanter nobis ministrant, tantaque nobis bona impendunt, sicut prætactum est. Tertia est, quoniam ipsi priores nos dilexerunt, et valde nos diligunt, de quorum conversione tam cordialiter gratulantur, et quorum salutem tam ardenter appetere cognoscuntur. Quarta est, quia eorum utcumque fratres exsistimus et concives. Diligamus ergo et honoremus cum omni reverentia et fervore angelos sanctos, tanquam gloriosos Dei filios, tanquam speciosissimos ac strenuissimos Creatoris altissimi milites, tanquam carissimos ejus amicos fidelissimosque ministros, tanquam secretarios et consiliarios ejus ac obedientissimos vernas, ei æternaliter ac reverentissime adsistentes, et tanquam patronos, magistros, rectores, custodes ac dominos nostros.
Postremo pensemus, quam inclyta et præclara sit ista solennitas. Si enim cujuslibet angeli tanta est dignitas, tanta celebritas, quanta est ista universorum angelorum solennitas? De quorum inæstimabili multitudine dictum est præcedenti sermone.6 Quibus nunc addo, quia ut in Revelationibus S. Brigittæ legitur, tanta est angelorum multitudo, quod quamvis homines universi qui unquam fuerunt, sunt vel erunt, nunc simul essent in mundo, adhuc cuilibet possent pro custodia deputari decem angeli sancti. Hinc quoque S. Thomas ex dictis divini Dionysii probat esse credendum, quod in quadam incomparabili multitudine angeli sancti excedant inferiorum multitudinem rerum, quemadmodum corpora cœlestia quasi incomparabiliter excedunt in magnitudine corpora inferiora. O quam gloriosissimum est, tanto summi Regis exercitui associari, adesse, misceri atque inseparabiliter adunari! Vere decentissimum est, Regem majestatis immensæ tam innumerabiles tamque præclarissimos milites habere ac possidere. Ad quorum beatissimam societatem cupiamus fervide, ac jugiter laboremus pertingere.
Footnotes
Chapter 185 of 278