Sermo 4
DE MODERAMINE OBSERVANDO IN VESTIBUS, ET DE VERA MENTIS CONSTANTIA.
ECCE qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Matth. XI, 8.
In verbis his Dominus noster Jesus Christus, totius veritatis magister omnisque perfectionis exemplar, docet in vestitu Christianorum moderantiam esse servandam, omnemque curiositatem, vanitatem, superfluitatem, et inordinationem, ac provocationem ad vitia esse vitandam. Ex quo patet quam insipienter loquantur qui de superfluitate et curiositate seu pretiositate et inordinatione sua in vestimentis ac ornamentis correpti, parvi pendunt atque respondent : Deus respicit mentem, nec de exterioribus curat. Quibus dicendum est, quod tam interiora quam exteriora respicit Deus; et sicut requirit intus conscientiam puram, sic foris conversationem exemplarem, quamvis interiora principaliter intueatur.
Denique sicut Deus requirit ut homo moderate se habeat in cibo ac potu, sic exigit Deus ut temperate, exemplariter et decenter se habeat homo in vestitu ac ornamentis. Propterea duo ista annectens Apostolus : Habentes (inquit) alimenta et quibus tegamur, contenti simus.1 Imo Deus requirit ut homo in cujuscumque creaturæ usu ordinate se habeat, non pro suo libitu illa utendo, sed secundum exigentiam ultimi finis, hoc est secundum quod expedit homini ad obtinendum felicitatem æternam. Sic ergo formandæ sunt vestes, et sic eis utendum est, ut nec ipse qui utitur eis, ex forma, valore, dispositione et usu earum inducatur ad vanitatem et culpam, nec alii. Ideo juxta doctrinam sacræ Scripturæ sanctorumque Patrum faciendæ, moderandæ atque in usu habendæ sunt vestes. Certum est autem quod ex curiosa formatione, pompatica dispositione, superflua possessione, prægrandi pretiositate, speciositate atque mollitie vestium, varia oriuntur peccata, vanitates et scandala, tam in utentibus quam in ceteris eas intuentibus. Ideo in Ecclesiastico scribitur : In vestitu ne glorieris unquam.2
Denique exteriora sunt effectus et signa interiorum, quemadmodum visus incustoditus et vagus, signum est incustoditæ vagæque mentis. Propter quod ait Scriptura : Noli circumspicere in vicis civitatis;3 et Propheta Deum exorat :4 Averte oculos meos ne videant vanitatem. Immoderata quoque loquela et garrula lingua, intimoratæ et stolidæ mentis est indicium, juxta illud Proverbiorum :5 Vidisti aliquem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correctio. Conformiter curiosus, pomposus, scandalizativus, nimium pretiosus superfluusque vestitus, vani et pomposi cordis index est ac testis. Et hoc Scriptura manifeste testatur, siquidem in Ecclesiastico habetur : Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo, id est, ostendunt qualis sit.6
Denique Christus in Evangelio loquitur : Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium.7 Et hoc uno modo exponitur de materialibus vestibus, ita quod vestes ovium, id est bonorum Christianorum Deum vere timentium, sunt humilia atque simplicia indumenta, quibus plerumque se contegunt simulatores. Non tamen ob hoc debent oves suas abjicere vestes, ut loquitur Augustinus. Quemadmodum ergo universi Christiani oves Christi sunt, vel merito essent, sic ad omnes eos pertinet humilibus atque simplicibus vestibus uti atque contentari, pensatis tamen qualitate, conditione et statu eorum.
Hæc omnia vera esse testatur S. Gregorius: imo et hæc multipliciter probat. Primo, quoniam pretiosis curiosisque vestibus nullus se induit, ubi videri a nemine potest: quo patet quod pro inani gloria tales vestes portentur. Secundo, quia beatissimum Joannem Baptistam Christus et Evangelistæ de asperitate, humilitate et pauperitate vestitus collaudant. Tertio, quoniam gloriosi apostoli Petrus et Paulus in suis epistolis prohibent mulieribus vestes pretiosas, pomposas, vane ornatas, curiose formatas. In prima namque S. Petri Canonicæ scribitur: Mulierum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut vestimentorum cultus; sed jubet Petrus ut mulieres in anima decorentur virtutibus. Paulus quoque apostolus: Mulieres (inquit) sint in habitu ornato, id est humili ac devoto, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa.
Circa quæ verba scribunt doctores, quod in vestimentis ornamentisque corporis quinque modis peccatur. Primo, in pretiositate, quum dicat Gregorius: Nemo putet in usu pretiosarum vestium deesse peccatum. Secundo, in suavitate atque mollitie. Tota enim vita hominis esse debet in pœnitentia et deploratione peccati, castigationeque corporis: qui namque sunt Christi, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt. Hinc ait Hieronymus: Mollia vestimenta mollitiem animæ indicant seu inducunt. Chrysostomus quoque fatetur: Mollis vestis rigidam animam dissolvit, id est, justam et seriosam animam a sui rigoris proposito et vigore relaxat. Tertio, in speciositate. Quarto, in curiositate. Quinto, in superfluitate.
Ait enim Joannes Baptista: Qui habet duas tunicas, det non habenti, hoc est, qui unam vel plures habet superfluas, indigentibus tribuat eas, quemadmodum sibi fieri vellet si indigeret. Hinc doctores sanctissimi Ambrosius atque Basilius dicunt: Nudorum indumentum est quod recludis aut super perticam pendes; idcirco tot vestimenta invadis ac retines, quot de tuis vestibus induere posses. Ex quibus ostenditur quam graviter peccent qui tot vestimenta tenent reposita, quibus revera non indigent, nec tamen indigentibus ea communicant.
Præterea, juxta B. Gregorium, præfatis modis magis peccant viri in vestimentis quam feminæ, ceteris paribus. Viri enim sunt feminis fortiores in ratione atque prudentia, et tenentur feminis bona præbere exempla. Teste quoque Apostolo, vir caput est mulieris, et debet eam in moribus ædificare, in dubiis informare, a vitiis refrenare: idcirco a prætactis excessibus circa vestes et ornamenta ipsam compescere debet, illosque excessus in primis personaliter evitare. Verumtamen juxta doctores, feminis licitum est exterius se ornare decenter et competenter, ut a suis maritis magis ac præcise amentur, atque ut eos ab aliarum mulierum appetitu ac adulterio abstrahant, et propter decentiam status proprii aut mariti; similiter viri decenter se ornare possunt ad complacendum uxoribus suis, ne illæ ad alios viros afficiantur: sed in isto ornatu servanda est moderantia, ut omnis vanitas, pompa, curiositas superfluitasque vitentur. Econtrario autem sunt quædam feminæ, quæ dum domi sunt cum suis maritis, se ornare non curant, sed dum egrediuntur: quarum si intentio recta sit, ipsæmet conscientias suas scrutentur.
Præterea vestitus correspondere debet et proportionari legi et professioni eorum qui ipso utuntur. Unde videmus quod singuli religiosi habitum gerunt specialem juxta Ordinis sui tenorem, prout sancti Patres qui Ordines instituerunt, ut Hieronymus, Augustinus, Benedictus, etc., ordinaverunt. Quum ergo lex Christi, quam observare omnes professi sunt Christiani, sit lex totius humilitatis, spiritualis dile-
1 Petr. III, 3, 4.
1 Tim. II, 9.
Galat. V, 24.
Luc. III, 11.
Ephes. V, 23. ctionis, sanctæ simplicitatis, veræ sapientiæ ac intimæ pietatis, constat quod omnes Christifideles talibus debeant vestibus uti, in quibus reluceat eos esse professores, amatores atque cultores humilitatis, simplicitatis, caritatis, sapientiæ et pietatis: ne quis aliquem suo vestitu aut ornatu scandalizet, quod est contra caritatem, et ne ipse vestitus in se ipso curiositatem, pompam, vanitatem aut superfluitatem ostendat, quod est contra humilitatem, simplicitatem ac sapientiam, ad quas omnes Christiani tenentur; præsertim quoniam juxta doctrinam Apostoli, ab omni specie mali abstinere oportet.8 Hinc vitiosa atque damnabilis est Christianorum curiositas, pompa et novitas, superfluitas, vanitas et mollities in vestitu, in vestium fractillazione, plicatione, nimia apertione, fissura, brevitate, colorum diversitate, aliisque prætactis. Propter quos excessus vanissimos etiam gentiles ac Sarraceni Christianos vehementer derident, et scandalizantur in eis, atque a christianæ fidei susceptione non modice retrahuntur.
Postremo, secundum doctores, hi qui vestes portant ad libidinem provocativas, peccant mortaliter, quamvis eas non portent mala intentione, et etiam licet nemo ex vestibus talibus ad libidinosa desideria concitetur. Tales quippe quantum in ipsis est alios mortaliter scandalizant, mortiferum propinantes venenum, sive sit qui bibat, sive non. Et hoc ipsum S. Hieronymus evidenter testatur, dicendo: Si vir aut mulier se ornaverit et vultus hominum ad se provocaverit, etsi nullum inde sequatur damnum, supplicium tamen patietur æternum, quia venenum attulit, si fuisset qui biberet. Quod si hoc ita se habet, quam enormiter peccant qui idcirco se ornant ut aliis carnaliter placeant, et ad consensum aut actum vitiosum inducant? Quod autem vestes curiosæ, ornatæ, pretiosæ, pomposæ, ad carnales affectus turpesque actus inflamment, quid probare necesse est, quum id infelix experientia quotidie toties doceat? Denique si tales vestes semel portare tam grave est peccatum, quam enorme est eas quotidie seu frequenter portare, et cum eis intrare ecclesiam tempore divini Officii, multisque ibi exhibere occasionem peccandi? Ideo sicut in cibo, potu et somno, ita in vestibus quærenda est utilitas sive necessitas, non vanitas aut voluptas. Imo cur misera immundaque caro, tot immunditiis atque fœtoribus plena, tot vitiis inquinata, et animæ tam rebellis, moxque vermibus esca futura et in cineres ac putredines resolvenda, tam pretiose vestitur, tam molliter contrectatur, et non potius in animæ servitutem redigitur ac debite castigatur?
Patet insuper ex prædictis quam graviter peccent qui filiis suis aut filiabus faciunt aut fieri sinunt, dummodo impedire possint, vestes curiosas, provocativas, pompaticas, pretiosas, molles et superfluas: nam et universa peccata inde nascentia in parentes redundant. Sed et quidam parentes tam fatui sunt, suosque filios aut filias tam carnaliter amant, quod antequam sciunt quid sit superbia, docent eos superbiam, faciendo eis vestes curiosas, pomposas, ornatas, quum tamen teneantur eos in bonis moribus informare atque a vanitatibus coercere.
Legitur de virtuoso ac devotissimo rege Francorum S. Ludovico, quod grisiis atque humilibus vestibus uti solebat. Quumque illius temporis dux Geldriæ a nuntio suo, quem misit Parisios, reverso interrogaret, Vidisti regem Franciæ? et nuntius ille collum suum gyrando cum petulantia responderet, Vidi miserum illum grisiis indutum et capitium sub toga partim habentem; protinus collum nuntii in illa curvatione permansit, nec unquam illud ad pristinum naturalemque situm retrahere potuit. Quo miraculo Deus satis ostendit quantum sibi placuerit simplex et humilis regis illius vestitus. Secundo etiam Regum habetur, quod filiæ David regis vestibus talaribus, id est usque ad talos pertingentibus, utpote humilibus, utebantur:9 quanto magis inferiores tanto rege, curiositatem, superfluitatem immoderantiamque vestitus vitare deberent in se et in sobole sua? Iterum legitur de quodam cardinali presbytero, nomine Andræa, quod meritis et precibus S. Hieronymi a morte fuerit suscitatus. Qui dixit se statim post mortem ad Christi tribunal perductum, et nisi B. Hieronymus sibi succurrisset, se fuisse æternaliter condemnandum, eo quod nimis delicatus fuit in cibo ac potu, et in vestitu superfluus. Omnia ergo prætacta vitia circa vestitum vitemus, et in omnibus humiliter ac modeste nos habeamus.
Proposui inserere quomodo debeamus esse vere constantes et stabiles, et non sicut arundo vento agitata; sed ut nimia vitetur prolixitas, differo, quia ut spero, infra occurret locus inde loquendi.
Footnotes
Chapter 19 of 211