Sermo 2
DE PUERORUM BONIS CONDITIONIBUS A NOBIS IMITANDIS; DE HUMILITATE MISERICORDIAQUE, ET DE VITANDO SCANDALO.
NISI conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. Matth. XVIII, 3. Quam vere et valde arcta sit via salutis, ex evangelio hodierno comprobatur, quod sacris plenum est documentis. Itaque, quum Apostoli interrogassent Christum, quis major esset in regno cœlorum, ipse difficultatem obtinendi regnum cœleste ostendens, respondit:12 « Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum ». Quocirca sanctus scribit Hieronymus: Sicut parvulus non perseverat in iracundia, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur; sic et vos nisi talem habueritis innocentiam et puritatem, regnum cœlorum non poteritis intrare. Pensemus intente hæc verba, et cognoscemus quam paucissimi sint in gratia Dei, in statu salutis, in numero filiorum Dei ac electorum. Quis nunc est qui læsus non reminiscatur injuriæ sibi illatæ ultionemque cupiat, qui dolo non utatur, nec perseveret in motu illicito?
Denique sunt aliæ multæ proprietates parvulorum laudabiles, in quibus eis assimilari necessarium est ad salutem. Quarum prima est, quod faciliter corripi possunt ac corrigi, nec audent resistere. Et in hoc oportet nos esse ut parvulos, ut scilicet correptiones verborum et correctiones debitæ punitionis æquanimiter suscipiamus, præsertim a superioribus nostris: correptio tamen fraterna a quolibet proximo est gratanter accipienda. Qui autem corripi aut corrigi dedignantur, similes sunt furibundis atque phreneticis et obsessis, qui corporaliter vulnerati, non patiuntur sibi medicinalia applicari. Imo, tanto insipientiores sunt illis, quanto vulnera animæ, scilicet peccata, præsertim mortalia, sunt magis nociva hominibus quam vulnera corporis. Hinc Salomon loquitur: Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.3 Et iterum Salomon protestatur: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus. Itaque quicumque veraciter sapiens est, cum gratiarum actione et gaudio suscipit increpationes. Idcirco in Proverbiis asseritur: Argue sapientem, et diliget te.
Secunda est, quod parvuli non despiciunt consortia pauperum puerorum, et libenter associant se parvulis.45 Qui ergo Deo placere desiderat, inferiores et pauperes ac infirmos non aspernetur, sed pium et socialem se præbeat eis. Hinc Ecclesiasticus ait: Oculos tuos ne transvertas a paupere, et animam esurientem ne despexeris; neque exasperes pauperem, sed congregationi pauperum te affabilem facito.6 Denique unusquisque laudabiles parvulorum proprietates sequens, libenter se associet parvulis, id est humilibus et virtuosis hominibus, ne cum perversis pervertatur. Nam prava societas maxime nocet. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et qui communicaverit superbo, induet superbiam.
Tertia parvulorum bona proprietas est, quod non quærunt superflua, sed habentes necessaria victui, contentantur.78 Ita et qui salvari affectat, avaritiam aspernetur, et necessariis, non superfluis delectetur, sciens quod omnium vitiorum radix sit cupiditas.9 Unde avarus inferno similis perhibetur: quoniam sicut infernus non satiatur pereuntium animabus, sic nec avarus temporalibus rebus. Imo, sicut hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit; ita avarus quo plura adipiscitur, eo plura acquirere nititur. — Sunt autem et aliæ multæ laudabiles parvulorum proprietates, ut quod faciliter placantur, quod facillime comminationibus perterrentur, quod dociles dirigibilesque consistunt, et parentibus suis obediunt. Ita quilibet Christianus debet cito esse placabilis, et audito sermone de districtione divini judicii et acerbitate infernalis supplicii, debet esse formidolosus ac timoratus, non vane securus; docilem quoque et dirigibilem eum esse oportet, et superioribus obedientem.
Nunc igitur redeat unusquisque ad se ipsum, et interiora sua discutiat, an vere conversus sit et factus ut parvulus in proprietatibus præinductis.10 Sed heu! multi sunt duri et vindicativi, fallaces et callidi, animosi et cupidi, et prætactis proprietatibus omnino contrarii. Hi ergo advertant quam longe sint a via salutis, seque emendent in omnibus.
Secundo, ex evangelio instruimur hodierno, quam magna ac felix virtus sit ipsa sancta humilitas, quum dicat Salvator: Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major est in regno cœlorum.11 Unde probatur, quod quanto profundius se ipsum humiliat homo, tanto sublimius ac gloriosius exaltatur et coronatur a Deo. Propter quod ait S. Bernardus, quod beatissimam virginem Mariam Deus nunquam super universos angelorum ordines exaltasset, nisi ipsa primo se ipsam sub cunctis hominibus humiliasset. Idcirco princeps Apostolorum hortatur: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.12 Hujus autem signum est, quod sicut Saul per suam humilitatem meruit a Deo sublimari ad regnum Israelitici populi, ita per suam superbiam meruit regno privari. Unde primo Regum Dominus ait ad eum:13 Nonne quum parvulus esses in oculis tuis, caput Israel factus es? Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Humilia valde spiritum tuum.14 Humilitas namque est fundamentum virtutum, in tuto constituens hominem, per quam meretur homo defendi a Domino.
Tertio, ex evangelio isto docemur, quam ineffabiliter placeant Deo misericordiæ opera, quum Christus testetur:15 Qui suscipit unum parvulum in nomine meo, me suscipit. Sit itaque unusquisque ad omnia misericordiæ opera totis viribus pronus. Ecce si Christus adhuc personaliter ambularet in terra ut olim pauper et humilis, quantum quilibet Christifidelis optaret et conaretur quod illum posset hospitare, reficere et bene tractare? Cur ergo piger est ad opera misericordiæ circa peregrinos et pauperes, quum ipsemet Christus affirmet sibi id fieri quod illis fit in nomine suo?16 Ubi est fides nostra?
Quarto, ex evangelio isto principaliter informamur, quam detestabile et iniquum sit scandalizare pusillos aut quoslibet proximos.17 Hoc etenim est caritati Dei ac proximi valde contrarium, quia qui aliquem scandalizat, inducit eum ad offensam et irreverentiam Dei, atque ad læsionem et maximum damnum sui. Nil enim tam nocivum est homini ut propria culpa; nec ulla alia ei nocet adversitas, si eum non vincat impatientia, aut alia quævis iniquitas. Hinc quilibet obligatur ædificare proximos suos. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Unicuique mandavit18
B Deus de proximo suo. Et Christus ait: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.19 Hinc ad Romanos ait Apostolus: Quæ pacis sunt sectemur, et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.20 Itemque: Ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum;21 noli illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Imo, quam diligentissime scandalum proximorum vitandum sit, pandit idem Apostolus, rursus protestans: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.22 Studeamus ergo proximos nostros ædificare verbo et opere, quia ad hoc obligamur ex fraterno ac divino amore. Nam ut sanctus asserit Augustinus, qui in conspectu hominum male agit, omnes eos, quantum in se est, spiritualiter necat a quibus conspicitur, et tot mortibus totque æternis damnationibus dignus est, quot proximos scandalizat. Denique, quam enorme sit proximos scandalizare, docet
D B. Bernardus, dicendo: Non tibi videtur Christus graviorem ab illo pati persecutionem, qui suggestione maligna, exemplo pernicioso, scandali occasione ab eo avertit animas quas redemit, quam pertulit a Judæo, qui sanguinem illius fudit? Dicunt autem doctores, quod propter pusillorum scandalum evitandum, dimittendum sit quidquid dimitti potest, triplici salva veritate, videlicet veritate vitæ et doctrinæ atque justitiæ.
Quinto, docet nos evangelium præsens, quam diligenter debeamus vitare omne scandalum, præsertim scandalum propriæ animæ. Caritas namque incipit a se ipsa. Debemus ergo juxta Christi doctrinam, omnia membra nostra et sensus custodire ac refrenare, ne Deum offendamus per ea.23 Omnes quoque occasiones peccandi oportet vitare, videlicet incautos adspectus, confabulationes, contactus, præsertim amplexus et oscula, ex quibus oriuntur motus lascivi. Et maxime illa vitanda sunt ac dimittenda, dum quis ex eis se sentit carnaliter stimulari ac affici, aut in hoc propriam fragilitatem interdum expertus est. Propter quod cautior esse tenetur, ne recidivet. Et qui ita non faceret, similis esset stulto serpentem in gremio suo tenenti, a quo se sentiret intoxicari: idcirco peccaret enormiter, atque (ut Bonaventura sentire videtur) mortaliter.
Postremo, docet nos evangelium præsens, ne contemnamus pusillos.24 Ideo quilibet proprias penset transgressiones, defectuositates, vilitates, et infinita pericula quibus expositus est, sicque despiciat semetipsum. Etenim qui proximos aspernatur, a Deo contemni meretur. Ob hoc Isaias ait: Væ qui spernis; nonne et ipse sperneris?25 Quum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Et Malachias: Numquid non pater unus omnium nostrum?26 Nonne Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? In quibus sacratissimis verbis tangitur rationabilis causa cur unus non debeat spernere alium, utpote, quia secundum carnalem propagationem ab eodem primo parente Adam descendimus, secundum animam vero ab eodem Deo conditi sumus. Hoc considerans sanctus Job, dixit:27 Si contempsi judicium subire cum servo meo; numquid non in utero fecit me, qui et illum? Itaque, si pensemus quantæ dignitatis sit homo, in quantum ad summæ Trinitatis imaginem conditus, et ad æternam beatitudinem procreatus, Christique sanguine liberatus, et angelum sanctum habens custodem, potissime ob hoc quod
A Dei Unigenitus, verus Deus, in unitate personæ naturam assumpsit humanam, neminem despiciemus. Nihilo minus peccator, in quantum peccator, spernendus est: quia ut talis, est Deo contrarius, dissimilis atque odibilis. Idcirco ait de viro justo Propheta: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, timentes autem Dominum glorificat;28 itemque, Iniquos odio habui.29 — Hinc ergo ne sanctos angelos offendamus, diligentissime caveamus ne homines eorum custodiæ deputatos scandalizemus, ne simus causa perditionis eorum, ne reædificationem murorum cœlestis Jerusalem, hoc est angelicæ ruinæ suppletionem, impediamus: alioqui angeli sancti indignabuntur nobis justissime. Sed et proprium angelum unusquisque ubique honoret, diligat et exoret, præsertim tempore tribulationis atque angustiæ. Hinc ait S. Bernardus: In quovis diversorio, in quovis angulo reverentiam exhibe angelo tuo; ne audeas cogitare, loqui aut agere illo præsente, quod præsente me non auderes. Iterumque: Quoties, inquit, cernitur gravissima tentatio urgere, et tribulatio vehemens imminere, invoca custodem tuum, directorem tuum, adjutorem tuum angelum sanctum; non dormitat nec dormit, etsi quandoque ad tempus dissimulat.
C Denique sancti angeli nostris bonis operibus congratulantur, orantibus adstant, vota et preces hominum offerunt Deo, et de nostris peccatis quasi contristari videntur. Unde in Vitaspatrum narratur, quod quidam sanctus eremita vidit angelos sanctos adsistere Fratribus. Quumque Fratres conferebant de Deo et pertinentibus ad salutem, beati angeli cum jucundissimo vultu eis appropinquabant et arridebant; quum vero de sæcularibus et inutilibus loquebantur, angeli quasi cum indignatione atque tristitia discedebant ab eis, venientesque dæmones in forma porcorum, volutabant se inter illos. Itaque, dum Christiani conveniunt, non nisi de utilibus ac salutaribus rebus loquantur, ut angeli eis congratulentur et adstent.
Footnotes
-
Matth. vii, 14. ↩
-
II Cor. xi, 29. ↩
-
Prov. xiii, 18. ↩
-
II Cor. ix, 8. ↩
-
II Cor. xxix, 1. ↩
-
Eccli. iv, 1, 2, 7. ↩
-
Eccli. xiii, 1. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
I Tim. vi, 10. ↩
-
Prov. xxvii, 20. ↩
-
Matth. xviii, 4. ↩
-
I Petr. v, 6. ↩
-
I Reg. xv, 17. ↩
-
Eccli. vii, 19. ↩
-
Matth. xviii, 5. ↩
-
Matth. xxv, 40. ↩
-
Matth. xviii, 6. ↩
-
Eccli. xvii, 12. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Rom. xiv, 19. ↩
-
Ibid. 13, 15. ↩
-
I Cor. viii, 13. ↩
-
Matth. xviii, 8, 9. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Is. xxxiii, 1. ↩
-
Malach. II, 10. ↩
-
Job xxxi, 13, 15. ↩
-
Ps. xiv, 4. ↩
-
Ps. cxviii, 113. ↩
Chapter 183 of 278