Sermo 3
QUID SIT ANGELUS; DE NUMERO HIERARCHIARUM; DE NUMERO ANGELORUM, ET QUOS ERGA NOS EXERCEANT ACTUS.
MICHAEL princeps magnus stat pro filiis populi tui. Dan. XII, 1.
Hic aliqua sunt dicenda per ordinem. Primo, quid sit angelus; secundo, de numero hierarchiarum, et ordine angelorum sanctorum; tertio, de numero angelorum seu angelicorum suppositorum; quarto, de angelorum officiis; quinto, de actibus angelorum infimi ordinis circa homines singulos quibus custodes sunt assignati.
De primo hoc advertendum, quod in universitate ac ordine creaturarum, primum ac summum locum habent angeli sancti, et præ ceteris creaturis sunt Deo omnipotenti simplicissimo et perfecto similiores, propinquiores, et magis perfecti in naturalibus donis. Unde secundum Augustinum, angelus factus est prope Deum, materia prope nihil. Porro Deus gloriosus et superexaltatus, est purus actus, simplicissimum ens, immaterialissimus et incircumscriptibilis spiritus, creator omnipotens, immortalis et prorsus invariabilis. Processio autem creaturarum a Deo, fit per similitudinem quamdam, quum et omne agens producat simile sibi. Angeli ergo qui immediate a Deo procedunt, sunt substantiæ intellectuales, immateriales, immortales, corporibus formaliter non unibiles, a sua creatione repleti scientia: et istud convenit eis per dona naturæ. Per dona vero gloriæ angeli sancti ab exordio quo se ad suum Creatorem per caritatem et gratitudinem converterunt, beati effecti sunt, et confirmati in bono, repleti beatifico gaudio, utpote Deum clare per speciem invariabiliter contemplantes.
De secundo cognoscendum, quod juxta divini Dionysii documenta in libro de Cœlesti hierarchia, tres sunt angelorum hierarchiæ, et novem chori seu ordines eorumdem.1 Suntque in qualibet hierarchia tres ordines: in prima hierarchia sunt Seraphim, Cherubim et Throni; in media hierarchia sunt Dominationes, Virtutes et Potestates; in infima, Principatus, Archangeli et Angeli.
Porro distinctio ordinum primæ hierarchiæ accipitur penes actus quibus immediate Deo inhæretur. Ad quod tria sunt necessaria. Primum et maximum est dilectio: et hoc pertinet ad Seraphim, qui est primus et summus ordo. Seraphim namque interpretatur inardescens sive incendens: sicque ordo iste ab ardore præcipuo divini amoris nomen sortitur. Secundum est cognitio: et hoc ad Cherubim spectat. Nam Cherubim plenitudo scientiæ interpretatur: et ita ordo iste secundus ab eminentia sapientiæ nomen sumpsit. Tertium est tentio, comprehensio, fruitio sive inhæsio: et hoc spectat ad Thronos, qui interpretantur sedes, quia in eis tanquam in sedibus Dominus majestatis residet ac quiescit, dum illos in se facit quiescere.
At vero distinctio ordinum mediæ hierarchiæ accipitur penes modum præsidendi hominibus in communi. Ad quod tria concurrunt. Primum est, imperare: et hoc spectat ad Dominationes, qui sunt quartus ordo, ad quem pertinet inferioribus præesse ordinibus, eisque imperare quid agant, et in divinis ministeriis ipsos dirigere. Secundum est, operari jussaque exsequi: quod pertinet ad Virtutes, qui sunt quintus ordo, ad quem pertinet efficacia exsequendi faciliter quidquid eis præcipitur, et difficilia quæque posse peragere. Idcirco operatio miraculorum attribuitur eis. Tertium est, refrenatio adversantium seu remotio impedimentorum : quod ad Potestates, qui sextus sunt ordo, pertinet, cujus est et dæmones compescere, et eorum potestatem arcere, ne homines tentent et gravent aut noceant quantum vellent, et possent nisi cohiberentur.
Insuper distinctio ordinum infimæ hierarchiæ sumitur penes regimen hominum in speciali. Nam quidam præsunt uni provinciæ seu regno, aut integræ communitati : et hi dicti sunt Principatus, qui sunt septimus ordo. Alii præsunt alicui multitudini, ut civitati : et hi Archangeli appellantur, qui et majora annuntiare dicuntur, suntque ordo octavus. Quidam vero sunt deputati ad unius personæ custodiam : qui Angeli nuncupantur, et minora nuntiare feruntur, suntque nonus ac infimus ordo.
Denique istud per simile in terreno regno potest attendi. Nam ministrorum regis terreni, quidam operantur immediate circa personam regis, quemadmodum assessores et consiliarii ac cubicularii : quibus similes sunt ordines primæ hierarchiæ. Quidam vero habent officia circa gubernationem regni in generali, non deputati huic vel illi urbi sive provinciæ : ut principes militiæ et judices curiæ. His similes sunt ordines mediæ hierarchiæ. Alii deputantur ad regimen aliquarum partium regni, sicut præpositi et ballivi atque hujusmodi minores officiales : quibus ordines infimæ hierarchiæ sunt similes.
De tertio est sciendum, quod secundum veritatem sacræ Scripturæ, innumerabilis est multitudo angelorum sanctorum. Unde de eis scriptum est in Job :2 Numquid est numerus militum ejus? Et Daniel ait : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei.3 Ubi per numerum determinatum, et per maximos numeros in se replicatos, insinuatur indeterminata et innumerabilis multitudo angelicorum spirituum, sicut et in Apocalypsi legitur : Erat numerus angelorum millia millium.4 Verumtamen ex Scripturis possumus certum aliquid cognoscere de inæstimabili multitudine angelorum. Quum etenim universi angeli qui singulis præsunt hominibus, sint de infimo choro, ad minus sunt tot angeli sancti de infimo choro, quot nunc sunt aut unquam simul fuerunt aut simul erunt homines in toto mundo. Nam et infideles et infantuli materno in utero, habent angelos custodes. Demum, secundum divinum Dionysium, quanto chorus angelicorum spirituum est altior, tanto plures in se continet angelos sanctos.5 Sicque in supremo choro forsan in duplo aut amplius plures sunt, quam in infimo ordine. Ecce quantus angelorum exercitus servit Omnipotenti, et quanta est pulchritudo ac gloria paradisi cœlestis.
De quarto sciendum, quia ut ait Apostolus, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi a Deo propter electos;6 tamen non omnes mittuntur ad exteriora obsequia, sed aliqui de superioribus ordinibus mittuntur ad ordines inferiores, et illi ad exteriora ministeria transmittuntur. Insuper, quilibet ordo accepit nomen ab eo quod sibi magis specialiter convenit.
De quinto considerandum, quod angeli de infimo ordine multos habent actus circa homines sibi commissos; et non solum a spiritualibus nocumentis, videlicet a peccatis, sed etiam a multis corporalibus nocumentis eos præservant. Unde et pueri adhuc in utero clausi, angelos habent custodes, quia in utero materno possunt pueris nocumenta accidere, ita ut exire non possint, aut moriantur. Similiter, indigent angelica subventione ne a Baptismi susceptione impediantur. Post Baptismum vero angeli varios habent actus in hominibus quos custodiunt. Primus est, quia (ut tetigi) a diversis periculis et corporalibus malis ac damnis præservant eos, ne scilicet ruina, demersione, prælio, aut simili modo intereant improvise. Secundus actus est, quod corporalia bona procurant hominibus, videlicet sanitates, et expedita itinera, ac necessaria vitæ. Unde Tobias oravit ut angelus Dei comitaretur filium suum. Tertius actus est, quod a diversis vitiis retrahunt hominem. Et hunc actum habent in omni homine quantumlibet vitioso: nam et angelus bonus retrahet Antichristum ab aliquibus vitiis. Quartus actus est, quod ad bona incitant hominem: et hoc variis modis, videlicet intellectum illuminando, de pœnis inferni et futuro judicio memoriam ac timorem incutiendo, passionem Christi et alia salutaria ad memoriam reducendo, affectum quoque dispositive inflammando ex consideratione bonitatis Dei beneficiorumque ejus. Quintus actus est, quod adjuvant et confortant hominem contra crudelitates, calliditates et tentamenta diaboli, et dæmonum sævitiam ac potestatem refrenant ne hominem tentent quantum cupiunt, et possent si permitterentur. Sextus actus est, quod angelus protegit et specialiter adstat homini tempore mortis, ne tunc a dæmonibus superetur, præsertim ne cadat in desperationem aut infidelitatem, ad quæ peccata tunc maxime conatur diabolus infirmantem inducere. Septimus actus est, quod orationes et desideria bonaque opera hominis offert Deo, et hominis imperfectum excusat, Deique gratiam ei reportat, et conservat eam in homine. Octavus est, quod animam hominis egredientem de corpore, pro posse consolatur, prosequitur et adjuvat coram Deo. Nonus actus est, quod animam in purgatorio exsistentem interdum visitat, et de suffragiis quæ fiunt pro ea, futuraque liberatione ac beatitudine sempiterna ac certa, eam (ut creditur) consolatur.
Quum ergo tot beneficia nobis impendant angeli sancti, merito eos diligere ac venerari atque fideliter invocare debemus quotidie. Et ut ad eorum beatissimam societatem pertingere valeamus, necesse est ut eorum caritatem, concordiam, tranquillitatem ac puritatem imitari conemur, bestialia vitia gulæ et luxuriæ, diabolica quoque contagia superbiæ, invidiæ, crudelitatis, ac cetera evitando peccata, et sobrietati, castitati, humilitati, caritati, pietati ceterisque insistendo virtutibus.
Footnotes
Chapter 184 of 278