Skip to the text

Sermo 6

QUALITER VIRTUTIBUS BEATISSIMI JOANNIS BAPTISTÆ CONFORMARI DEBEAMUS.

JUSTUS quasi fundamentum æternum; quasi tempestas transiens non erit impius. Prov. x, 25.

In hodierno evangelio, magnus et gloriosissimus pater noster Joannes Baptista, tam evangelicæ veritatis narratione quam Christi eloquio multipliciter atque sublimiter commendatur. Nempe ut Evangelista testatur, Joannes iste sanctissimus in carcere ac vinculis constitutus, timoris inordinati expers et mortis impavidus, et tanquam propriorum periculorum ac adversitatum oblitus, de suorum vero discipulorum salute sollicitus, misit duos ex illis ad Salvatorem, ut ejus instruerentur responsis. Non enim ex ignorantia, nec pro sua informatione, sed pro discipulorum instructione salubri Christum per illos interrogavit. Quo exemplo instruimur universi, ut omnem inordinatum abjiciamus timorem, nec eos qui corpus occident expavescamus (justus namque quasi leo confidens, absque terrore erit):12 sed omnipotentem æternumque Judicem et ejus reprobationem eatenus vereamur, ut corporalia ac temporalia quæque adversa pro nihilo arbitremur; imo ad ea pro nostris peccatis, et pro gratia ac gloria consequenda, atque ut Christo propter nos passo aliqualiter conformemur, et a futuris hoc compendio eruamur suppliciis, sustinenda semper simus parati. Hinc etenim loquitur Isaias: Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescit?3 Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester. David quoque:4 Dominus (inquit) illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Cor ergo in Deo fixum, et in ipso plene confidens, carnalem atque mundanum contemnit timorem.

Denique istud ad religiosum præcipue pertinet, quatenus tranquillum habeat cor in Deo: secura enim mens quasi juge convivium.5 Verumtamen quidam tam pusilli et pueriles consistunt, ut effeminata quadam premantur formidine, præsertim in tenebris ac solitariis locis, quasi Deus et angeli sancti non sint tam bene nobiscum ibidem ut alibi, et quasi adversariæ potestates aliquid possint in nos nisi permissione divina. Verum ut ait Scriptura:6 Semper præsumit sæva conscientia perturbata; nihil enim est timor nisi præsumptionis auxilium. Hinc Climacus scribit: In quiete et solitariis locis degens agonizet, seu studeat, nequando ei dominetur vanæ gloriæ germen aut infidelitatis filia formido. Formido est puerilis mos in anima inaniter gloriosa; formido est aversio fidei in exspectatione improvisorum aut displicentium. Timor est contremiscens sensus cordis de incertis eventibus, mentem frangens, consternens ac tristans; timor est certitudinis et securitatis privatio. Superba anima de se præsumens, et vanæ gloriæ humanæque laudis cupida, est serva formidinis, fragores ac strepitus umbrasque timens. Hæc Climacus. Ut ergo hanc puerilem vincamus formidinem, nec laudes optemus nec vituperia hominum formidemus; solique Deo cupiamus placere, et in ipso discamus semper confidere, atque ad sustinenda adversa ex cordis contritione esse parati. Ideo rursus Climacus loquitur: Quum improvisa et displicentia cuncta ex cordis contritione prompte exspectamus, tunc vere a formidine liberamur. Non enim locorum tenebræ et solitudo dæmones contra nos invalescere faciunt, sed sterilitas animæ.

Secundo, ex prætacto sanctissimi Joannis Baptistæ facto specialiter edocentur qui aliis præsunt, ut de subditorum suorum salute, informatione et profectu sint semper solliciti, et bona quæ per se ipsos eis impendere nequeunt, per alios ipsis exhibere nitantur.

Insuper ipse Salvator in evangelio isto beatissimum Joannem præclare ac abundanter collaudat. Primo, de ejus stabilitate atque constantia: quia non fuit arundo vento agitata, sed constantissimus exstitit inavertibilisque a protestatione ac tuitione veritatis et æquitatis. In hac ergo perfectione amabili ac præclara hunc Sanctum sequi conemur. Quocirca scire oportet, quod hominem firmare ac stabilire in bono, est generalis virtutum conditio, et ad omnem spectat virtutem. Imo inde virtus nomen accepit quod vigorem quemdam dat animo: siquidem virtus est quæ habentem perficit, estque habitus animæ; habitus vero est dispositio firma ac firmans. Sed diversæ virtutes in diversis bonis roborant hominem, utpote unaquæque in bono circa quod versatur vel ad quod ordinatur: quemadmodum fides roborat hominem in prima et summa veritate contra impugnationem infidelitatis ac instabilitatem errorum perfidiæ; spes, in exspectatione felicitatis æternæ contra desperationis infirmitatem; caritas, in affectu summi boni contra inordinatum omnem amorem; patientia, in soliditate imperturbationis in adversis. Fortitudo facit hoc etiam in periculis mortis; temperantia, in lumine rationis, ne dejiciatur propter voluptates gustus et tactus; sicque de aliis. Itaque nemo potest esse absolute in omni eventu, in omni tentatione et occursu fixus ac stabilis, nisi in omni virtute perfectus: et talis fuit valde præexcellenter sacratissimus iste Joannes.

Insuper, sicut virtus et sapientia reddunt hominem fixum et imperturbatum, sic ignorantia et peccatum efficiunt eum instabilem ac undique mobilem. Propter quod scriptum est: Homo sanctus in sapientia permanet ut sol, stultus autem ut luna mutatur.7 Et Jeremias affirmat:8 Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. In Job quoque libro fertur: Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris, eris stabilis.9 Hinc impii sunt tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ;10 et in circuitu ambulant, quoniam a regia via errantes, nec recte in Deum tendentes, undique evagantur.11 Stet ergo inflexibilis status nostri cordis, ut nec prosperis, non laudibus, non blanditiis, non honoribus aut favoribus nobis exhibitis, fatue extollamur; neque adversis, puta vituperiis, irrisionibus, minis, damnis, injuriis, infirmitatibus, dejiciamur: certi quod nil boni habeamus nisi a Deo, cui soli debetur honor et gloria, gratiarumque actio, a nobis vero nil nisi deficere et peccare. Hinc omne gaudium æstimemus quum in varias inciderimus tentationes, et magis vereamur prospera, blanda et mollia, quam dura et aspera, maxime quum per multas tribulationes oporteat nos intrare regnum cœleste.1213

B Nunc ita unusquisque discutiat semetipsum: an reformatam ac stabilitam in Deo habeat mentem, an adhuc passionibus instar sæcularium agitetur; an injuriantibus ac obloquentibus indignetur, an aspernationes, irrisiones, contumelias æquanimiter ferat; an cupiat aliquid esse et apparere in sæculo isto, an potius appetat subesse jugiter quam præesse. Qui itaque nondum sic se reformatum invenit, sed passionibus subditum, et nunc inaniter contristatur, nunc vane lætatur, nunc metuit, nunc præsumit, nunc murmurat, nunc minatur: talis intime doleat, cordialiter ingemiscat, præsertim si diu fuit in Ordine; seque fortiter corrigat, et pro gratia hoc agendi Deum incessabiliter deprecetur. Consideremus quam imperturbabiles, reformati ac patientissimi fuerunt patres nostri in magnis maximisque adversis, quorum nobis exempla quotidie proponuntur; et confundamur in nobismetipsis, quod in parvis minimisque adversis adhuc tam impatientes ac mobiles simus, in tantum quod interioris iræ ac impatientiæ nostræ signa insensatissime foris apparent, per quæ stultis ac pueris, imo et furentibus assimilamur. Qui enim impatiens est, operatur stultitiam;14 et ira in sinu stulti quiescit.

Ideo advertamus, et cordi nostro indelebiliter inscribamus, quod Eusebius loquitur Emisenus:15 Peculiarius (inquit) istud ad nostram pertinet professionem, nihil in hac vita consolationis requirere, nihil quietis, nec velle recipere bona in vita præsenti, sed honores refugere, subjectione et abjectione gaudere, paupertatem quærere, nec solum facultates, sed cupiditates quoque eradicare. Quid enim claustralis habitatio confert nobis, quando tyrannico dominatu in nobis regnat malitia, superequitat ira, majoremque metum humanus oculus quam divinus nobis inducit; quando nos qui extra mundum esse nos credimus, per diversarum vitia passionum mundum intra nos inclusum tenemus? Studeamus ergo reformationi internæ, mortificationi vivificæ, interiori constantiæ, atque inviolabili cordis munditiæ. Ad laudem Majestatis æternæ.

Footnotes

  1. Prov. xxviii, 1. ↩

  2. Matth. x, 28. ↩

  3. Is. li, 12; viii, 13. ↩

  4. Ps. xxvi, 1. ↩

  5. Prov. xv, 15. ↩

  6. Sap. xvii, 10, 11. ↩

  7. Eccli. xxvii, 12. ↩

  8. Thren. 1, 8. ↩

  9. Job xi, 14, 15. ↩

  10. Ps. 1, 4. ↩

  11. Ps. xi, 9. ↩

  12. Act. xiv, 21. ↩

  13. Jacob. 1, 2. ↩

  14. Prov. xiv, 17. ↩

  15. Eccle. vii, 10. ↩

Chapter 21 of 211