Sermo 1
DE UNANIMITATE, ET HONORIFICENTIA DEI.
UNANIMES, uno ore honorificetis Deum. Rom. xv, 6.
In hoc verbo tria tanguntur. Primum, quales debeant esse qui Deum honorant, quum ait, Unanimes. Secundum, qualiter id facere debeant, quum subditur, Uno ore. Tertio tangitur ipse saluberrimus actus sine quo nullus salvatur adultus, dum subditur, Honorificetis Deum.
In primis ergo qui Deum altissimum digne et meritorie cupiunt honorare, oportet ut inter se exsistant unanimes, non discordes: et hoc ad minus in his quæ necessaria sunt ad salutem, in quibus idem sapere est necesse. In ceteris bonis ac laudabilibus, seu etiam indifferentibus, quanto fuerint unanimiores, tanto sunt Deo complacentiores, atque ad profectum spiritualem dispositiores. Quemadmodum enim similitudo, sic et unanimitas parit, conservat et auget amorem; et rursus, sicut dissimilitudo, ita discordia gignit aversionem, displicentiam, indignationem, invidiam. Unanimitas quoque communiter ex caritate causatur, quoniam caritas facit eos quibus inest eadem velle et nolle, præsertim si caritas magna sit et perfecta. Hinc Deus unus et trinus, in quo est simplicissima unitas in essentia, et summa concordia seu unanimitas in personis, in quibus est una voluntas unaque caritas, vult in suis cultoribus ac ministris veram esse concordiam caritatisque unitatem, ut creaturæ ac servi suo Creatori ac Domino per gratiam et virtutes assimilentur, sicut eidem in naturalibus quantum ad superiores animæ vires quodammodo conformantur. Unde Propheta fatetur: Deus qui inhabitare facit unius moris in domo.1 Quicumque igitur cupit Deo placere, ipsumque meritorie honorare, atque cum proximis concordare, conformet se ceteris, potissimum his inter quos conversatur, in licitis et honestis, et quæ majoris bonitatis ac gratiæ non sunt impeditiva, ut placeat proximo suo in bonum ad ædificationem; nec aliquem sua singularitate scandalizet, offendat, contristet, quum dicat Apostolus:2 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum.3 Hinc opera singularis devotionis ac gratiæ magis sunt abscondenda, quantum convenienter fieri potest, quam publicanda.
Porro superbi et sibi ipsis inaniter complacentes, et qui proprii capitis sunt, non unanimes, sed singulares, discordes, indociles esse solent, quemadmodum Salomon protestatur: Inter superbos semper sunt jurgia.4 Contra quod Christus suis discipulis ait: Pacem habete inter vos.5
Simus ergo unanimes, id est unius cordis seu animi, ut omnia vitia concorditer abhorreamus, et quidquid bonis moribus contrariatur, odiamus atque vitemus; virtutes vero, et quidquid ad bonos pertinet mores, caritatemque nutrit ac perficit, pariformiter diligamus, prosequamur, et usque in finem servemus. Sic namque in primitiva Ecclesia multitudinis credentium fuit cor unum et anima una.6 Hinc Philippenses in persona cujuslibet prælati affectuosissime hortatur Apostolus: Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera misericordiæ, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sapientes;7 nihil agatis per contentionem neque per inanem gloriam, sed per humilitatem superiores sibi invicem arbitrantes. Ex quo constat quam magna res sit bona ista unanimitas proximorum. Ad quod etiam insinuandum, scriptum est in Ecclesiastico: In tribus placitum est spiritui meo, quæ probata sunt coram Deo et hominibus:8 concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
Porro si aliquis virtuosus sit inter malos, quamvis cum illis non concordet, quia illorum pravis desideriis atque operibus non consentit, nihilo minus pacem pectoris habet, quiescendo in Deo; et opera ejus Deo sunt placita, quia quantum in se est, unanimitatem et pacem cum omnibus habere paratus est et affectat, juxta illud Apostoli: Si fieri potest, quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete.9 Imo ut Leo Papa disseruit, pax vera est, litigare cum vitiis, et concordiam habere cum moribus probis.
Præterea, juxta doctrinam Apostoli, unanimitas esse debet non solum in mente, sed consonantia quoque in voce laudis divinæ, ut ex vera dilectione Dei ac devotione, voce consona in Dei prorumpamus præconium, et docendo, hortando, conferendo, prædicando, corripiendo, laudando, gratias peragendo, Deum ore tenus honoremus, non nisi fructuosa, utilia et honesta loquendo, et verba Dei non corde inattento ac frigido, sed advertente et fervido proferamus, ne cum reprobis deputemur. Contra quos Christus verbum Isaiæ prophetæ allegat, dicendo: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.101112 Ex his etiam innotescit, quod clerici et religiosi Deum in divinis laudantes, concorditer hoc facere debent cum auscultatione et reverentia ac devotione, quemadmodum in Daniele de Anania et sociis ejus habetur: Hi tres quasi uno ore laudabant et benedicebant Deum in fornace.13
Itaque mente et voce concordi Deum verum et unum honorare debemus, et alios pro posse ad ejus venerationem inducere. Nempe quum honor debeatur virtuti, bonitati ac majestati, nonne Deus omnipotens, summe et incomparabiliter virtuosus, bonus et magnus, imo essentialiter virtus virtutum, sanctitas ipsa, bonitas pura, universorumque princeps et rex, a quo omnis prælatio et potestas, est summe et incomparabiliter honorandus mente, ore et opere? Idcirco apud Jeremiam scribitur: Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine: quis non timebit te, o Rex gentium?14
Insuper, multiplex est gradus honorationis divinæ. Primus est, divinorum custodia præceptorum, sine qua homo non potest salvari, quum dicat Christus:15 Si vis intrare ad vitam, serva mandata. Secundus est, observare consilia : quod religiosos concernit, et valde meritorium exstat, quum dicat Salvator, Qui reliquerit propter me patrem, aut matrem, aut fratres, etc., centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.16 Tertius gradus est, sive in observatione præceptorum sive consiliorum, facere opera supererogationis, videlicet ultra debitum peculiaria devotionis exercitia virtutumque opera peragendo in orationibus, hymnis et psalmis, in meditationibus et compunctionibus, in vigiliis, jejuniis et disciplinis, et sanctæ caritatis affectibus : quoniam Christus testatur, Quodcumque supererogaveris, ego quum venero, reddam tibi.17 Quartus gradus est, totis viribus atque præcordiis se ipsum extendere ad Dei obsequium, ut quantum possibile fuerit fragilitati humanæ, satagat homo in omni loco et tempore Deo actualiter esse unitus, et operationibus virtutum intentus : ut semper sit mente elevatus ad Dominum, et corde adspiciens, alloquens, diligens Deum; sicque se ipsum totaliter offerat Deo in holocaustum, ejus cultui plenarie deditus, et interiori custodiæ vigilantissime vacans ne Deum in aliquo usquam offendat, et quotidianas levesque culpas indesinenter detergat. Istud ad viros heroicos, id est divinos perfectosque, pertinet, in quorum persona sanctus ait Hilarius : Hoc Deo potissimum debeo, ut sicut quidquid sum et habeo ab ipso accepi, ita totum id in ejus cultu expendam, quatenus mens, sensus, corpus et anima totaque vita mea ipsum loquantur atque honorent.
Singulis ergo corporis membris et animæ viribus Deum honorificemus, omnia opera nostra secundum Dei præcepta et documenta ad ejus gloriam regulando, interiores et exteriores sensus custodiendo, illicita verba vitando, bona et salutaria proferendo, ab omni prava cogitatione et vitiosa affectione penitus abstinendo. Hinc namque ait Apostolus :18 Sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.
Si igitur a Deo glorificari et honorari optamus, ipsum in omnibus honoremus. Ipse enim est utique primum ac summum honorabile, fontalisque causa totius honorabilitatis in aliis. Ideo impii sunt, injusti et prorsus perversi, qui homines magis honorant, timent, intuentur et curant, quam ipsum. Ipse namque in infinitum honorabilior est universis et singulis. Unde in libro Regum fatetur : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.19 Erubescamus ergo in Dei adspectu viliter nos habere, turpiter agere, impie conversari, fatue loqui. Unanimes simus in omni opere bono, ut angeli, in quibus Deus perfectam inviolabilemque facit concordiam, delectentur esse nobiscum.20 Universi enim boni Christiani sunt unus exercitus Dei, ad quem pertinet contra tentationes dæmonum, aciem vitiorum, perversitates impiorum, jugiter præliari. Idcirco summe requiritur, ut inter se bene unanimes sint, et se mutuo juvent ad bona agenda, ad mala vitanda, ad prævalendum dæmonibus et peccatis. Igitur se invicem debent hortari, corripere, informare, accendere, et orare pro invicem ut salventur.
Postremo, nullus Christianus, quamvis conjugatus, ita se reputet in exterioribus occupatum, ut æstimet se non posse Deum aliquo prædictorum honorare modorum, quum multi potentissimi reges ac principes in veteri ac novo Testamento totis præcordiis devotissime honoraverint Deum. Unde de Carolo rege legitur, quod quando quievit a præliis, quotidie visitavit ecclesiam, et omnibus horis canonicis, etiam Matutinis, interfuit, et cuncta quæ fecit ad Dei gloriam ordinavit. Nobilissimi quoque palatini ipsius, Rolandus, Oliverus, ac ceteri, tam devoti ac timorati fuerunt, quod die omni dominica, confessione peracta, communicaverunt. Insuper legitur de quodam virtuoso Angliæ rege, quod quotidie divisit horas diei in tres partes, ita quod octo horis vacavit divinis, et octo horis regni sui negotiis, octoque horis necessariis corporis, scilicet comestioni, somno, etc. Sic et quilibet Christianus aliquas horas sibi adaptet, in quibus Domino vacet, orando, meditando, Missam quoque (si potest) audiendo. Imo et in operibus manualibus vicissim elevandum est cor ad Dominum Deum cum brevi et fervida oratione, saltem mentali, et cum meditationibus ac laudibus Dei, omnia etiam opera ad ejus honorem et gloriam referendo, qui est super omnia laudabilis, gloriosus et superexaltatus in sæcula.
Footnotes
-
Ps. lxvii, 7. ↩
-
Rom. xv, 2. ↩
-
II Cor. vi, 3. ↩
-
Prov. xiii, 10. ↩
-
Marc. ix, 49. ↩
-
Act. iv, 32. ↩
-
Philipp. ii, 1-3. ↩
-
Eccli. xxv, 1, 2. ↩
-
Rom. xii, 18. ↩
-
Matth. xv, 8; ↩
-
Is. xxix, 13; ↩
-
Marc. vii, 6. ↩
-
Dan. iii, 51. ↩
-
Jer. x, 6, 7. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Matth. xix, 29. ↩
-
Luc. x, 35. ↩
-
Rom. vi, 19. ↩
-
1 Reg. II, 30. ↩
-
Job xxv, 2. ↩
Chapter 15 of 211