Enarratio in evangelium
ACCESSERUNT DISCIPULI AD JESUM, ETC. Matth. XVIII, 1-10.
MERITO evangelium istud in præsenti legitur festo : primo, quia in fine ipsius de angelis sanctis fit mentio; secundo, quia in ejus principio inquiritur de regno cœlesti, quod est triumphans Ecclesia, videlicet angelorum ac Beatorum societas; tertio, quia in evangelio isto loquitur Christus contra scandala pusillorum, quæ præcipue displicent sanctitati ac sapientiæ angelorum. Itaque ait Matthæus :
Accesserunt discipuli, puta Apostoli, ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cœlorum? id est, quem reputas esse virtuosiorem majorisque meriti in Ecclesia militanti, et gloriosiorem ac sublimiorem in præmio in Ecclesia triumphanti? Et advocans Jesus parvulum, statuit, id est posuit, eum in medio eorum, puta Apostolorum, quos non solum verbo, sed factis edocuit humilitatem; omnemque elationem et ambitionem penitus reprobavit. Et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis a vitiis ad virtutes, et efficiamini sicut parvuli, id est, pueris et infantibus conformes effecti fueritis, quantum ad bonas parvulorum proprietates, quæ sunt, innocentia, puritas, simplicitas, etc., non intrabitis in regnum cœlorum, quod humilibus, innocentibus et mundis corde paratum est. Hinc beatissimus princeps Apostolorum in prima sua epistola : Deponentes (inquit) omnem malitiam et dolum et simulationes et detractiones, quasi modo geniti infantes rationabiles, lac concupiscite.1 Denique in parvulis sunt quædam proprietates non bonæ, in quibus eis conformes fieri non debemus, ut sunt, minoratio sensus, incompositio morum, instabilitas animi, irrefrenatio affectionis, et evagationis discursus. Idcirco hortatur Apostolus : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote.2
Præterea, per parvulum quem Christus posuit in medio, quidam intelligunt ipsummet Christum. Quod ad litteram stare non valet, quia de parvulo isto scriptum est in Marco :3 Quem quum complexus esset Jesus. Certumque est quod non amplectebatur se ipsum.
Quicumque ergo humiliaverit se coram Deo et hominibus, corde, ore et factis, vestitu et apparatu, sicut parvulus iste, qui a superbia et ambitione est penitus alienus, hic major est in regno cœlorum quam alii minus humiles. Humilitas namque directe disponit ad augmentum gratiæ in præsenti, incrementumque gloriæ in futuro, quia substernit et subdit mentem Deo. Hinc Salomon ait :4 Humilem spiritu suscipiet gloria. Unde sicut Deus specialiter resistit superbis, sic humilibus gratiam impertitur.56 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, id est, unum humilem propter me caritative hospitatus fuerit seu pie tractaverit, me suscipit in membro meo mystico ac ministro : id est, tam gratum est mihi ac si me ipsum personaliter acciperet, mihique fieri judico quod propter me fit meis ministris ac membris. Hinc Christus dixit ad Saulum :7 Quid me persequeris? Et in Zacharia testatur :8 Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.
Qui autem scandalizaverit, id est, verbo aut facto inordinato ad peccandum induxerit, unum, id est aliquem, de pusillis istis qui in me credunt, id est de fidelibus adhuc imperfectis et incipientibus, vel etiam proficientibus nondum perfectis; expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Nam melius est ei juste occidi et corporaliter mori atque in hac vita puniri, quam impie vivere, Deum offendere, proximum perdere, quoniam malum culpæ est incomparabiliter pejus quam malum pœnæ. Istud tamen potissime verum est de scandalo activo et passivo prout sunt peccata mortalia. Tunc autem scandalum activum est mortale peccatum, dum verbum aut factum scandalizantis in se mortale est, utpote caritati aut justitiæ contrarium; vel quando in se veniale est, et tamen homo intendit aut nititur per illud aliquem ad mortalem inducere culpam, parvi pendens ejus salutem, per hoc quod non vult placentia sibi dimittere propter proximi sui salutem. Quod quam iniquum sit, patet ex verbis Pauli dicentis: Sic autem in fratres peccantes et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.9 Denique, loquendo de scandalo activo et passivo prout venialia sunt peccata, adhuc melius esset occidi, prout occidi dicit solum malum pœnæ, quam scandalizare aut scandalizari: quoniam peccatum est fugibilitatis immensæ, eo quod Deus sit honorabilitatis et amabilitatis penitus infinitæ. Ideo potius deberet homo velle mortem corporalem perferre, quam venialiter peccare.
Et bene ait Salvator, « Qui scandalizaverit unum de pusillis istis »: quia ut ait S. Hieronymus, qui scandalizatur parvulus est; majores namque non recipiunt scandala. Unde perfectorum non est scandalizare aut scandalizari, quia tam fortiter uniti sunt Deo et in virtutibus stabiliti, ut tam magnum malum non operentur unde quis merito debeat scandalizari, quamvis nonnunquam venialiter peccent: hoc quippe humanæ fragilitati est indulgendum. Ex factis quoque et verbis aliorum inordinatis non scandalizantur, sed peccantibus compatiuntur, et orant pro eis, cautioresque fiunt, imo et feliciores, juxta illud: Felix quem faciunt aliena pericula cautum. Hinc Psalmista loquitur Deo:10 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
Væ æternæ damnationis imminet mundo, id est mundanis et intimoratis hominibus, a scandalis, id est propter scandala quæ sibi invicem inferunt atque ab invicem patiuntur, per quæ æternam damnationem merentur. Necesse est enim ut veniant scandala activa et passiva. Hoc certe necesse est, non absolute, sed ex suppositione, quoniam homines nolunt peccata sua relinquere, ad quæ concomitatur scandalizatio aliorum, maxime pusillorum ac impiorum. Juxta hunc sensum ait Apostolus: Necesse est ut veniant hæreses, ut qui probati sunt, manifesti fiant.11 Unde quod dictum est, « Necesse est ut veniant scandala », quidam exponunt sic: Expediens est ad electorum exercitationem et probationem. Verumtamen væ homini illi per quem scandalum venit, id est, qui alium scandalizat mortaliter. Ex hoc concluditur, quod scandala evenire, non sit necessarium absolute, quia tunc omnis scandalizans excusaretur a culpa, quum omne peccatum sit voluntarium.
Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, id est, si per aliquem actum seu usum manuum aut pedum tuorum ad peccatum induceris, scilicet per contactum aut gressum vel cursum, abscinde eum, scilicet manum vel pedem, non realiter ipsa membra, sed inordinatum eorum usum et actum: juxta quem sensum ait Apostolus, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram;12 et projice abs te, id est, vitiosum usum membrorum repelle a te. Bonum est tibi ad vitam ingredi, id est, melius est tibi salvari, debilem vel claudum, id est ordinatis, intensis ac delectabilibus membrorum tuorum actibus carentem, quam duas manus vel duos pedes habentem, id est, vitiosis actibus horum membrorum utentem, mitti in ignem æternum. Quemadmodum ergo castratus propter regnum cœlorum vocatur, qui amore felicitatis futuræ ab omni concubitu abstinet, non qui membrum generationis abscindit;13 sic Christus docet manum aut pedem abscindere, quantum ad usum illicitum, sicque claudus ac debilis nuncupatur, qui membra præfata ab actibus restringit illicitis.
Et si oculus tuus scandalizat te per incautum, incustoditum, libidinosum adspectum, erue eum, quantum ad talem usum, imo abusum, et projice abs te, sicut de manibus dictum est. Hinc in Ecclesiastico fertur: Noli circumspicere in vicis civitatis;14 averte faciem tuam a muliere compta. Unde orat propheta David: Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Valde necessaria est ista erutio atque projectio oculorum.15 Oculo enim quid nequius creatum est?16 Bonum est tibi cum uno oculo ad vitam ingredi, id est, salubrius tibi est cum moderato oculorum usu salvari, quam duos oculos habentem, id est, usu irrefrenato utentem, mitti in gehennam ignis. Insuper præinducta exponi possunt et ita: « Si manus tua vel pes tuus scandalizat te », etc., id est, si aliquis tibi tam carus, propinquus seu utilis videtur ut propria manus tua, aut pes tuus, seu oculus, et tamen ad peccata te trahit, et ex ejus familiaritate, tactu seu unione peccatum incurris, segrega te ab ejus familiaritate, contactu, unione, adspectu, quantum potes. « Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem vel claudum », id est talium amicitia et auxilio destitutum, « quam duas manus vel duos pedes habentem, mitti in gehennam ignis », id est, talium auxilio et amore vallatum, damnari. Videte ne contemnatis unum, id est aliquem, quantumcumque modicum aut vilem, ex his pusillis, id est imperfectis fidelibus mihi servientibus. Per hoc Salvator excludit causam ac fomitem scandalizationis. Multi etenim idcirco non metuunt alios scandalizare, quoniam parvi pendunt eorum personam, nec attendunt dignitatem naturæ ad Dei imaginem factæ, nec pretium sanguinis Christi pro illis effusi. Consideremus ergo nobilitatem animæ rationalis, et beatitudinem ad quam condita est, et quanta pro ejus salute tota superbenedicta Trinitas fecit, quanta pro ea Christus sustinuit, quanta beneficia contulit, inter quæ est dignissimum sui corporis et sanguinis Sacramentum; sicque neminem aspernemur, sed cum Apostolo proferamus: Quis scandalizatur, et ego non uror? Hinc subditur et alia ratio cur pusilli non sint spernendi: Dico enim vobis, quia angeli eorum, id est angeli sancti eis a Deo custodes collati, exsistentes, quum volunt, in cœlis, id est in cœlo empyreo, quod est mansio Beatorum, semper, id est indesinenter et in ævo omne tempus comprehendente, vident faciem Patris mei qui in cœlis est, id est, clare et immediate per speciem intellectualiter contemplantur essentiam Patris mei cœlestis. Quum ergo tanta sit dignitas hominum, ut custodiantur ab angelis sanctis, Deo feliciter ac clare fruentibus, non sunt spernendi nec scandalizandi.
Footnotes
Chapter 182 of 278