Sermo 6
DE ANGELORUM BENEVOLENTIA ERGA NOS, DE ILLORUM ACTIBUS; QUOMODO SINT A NOBIS IMITANDI, ET DE VITANDO SCANDALO.
OMNES sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Hebr. i, 14.
Dominus et Salvator in sermone quem fecit discipulis in Cœna novissima, inter cetera dixit: Qui major est in vobis, fiat sicut minor; et qui præcessor est, sicut ministrator.1 Hoc est quod alibi ait Scriptura: Quanto major es, humilia te in omnibus. Sed si quis ita superbus et durus est, ut exemplo hominum renuat emolliri, nec inferioribus seu æqualibus ministrare ac subdi dignetur, saltem beatissimorum angelorum exemplis ædificetur et convertatur, humiliet se, obsequiosusque fiat.2 Siquidem angeli sancti, non obstante omni eorum excellentia super homines tam in donis naturalibus quam gratuitis, et præsertim in muneribus gloriæ, nobis pauperrimis ministrare non aspernantur, sed benignissime ad nos descendere, nobis adstare, adesse, opem præbere dignantur. Ecce quanta est ista dignatio, quanta benignitas, quanta dilectio. Ad bona nos excitant et instigant, errantes reducunt, aversos convertere satagunt, a diversis periculis et peccatis nos præservare non cessant. O quanta est eorum patientia, misericordia, benevolentia circa nos infelices, et quam gravis est nostra ingratitudo, impudentia, improbitas, imo perversitas! Nempe, quum ipsi sint illustrissimi milites Creatoris, mundissimi spiritus et simplices mentes, excellentissimæ creaturæ, omni sapientia et virtute, omni immortalitate, felicitate et gloria plenæ, nos autem lutea vasa, viles vermiculi, sordibus pleni, fæcibus involuti, et ignorantiis, passionibus defectuositatibusque repleti, ad omnia mala pronissimi, qui peccatis peccata quotidie addimus; nihilo minus sustinent nos in omnibus his, atque in tot vitiis et peccatis quæ fecimus. Et quamvis eorum obsequiis tam ingrati, et coram eorum præsentia tam irreverentes simus, attamen instant, hortantur, inspirant ut convertamur.
Erubescamus ergo de tanta impudentia, ingratitudine et irreverentia nostra; sanctisque angelis simus de cetero gratiores, atque eorum præsentiæ, dignitati et excellentiæ reverentiam impendamus et sapientialem pudorem, erubescentes nos coram eis negligenter et viliter, carnaliter culpabiliterque habere. Eos quoque invocemus devote, laudemus eximie, honoremus decenter, diligamus ferventer.3
Insuper actus eorum sectemur, eorum inspirationibus obtemperemus, eorum sequamur directionem. Actus autem eorum sunt, Deum indesinenter secundum extremum posse eorum toto diligere corde, et actualiter ei esse intentos semper ac incessanter per contemplationem purissimam ferventissimumque cor, ac tranquillissimam pacem imperturbabiliter possidere in eo; summam quoque concordiam mutuo habere, et Deum sine cessatione cum maxima attentione et jucunditate laudare, reverentissime honorare, humillime glorificare filialiterque vereri; invicem purgare, illuminare, perficere: ita quod superiores purgant, illuminant et perficiunt inferiores, non ab immunditia aut aliqua culpa, sed a dissimilitudine quadam et luminis minoratione. Et de mysteriis atque effectibus Dei est illuminatio illa. Nam divinam essentiam omnes immediate in se ipsa et per se ipsam conspiciunt.
Denique omnia ordinatissima sunt in eis. Et ut divinus Dionysius contestatur, non præsumit nec audet quispiam angelorum sanctorum præfixos sibi transgredi terminos, sed unusquisque quod sibi incumbit sive injunctum est, diligentissime ac agilissime complet. Et in hoc eos imitari ad religiosos potissimum spectat, quorum religio ordo vocatur: quoniam apud eos et in eis omnia ordinatissima esse debent, ut determinato tempore dormiant, et suo tempore alacriter surgant, vigilent, psalmodiis et divinis intersint Officiis cum omni reverentia, attentione et vigilantia mentis, omnique loco ac tempore agant quod locus ipse et tempus requirunt. Nec aliquis se intromittere audeat de impertinentibus sibi, neque præsumat transgredi terminos sibi præfixos; sed quod ex sua vocatione ab ipso exigitur, cum debita seriositate et perseverantia exsequatur. Non ingerat se Maria ad ea quæ Marthæ incumbunt, sed Martha potius conqueratur quod a Maria non adjuvatur. Cui nihil officiorum commissum est, agatur in talibus magis quam agat; nec inferior superiorem purgare, illuminare, perficere præsumptuose attentet, nec junior seniorem increpet indecenter. Nihilo minus præceptum fraternæ correptionis unusquisque implere tenetur loco et tempore congruo, cum vera discretione. Unusquisque quoque gratiam sibi desuper præstitam, aliis communicare potest et debet, caritative, pie, humiliter. Sic namque inferior corripere et hortari potest superiorem. Ecclesiastica quippe hierarchia assimilari non potest in omnibus angelicæ hierarchiæ: quia in angelorum ordinibus quanto angelicus spiritus est altior dignitate, choro, officio, tanto perfectior est sapientia, sanctitate, scientia et virtute. In hominibus vero non semper majores sunt sapientia et virtute, sanctitate et gratia, qui majores sunt ecclesiastica dignitate, prælatura, gradu, officio, auctoritate. Ideo quamvis in angelis inferior superiorem non purget, illuminet sive perficiat, in hominibus tamen contingere potest oppositum.
Amplius, quemadmodum angeli sancti, non obstante confirmatione sua in bono et certitudine qua de sua æterna beatitudine summe securi sunt, cum reverentiali tremore vultui majestatis divinæ intenti sunt, et cum filiali timore Creatori adstunt, eumque cum profundissima mentis inclinatione collaudant; ita et nos pauperculi, cum omni reverentia et tremore, cum omni subjectione et humiliatione, Deo majestatis immensæ in conspectu angelorum psallere, adstare et ministrare debemus cum magna concordia, uniformitate et tranquillitate, ne quis fraternitati humiliter psallenti, sua animositate, impetuositate, inadvertentia, incuria aut somnolentia offendiculum pariat: imo sicut Ananias, Azarias et Misael quasi uno ex ore laudabant Deum, ita et nos. Sic namque angeli sancti in nostra psalmodia delectabuntur, prævenientque psallentes, et corda illustrabunt psallentium tam decenter, juxta illud Psalmistæ: Prævenerunt principes conjuncti psallentibus.
Postremo, in evangelio hodierno valde opportune ac terribiliter loquitur Christus judex noster contra scandalizantes. Quia enim nunc agitur sanctorum solennitas angelorum, qui de hominum custodia et salute sunt ita solliciti, hominumque eis commissorum profectui intime congratulantur, et de eorum scandalo, defectu, periculo displicentiam habent;45678910 certissimum est quod angelis valde displiceant ac repugnent, et eos dire offendant et graviter inhonorent, qui scandalizant pusillos. Hinc Christus causam unam cur pusilli non sint scandalizandi aperiens:11 Angeli (inquit) eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei.12 Quum itaque tanta sit dignitas hominis, ut custodiatur ab angelo, ut ad summæ adorandæque Trinitatis imaginem et similitudinem sit creatus, Christi quoque sanguine liberatus, atque ad angelicæ beatitudinis veritatem et æqualitatem obtinendam productus, cum ingenti sollicitudine cavere debemus ne eum in aliquo scandalizemus. Nempe si impium est lædere corpus, percutere faciem, excutere oculum, vitam corporalem auferre, quanto magis impium atque damnabile est animam vulnerare, rationem offuscare, voluntatem pervertere, vitam gratiæ menti auferre? Et maxime periculosum ac vitiosum censetur communitatem turbare, conventum scandalizare, plurimorum impedire profectum. Propterea, prorsus damnabile et enorme est, in congregatione habere se negligenter, spirituali profectui non studere, non reprimere passiones, non componere mores, nec vivere timorate, exemplariter, fructuose. Væ eis qui contentioni deserviunt, qui oblocutionibus linguas suas relaxant, qui ad agendum remissius provocant alios, qui partialitatem inducunt sive ad murmurandum et contradicendum ceteros movent, qui per ista aut consimilia male informant ac destruunt juniores. Caveamus ergo hæc omnia semina perditionis æternæ, et memores nostræ professionis, elaboremus omni qua valemus virtute nostris satisfacere votis, omni die proficere, exemplariter conversari, vitamque Deo dignam et sanctis angelis placitam, usque in finem deducere.
Footnotes
Chapter 187 of 278