Skip to the text

Enarratio in epistolam

QUÆCUMQUE SCRIPTA SUNT, AD NOSTRAM DOCTRINAM SCRIPTA SUNT. Rom. XV, 4-13.

QUÆCUMQUE scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.

Convenienter epistola ista in dominica ista Adventus jam legitur, quia in ea ad fidelem exspectationem promissorum divinorum, quæ in secundo Christi adventu plenissime conferentur, docemur.

Itaque « quæcumque scripta sunt » in libris sacræ Scripturæ, « ad nostram doctrinam », id est informationem, « scripta sunt ». Hinc ad Timotheum scribit Apostolus : Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo ad omne opus bonum.1 Duæ enim sunt partes legis divinæ seu sacræ Scripturæ, videlicet testimonia et præcepta : testimonia docent quid sit credendum; præcepta, quid agendum.

Ut per patientiam in adversis, quam Scriptura copiosissime laudat, docet ac præcipit. Ait enim Salvator :2 In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et Jacobus apostolus in sua scribit Canonica : Patientes estote usque ad adventum Domini, et confirmate corda vestra;3 ecce judex ante januam adsistit. Denique fideles in novo Testamento ad longanimitatem ac patientiam provocari debent exemplo fidelium qui in veteri Testamento fuerunt : qui tunc tam longanimes, laboriosi ac patientes fuerunt, quando nondum reserata fuit per Christum janua regni cœlestis, sed omnes quantumlibet sancti descenderunt in limbum inferni, et Christi passio longe adhuc videbatur distare. Imo exemplo fidelium qui a principio mundi exstiterunt in lege naturæ, potissimum inflammari debemus ad agendum fortiter, ad patiendum hilariter, ad exspectandum longanimiter, fideliter ac ferventer, ut in Dei obsequio nullatenus fatigemur, nec longum videatur nobis tempus quo Christo servimus, imo tanquam momentum reputemus tempus vitæ nostræ in sæculo isto, in quo æternitatis gloriam possumus promereri, atque si pure vixerimus, statim post vitam hanc, cœlestem beatitudinem introire. Ideo Jacobus ait : Exemplum accipite longanimitatis, laboris et patientiæ, Prophetas :4 ecce beatificamus eos qui sustinuerunt; sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis.

Itaque « ut per patientiam » et consolationem Scripturarum spem habeamus, id est, in spe confortemur, ita quod divinæ pietati immobiliter innitamur, et semper in Domino confidamus quod ipse per suam misericordiam nos salvabit. Nempe ut asserit Jeremias, Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.5 Psalmista quoque loquitur Deo : Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.6 Itaque, quamvis spes quantum ad habitum sit virtus infusa, hoc est per creationem a Deo collata, quemadmodum fides et caritas, tamen quantum ad actum suum generatur et inflammatur ex consolatione Scripturarum sanctarum, quæ ubertim hortantur, docent ac jubent ut in Deo speremus. Porro Scriptura divina nos multipliciter consolatur, videlicet, æternam beatitudinem promittendo perseverantibus, peccatorum remissionem pœnitentibus, gratiosam adsistentiam sperantibus. Sacra quoque Scriptura ad Dei cognitionem, ad divinorum contemplationem, ad multiplicem veritatis notitiam etiam in præsenti nos promovet: et in talibus delectatio spiritualis magna valde consistit. Hinc in primo Machabæorum scriptum est: Habemus solatio sanctos libros qui in manibus nostris sunt.7 Multa etiam historialia, delectabilia et jucunda sunt in Scripturis contenta. Ideo ait Hieronymus: Ama studia Scripturarum, et carnis vitia non amabis; et Damascenus: Scriptura, inquit, paradisus est animæ.

Præterea in his verbis tangitur quadripartita utilitas ex Scriptura nobis consurgens. Prima est illuminatio rationis, quum dicitur: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Secunda est confortatio animæ per patientiam contra omnem vitæ præsentis tribulationem, quum subditur: Ut per patientiam. Tertia est relevamen internæ lætitiæ contra pressuras hujus exsilii, dum subjungitur: Et consolationem Scripturarum. Quarta est certitudo fiduciæ de futura beatitudine contra dilationem patriæ, quum subinfertur: Spem habeamus. Qui igitur cupit desuper illustrari, patientia roborari, spiritualiter consolari, de futura gloria certificari, ad Scripturas recurrat, in illis se occupet: dum enim in illis studet, Spiritus Sanctus loquitur ei. Imo orare et psallere sunt remedia contra inordinatam tristitiam. Propter quod Jacobus ait apostolus: Tristatur aliquis vestrum?8 oret. Æquo animo est? psallat.

Deus autem patientiæ largitor, amator, custos ac remunerator, de quo Psalmista: Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.9 Imo non solum est donum Dei agere bona, sed etiam pati adversa, dicente Apostolo: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in ipso credatis, sed etiam ut patiamini pro illo.10 Et solatii, id est spiritualis consolationis, de quo ait Apostolus:11 Benedictus Deus et Pater misericordiarum ac totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. De quo in libro Nahum habetur:12 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis. Christus quoque in Evangelio loquitur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.13 Sed qui vult divinitus consolari, carnales et mundanas consolatiunculas spernat, ad Deum confugiat, suæ visitationis dilationem æquanimiter atque humiliter ferat, a peccatis abstineat; et tunc utique consolatio infundetur ab alto, ita quod talis cum Psalmista poterit confiteri: Renuit consolari anima mea;14 memor fui Dei, et delectatus sum.

Det vobis id ipsum sapere in alterutrum, id est idem sentire ad invicem, secundum Jesum Christum, id est vere et ordinate ac sapienter juxta Salvatoris doctrinam ac placitum. Est enim quædam concordia mala et communicatio erronea secundum diabolum, Christo contraria. Porro identitatem istam in vera sapientia, qua fideles sapiunt unum, facit illustratio et gratia Spiritus Sancti, quæ humanarum dissensionum, opinionum, falsitatum, diversitatem ac nebulam pellit, et mentes humanas in uno veritatis splendore ac virtutis vigore recolligit et conservat. Hinc quarto capitulo de Divinis nominibus sacratissimus Dionysius protestatur: Divina bonitas lumen est, propria plenitudine omnem mentem illuminans, et intellectualia ac rationalia, utpote angelos ac homines, in superinfuso radio congregans et concordans. Quemadmodum enim ignorantia seu ratio humana, in quantum est effectiva causa dissensionis et divisionis eorum qui per multiplices falsitates ab invicem sunt divisi, ut in hæreticis et schismaticis patet; ita infusio lucis divinæ est coadunativa eorum qui illustrantur, et conversiva ac reductiva eorum a diversis erroribus ad unam vere consistentem divinam et inviolabilem veritatem.

Ut unanimes, id est bene concordes, uno ore, id est eadem vocis confessione seu laude, honorificetis per divinorum observantiam præceptorum, quia fides et spes in adultis sine operibus virtuosis mortuæ sunt, informes et nudæ, Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi, id est Deum Patrem, qui est Deus Christi secundum humanam naturam, cui in cruce pendens clamavit, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? et Pater ipsius secundum naturam divinam, quam per generationem æternam a Patre accepit. Unde Joannes loquitur : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.

Propter quod, scilicet ut Deum unaniter honoretis, suscipite invicem corporaliter ac spiritualiter, mutuo succurrendo, hospitando, instruendo, sicut et Christus suscepit vos sub alis suæ protectionis, in honorem Dei. Ipse enim ut dominus, suscepit nos in suos ministros; ut magister, in suos discipulos; ut medicus et salvator, in curandos. Hinc ait Psalmista : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me.

Istud consequenter declarat Apostolus, primo quantum ad Judæos, ad quos primo et specialiter missus est Christus. Unde Virgo beatissima dixit : Suscepit Israel puerum suum. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, id est exhibuisse se ministrum Judæorum, per hoc quod eis primo ac personaliter prædicavit, et exemplis atque miraculis convertere eos conatus est. Propter quod dixit : Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Discipulis quoque ait : Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Hinc Christus vocatur apostolus Judæorum, juxta illud ad Hebræos : Considerate apostolum confessionis vestræ, Jesum. Apostolus namque interpretatur missus. Quod autem Christus omnium Dominus vocatur minister, intelligendum est de ministratione humilitatis et caritatis, de qua loquitur Paulus, Per caritatem servite in invicem; item de ministerio prælationis : Christus enim in veritate et de jure fuit prælatus et princeps Judæorum, utpote rex Messias eis in lege promissus, de quo Isaias prædixit, Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster. Itaque Christus minister fuit circumcisionis propter veritatem Dei, hoc est, quoniam Deus ita prædixit, ad confirmandas promissiones patrum, id est ad ostendendum quod promissiones de Christo factæ Prophetis ac Patriarchis essent vere a Deo. Per hoc enim quod Christus illas implevit, ostendit quod veræ fuerunt. Idcirco in Joanne habetur : Veritas per Christum facta est. Et ipse in cruce dixit : Consummatum est. — Potest etiam sic exponi, ut Christus dicatur minister fuisse circumcisionis, quia sponte illam accepit, factus sub lege « propter veritatem Dei », qui ita decrevit « ad confirmandas promissiones patrum » : quoniam Christus circumcisionem accipiendo, legem veterem approbavit quod esset a Deo collata, et quod bona in ea promissa vere darentur electis.

Gentes autem, id est gentiles conversos, dico super misericordia, id est de pietate et gratia eis misericorditer præstita, honorare Deum, id est gratias agere ei, sicut scriptum est in Psalmo : Propter hoc confitebor tibi in gentibus, id est, ego Filius faciam gentiles tibi confiteri confessione laudis tuæ et culpæ suæ. Hoc fecit Christus quando per Apostolos convertit gentiles. Et nomini tuo cantabo. Christus enim secundum quod homo, per se ipsum cecinit Deo laudem, sicut ait in Psalmo : Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio Ecclesiæ laudabo te. Gentiles quoque conversos induxit per gratiam ad cantandum Deo, juxta doctrinam Apostoli ad Ephesios : Implemini Spiritu Sancto, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino semper. Itaque Christifidelis vere devotus, mente jugiter laudet Deum, ut cum Propheta dicere possit : Cantabo Do-

Galat. v, 13.

Is. xxxiii, 22.

Joann. i, 17.

Ibid. xix, 30.

Galat. iv, 4.

Ps. xvii, 50.

[Domine]

Ps. xxi, 23.

Ephes. v, 18, 19.

Ps. ciii, 33.

Jacob. ii, 17.

Ps. xxi, 2; Matth. xxvii, 46; Marc. xv, 34.

Joann. xx, 17.

Ps. xxix, 2.

Luc. i, 54.

Matth. xv, 24.

Luc. xxii, 27.

Hebr. iii, 1. mino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum ; itemque : Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus ejus in ore meo. De hoc cantico, quo per totum orbem Deus laudatur, et de laudibus Christi, utique in libro Isaiæ prædictum est : finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi.

Et iterum dicit Scriptura de gentium susceptione : Lœtamini, gentes, id est, gentiles conversi, gaudete in Domino, cum plebe ejus, id est cum Judæis fidelibus. Christus namque est lapis angularis, in quo duo populi, scilicet Judæi et gentiles, collecti et unus populus christianus effecti sunt : quia ex utroque populo multa millia crediderunt, et ex eis Christus fecit unam Ecclesiam. Propter quod dicit Apostolus : Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum. Et in Zacharia habetur : Ecce vir, Oriens nomen ejus, et ædificabit templum Domino ; et consilium pacis erit inter duos illos. Porro quemadmodum Christiani jam, sic olim Judæi fuerunt plebs Dei per gratiam specialem. Unde in Deuteronomio Moyses populo Israelitico loquitur : Te elegit Dominus, ut sis ei populus de cunctis populis qui sunt super terram. Hæc autem auctoritas hic ab Apostolo allegata, secundum quosdam habetur in Isaia secundum aliam translationem, sed secundum Bedam habetur in cantico Deuteronomii, ubi nostra habet translatio : Laudate, gentes, populum ejus.

Et iterum dicit Spiritus Sanctus in Psalmo : Laudate, omnes gentes ad fidem conversæ, Dominum, et magnificate eum, omnes populi, id est, magnifice ipsum honorate. Ex omni etenim gente conversi sunt plurimi, de quibus legitur : Omnes populi, tribus et linguæ servient ei ; atque in Psalmo : Benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum.

Et rursus Isaias ait de gentium susceptione : Erit radix Jesse, id est Christus de semine Jesse patris David secundum carnem descendens ; et qui Christus exsurget, procedendo in actum, vel resurgendo a mortuis, regere gentes, id est gentiles conversos, quos regit per gratiam Spiritus Sancti, per angelorum custodiam, per prælatos Ecclesiæ. Unde habetur in Psalmo, loquente Patre ad Filium : Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam ; reges eos in virga ferrea. In eum gentes sperabunt : quod in Ecclesia cernimus adimpletum. Nostra autem translatio habet sic : Radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur. — Denique, quamvis Christus secundum humanam naturam ex semine Jesse sit natus, et quantum ad hoc posterior eo et quasi ramus ipsius, nihilo minus dicitur radix ipsius Jesse, quia secundum suam divinitatem est originale et creativum illius principium. Sed et humanitas Christi secundum quod erat in fide antiquorum patrum, fuit radix ipsorum quantum ad esse gratiæ ac salutis, quia in fide Christi venturi salvati sunt, sicut et nos in fide ejus qui venit.

Circa præhabita scire oportet, quod licet tam Judæi quam gentiles per misericordiam et gratiam Dei sint salvati, nihilo minus salvatio gentium specialiter adscribitur misericordiæ Dei, salvatio vero Judæorum quodammodo divinæ justitiæ : quia Judæis facta fuit multiplex promissio de Christi adventu, qui etiam ad ipsos specialiter missus fuit ; Judæi quoque fuerunt unius Dei cultores, et legem ab ipso susceperunt : et quantum ad hæc, eorum susceptio adscribitur justitiæ Dei, qui Christum eis mittendo, implevit quod promisit. Gentiles autem idolorum cultores fuerunt, nec tantas a Deo erant promissiones sortiti.

Deus autem spei, qui solus per creationem infundit spem quæ est theologica virtus, repleat vos omni gaudio et pace in credendo. Hoc intelligendum est de gaudio spirituali et pace interna. Gaudium autem et pax vitæ præsentis non sunt perfecta atque stabilia, sed sæpe interrumpuntur. Orat ergo Apostolus, ut in vita hac incipiamus repleri pace et gaudio spirituali per fidem; in patria autem totaliter impleamur gaudio et pace per speciem, hoc est Deum clare videndo facie ad faciem. Porro spirituale gaudium oritur ex contemplatione et dilectione Dei, ac spiritualium rerum, beneficiorum promissorumque Dei: siquidem ex unione potentiæ cum objecto convenienti delectatio oritur. Pax autem proprie appellatur gaudium imperturbatum. Est quoque triplex pax, utpote: pax pectoris, quæ est quies mentis in Deo; pax temporis, quæ est quies ab exterioribus conturbationibus; et pax æternitatis, quæ est quies patriæ supercœlestis. Quemadmodum autem gravia naturaliter quiescunt in loco deorsum, et levia in loco sursum; sic mens creata naturaliter ac proprie quiescit in Deo, qui est principium suæ exsistentiæ et finis operationis ipsius. Ut abundetis in spe, id est in actibus spei, tanto certius ac avidius præstolando gloriam Beatorum, quanto nunc eam gratiosius prælibatis per delectationem et pacem internam, quæ est futuræ jucunditatis prægustatio quædam. Nempe ex perceptione præsentium munerum, certa fit exspectatio futurorum. Et virtute Spiritus Sancti, id est, omni virtute et gratia quam infundit Spiritus Sanctus, et in efficacia operum virtuosorum quæ ejus auxilio fiunt: cui cum Patre et Filio est honor et gloria infinita. Amen.

Footnotes

  1. II Tim. III, 16, 17. ↩

  2. Luc. XXI, 19. ↩

  3. Jacob. V, 7-9. ↩

  4. Jacob. V, 10, 11. ↩

  5. Jer. XVII, 7. ↩

  6. Ps. LXXXIII, 13. ↩

  7. 1 Mach. xu, 9. ↩

  8. Jacob. v, 13. ↩

  9. Ps. lxi, 6. ↩

  10. Philipp. 1, 29. ↩

  11. II Cor. 1, 3, 4. ↩

  12. Nahum 1, 7. ↩

  13. Matth. xi, 28. ↩

  14. Ps. lxxvi, 3, 4. ↩

Chapter 14 of 211