Skip to the text

Sermo 5

Ad religiosos

DE MODO PSALLENDI ET CANTANDI CONCORDITER AC DEVOTE.

UNANIMES, uno ore honorificetis Deum. Rom. xv, 6.

Quia religiosorum præcipua et solennis occupatio est, simul et in choro psallere Deo, et Horas ac Missam decantare ibidem (quæ omnia si decenter, ordinate et concorditer fiant, sanctum et jucundum caritatisque provocativum est valde; si vero discorditer et confuse, turbatione et aversione est plenum), idcirco de modo psallendi et cantandi et excellentia psalmodiæ aliquid est tangendum.

Optimum itaque modum docens S. Bernardus: Moneo (inquit) vos, dilectissimi, pure semper ac strenue divinis interesse laudibus, quatenus reverenter et alacriter Domino adsistatis, non pigri, non somnolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus, non præcidentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis remissisque vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes; sed virili, ut dignum est, sonitu et affectu voces Sancti Spiritus depromentes, nec aliud dum psallitis, nisi quod psallitis, cogitetis. Spiritus enim Sanctus gratum illa hora non recipit, quidquid aliud quam debes, neglecto eo quod debes, ei obtuleris. Psalmodiam non multum protrahamus, sed rotunda et viva voce cantemus, initium et finem versus simul intonantes simulque dimittentes, et bonam in medio pausam tenentes. Nullus ante alios incipere et nimis præcurrere, aut post alios nimis trahere audeat. Simul cantemus, simul pausemus semper in auscultando. Hæc Bernardus. Dicitur quoque in statutis Ordinis Cartusiensis: Quoniam boni monachi officium est plangere potius quam cantare, sic cantemus voce, ut planctus, non cantus delectatio, sit in corde: quod gratia præveniente fieri potest, si ea quæ cantando delectationem pariunt, amputentur, ut est fractio et inundatio vocis, geminatio puncti, atque similia, quæ ad curiositatem magis quam ad simplicitatem pertinent cantus.

Præterea, de hac re loquitur valde devote beatissimus doctor Augustinus: Quam grata (inquiens) et acceptabilis Deo sit psalmorum modulatio, proferamus. Si autem quæramus quis primo hoc genus cantandi invenerit, non inveniemus nisi Moysen. Qui Pharaone submerso, canticum Deo insigne cantavit, choros instituit, et utrumque sexum distinctis classibus, se ac sorore sua præeunte, canticum triumphale cantare perdocuit, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est. Postmodum Debora, nobilis femina, in libro Judicum legitur cecinisse. Post quos invenies multos non solum viros, sed etiam feminas Spiritu Sancto repletas, Dei cecinisse mysteria, etiam ante David; David vero a pueritia ad hoc donum a Deo electus, cantorum princeps carminumque thesaurus fuit. Porro in Evangelio parentes magni Joannis Baptistæ et sacratissima virgo Maria cecinisse leguntur; imo ipse Salvator post Cœnam hymno dicto egressus est. Propter quod nullus ambigere debet hoc vigiliarum sanctarum mysterium, si digna fide et vera devotione celebretur, angelis Deum indesinenter laudantibus esse conjunctum.

Quæ quum ita sint, fratres, jam pleniori fiducia psalmorum mysteria fideliter impleamus, magnam credentes nos a Deo gratiam consecutos, quibus concessum est cum tot ac tantis Sanctis cantare Dei mysteria. Idcirco cum tribus pueris, convocata omni creatura, Creatori psallamus. Quid hac utilitate commodius, quid hac delectatione jucundius, quando et psalmis delectamur, et orationibus irrigamur, et impositis lectionibus pascimur? Tantum intento sensu vigilanteque mente psalmos cantemus, quemadmodum David hortatur, Psallite sapienter, id est intelligenter, ne captivata mens extraneis cogitationibus, laborem habeat infructuosum.

Denique sonus seu melodia sit decens: non quæ tragicas difficultates exclamet, aut aliquid theatrale redoleat; sed quæ christianitatem in nobis ac sanctam religionem demonstret, compunctionemque gignat. Omnium quoque vox non dissona, sed consona esse debet; nec unus nimis deponat et alter extollat, sed nitatur unusquisque humiliter vocem suam intra sonum chori concinentis includere, non extrinsecus quasi ad stultam ostentationem indecenter efferre, aut hominibus velle placere: tum enim in conspectu Domini, non studio complacendi hominibus, celebrare debemus. Habemus enim de hac re vocis consonantis formam positam seu exemplum tres illos beatissimos pueros, de quibus ait Propheta: Tunc hi tres quasi ex uno ore humiliter hymnum dicebant, et glorificabant Deum in fornace. Videtis quia pro magisterio ponitur, quod tres pariter Deum velut ex uno ore humiliter sancteque laudaverunt: idcirco et nos omnes quasi ex uno ore eumdem psalmorum sonum eamdemque vocis modulationem æqualiter proferamus. Qui autem æquare ceteris se non potest, melius est ei tacere, aut lenta psallere voce, quam clamose perstrepere: sic enim et ministerii implebit officium, et humiliter psallenti fraternitati non faciet offendiculum. Si ergo tam concors et decens fuerit modulatio nostra, nos ipsos delectabit et audientes ædificabit, et Deo suavis ac grata erit, qui unanimes habitare facit in domo. Et dum psallitur, psallatur ab omnibus; quum lectio legitur, facto silentio æqualiter audiatur ab omnibus, ut legente lectore, nullus clamosis perstrepat vocibus. — Hæc Augustinus.

Præterea, ut abbas recitat Cassianus, quando in ecclesiam Fratres in Ægypto atque Thebaide confluebant, tantum præbebatur a cunctis silentium, ut tanta in unum multitudine congregata, nullus penitus crederetur adesse præter eum qui consurgens psalmum decantabat in medio, et præcipue dum consummabatur oratio: in qua non sputum emittebatur, nec exscreatio perstrepebat, nec tussis nec oscitatio intersonabat, nec gemitus neque suspiria alios sæpe impedientia; nullaque vox absque sacerdotis precem concludentis audiebatur, nisi forte hæc quæ per excessum mentis claustra effugerit oris, et quæ insensibiliter subrepserit, corde intolerabili spiritus fervore succenso, dum ea quæ ignita mens in se ipsa non prævalet continere, per ineffabilem gemitum ex intimis pectoris sui conclavibus evaporare conatur. Eum vero qui in mentis tepore

Exod. xv, 1.

Judic. v, 1.

I Reg. XVI, 18, 23.

Luc. I, 68-79, 46-55.

Matth. XXVI, 30; Marc. XIV, 26.

Ps. XLVI, 8.

Dan. III, 51.

Ps. LXVII, 7. constitutus supplicat cum clamore, aut aliquid prædictorum e faucibus suis emittit, ac præcipue qui oscitationibus prævenitur, dupliciter peccare pronuntiant : primo, quoniam negligenter orat ac tepide; secundo, quia indisciplinato sono aut strepitu alterum impedit, cujus intercipit sensum.

Præterea, quam cito ac prompte ad psalmodiam sit properandum, docet S. Benedictus in Regula : Ad horam (inquiens) divini Officii, mox ut auditum fuerit signum, relictis omnibus quæ fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur, et operi Dei nil præponatur, cum gravitate tamen pergatur. De hoc etiam recitat Cassianus, quod apud Ægyptios monachos, audito signo seu pulsu ad orationes sive labores, tam celeriter Fratres egrediebantur, quod nec litteram inceptam complere audebant, sed eodem puncto quo sonum audiebant, exire cœperunt : quod idcirco fecerunt potissimum ut obedientiam perfecte servarent, quam cunctis virtutum præferebant actibus.

Postremo, super illud Psalmi, Psallite sapienter, ait in Regula sua S. Basilius, quod sicut corporeus gustus unamquamque buccellam divisim sumit, gustat et masticat, sic gustus interior singula verba psalmodiæ debet cum sapore et attentione suscipere atque distincte proferre.1

Ex his igitur constat qualiter nos in psallendo et cantando habere debemus ; et quamvis ubique et semper, tamen in eis præcipue debemus nos concorditer et devote alacriterque habere, mutuo etiam supportare, et defectuosos, infirmos et somnolentos pie ac compassive sufferre : qui tamen (si fieri potest) sunt suscitandi, et contra somnolentiam certare tunc debent, se movendo aut modice exeundo, faciemque lavando, nec torporem faciliter, imo nullatenus, admittendo. Postremo, in psalmodia et cantu ac lectionibus assuescamus mentem nostram ad Deum frequenter ac ferventer erigere, et interim dum alius chorus cantat, in Deum ferri, accendi, et pro communi bono Ecclesiæ deprecari, pro his quoque pro quibus major est ratio exorandi. Quum etenim fuerit homo in dono sapientiæ et caritatis ardore suo modo perfectus, atque in internis exercitiis habituatus et expeditus, poterit subito multa concipere de divinis, interne orare, ardenterque affici, et Deum intra se affectuose affari, summe extollere, amorose amplecti.

Insuper qui legunt lectiones aut alia, distincte et aperte legere debent, et bonam diligentiam adhibere, ne ex eorum imperfectione et negligentia auditorium tædio afficiatur, et ab intellectu eorum quæ leguntur ac devotione impediatur. Idcirco bene pausandum est, maxime post accentus, et non nimis alte clamandum.

Amplius, quamvis dictum est in psallendo nihil aliud cogitandum nisi quod psallitur, per hoc tamen non prohibetur psallens aliqua diviniora et altiora tunc contemplari, præsertim si rapiatur ad ea, desuper gratiose præventus. Imo ubicumque et quotiescumque valemus, raptim elevemur in Deum, maxime in divinis.

Footnotes

  1. Ps. XLVI, 8. ↩

Chapter 20 of 211