Skip to the text

Sermo 2

DE SEX INCOMMODIS SEU INFIRMITATIBUS SPIRITUALIBUS HOMINUM, QUÆ CHRISTUS PER GRATIAM SUAM AUFERT A NOBIS.

CÆCI vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, etc. Matth. XI, 5. In his verbis tanguntur sex spirituales hominum languores vitam gratiæ impedientes, quos Christus per gratiam suam sanat in nobis. Primus languor est excæcatio rationis, hoc est error, ignorantia seu perfidia mentis. Quemadmodum enim oculus corporalis per quasdam sordidas materias aut magnas moles, seu per ferrum acutum atque ignitum, penitus excæcatur (unde Tobias legitur excæcatus, eo quod calida hirundinum stercora super oculos ejus quum dormiret cadebant);1 per pulveres vero aliqualiter offuscatur, perturbatur et læditur: ita interior oculus hominis, utpote intellectus seu ratio, per peccata mortalia tanquam per trabes grandes atque turpissimas sordes penitus excæcatur, per motus quoque carnalis concupiscentiæ et fervorem iræ ac impatientiæ quasi per ferra acuta et ignita prorsus obtenebratur; per venialia vero peccata quasi per pulveres et festucas aliqualiter obnubilatur. Hinc de impiis scriptum est: Excæcavit eos malitia eorum; et iterum: Concupiscentia subvertit cor tuum. Porro, quod peccata mortalia rationem excæcare dicuntur, intelligendum est quoad privationem salutaris scientiæ ac spiritualis sapientiæ, per quas bene virtuoseque vivitur, et Deo super omnia finaliter inhæretur.2 Multi namque in mortalibus vitiis exsistentes, habent acutum ingenium, atque scientiam acquisitam, per quam sciunt subtiliter loqui de Creatore ac creaturis; sed eorum scientia vocatur informis et nuda, hoc est indecora, quia non est caritate ac virtuosis operibus adornata. Salutarem vero scientiam, quæ vocatur formata scientia, quia caritate et virtutibus est ornata, non habent; nec sapientiam illam quæ est donum Spiritus Sancti, per quam homo Deum cognoscit cum interiori mentis sapore, ita quod cum cordis affectu et gustu intentus est Deo et divinis ac spiritualibus rebus, carnalia et caduca despiciens, vel ad minus ea spiritualibus rebus postponens. Hinc de talibus scribit Apostolus: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati et reprobi, et inquinatæ sint eorum mens et conscientia.3 De quibus per Jer. IV, 22. Jeremiam loquitur Spiritus Sanctus: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Tales sunt omnes qui alios docent et se ipsos non docent, qui bona prædicant et impie vivunt.

In primis ergo necesse est nobis ut ratio nostra illuminetur a Deo, et a suis erroribus, vitiis ignorantiisque purgetur, quatenus vere et sincere discernamus inter virtutes et vitia, inter vera et falsa; et sic juxta rationis directionem agamus, et juxta ejus judicium procedamus: nam, ut divinus Dionysius protestatur, optimum hominis est esse et vivere secundum rationem. Hæc autem rationis illuminatio atque directio in primis et maxime necessaria est ad bene vivendum. Qui enim non scit quid agere debeat et quid vitare, non potest virtuose vivere nec Deo placere quamdiu talis est, sed in innumerabilia ac gravissima vitia incidit: idcirco secundum Ambrosium, ignorantia est maxime periculosa. Propterea quilibet Christianus debet Deum quotidie cordialissime invocare, ut mentem suam illustrare atque dirigere semper in cunctis dignetur, sicut orat Propheta: Gressus meos, Domine, dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia; itemque:4 Ps. CXXVIII, 133. Ps. CXXVII, 29. Deus meus, illumina tenebras meas. Hinc subditi et minus eruditi debent a supe-

De Divin. nom. c. IV. rioribus suis ac doctioribus informationem libenter audire, imo etiam humiliter quærere et verbum Dei affectuose suscipere, et qualiter Deo placere atque in virtutibus possint proficere, sollicite investigare, juxta illud Jeremiæ: Interrogate quæ sit via bona, et ambulate in ea;5 et invenietis requiem animabus vestris. lud Psalmi: Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Nam, ut asserit Augustinus, pes animæ est amor ipsius: qui si ordinatus et rectus fuerit, dicitur caritas; si inordinatus et obliquus, vocatur cupiditas. Hoc languore infecti sunt omnes avari, libidinosi, pigri atque instabiles: quibus dici potest quod perversis filiis Israel dixit Elias, Usquequo claudicatis in duas partes?6 Tales quippe non ambulant per vias rectas justitiæ, id est, per observantiam divinorum præceptorum non tendunt ad regnum cœlorum: de quibus viis ait Scriptura, Justum deduxit Dominus per vias rectas;7 sed ad utrumque vitiosum extremum divertunt. Virtus enim inter duo vitia medium tenet; ipsi vero relictis virtutibus, incedunt per vitia, prout Isaias testatur: Ambulant per vias non bonas et post peccata sua. Contra quod Isaias hortatur: Hæc via, utpote observatio præceptorum, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram.8 Verbi gratia, homo temperatus et sobrius tantum capit de cibo et potu quantum natura requirit et divina lex docet; gulosus autem excedit in illis, indiscretus vero in abstinendo accipit nimis parum.

III Reg. CXXVIII, 21.

Is. LXXV, 2, juxta LXX.9

Denique hunc languorem sanat in nobis Deus, auferendo a nobis carnalem amorem et inordinatum terrenorum affectum, et sua caritate seu spirituali amore nos inflammando. Ideo Deum jugiter invocemus, ut ordinet nostræ voluntatis affectiones, ita ut ipsum super omnia quæra-

II Cor. vii, 1. mus ac diligamus, cetera autem non nisi in ipso et secundum ipsum, hoc est in ordine ad ipsum et secundum voluntatem ac doctrinam ipsius, videlicet prout nobis utilia aut necessaria sunt ad serviendum placendumque ei, ut illud Canticorum dicere valeamus: Ordinavit in me caritatem.10

Tertius hominis languor spiritualis est carnalis concupiscentiæ fœditas, quæ in divitibus et potentibus plus abundat, et a Christo totaliter separat, quum dicat Apostolus: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis.11 Quanto autem lex Christi spiritualior, arctior atque divinior est, tanto carnalis concupiscentiæ fœtor et opus magis indecentia sunt et illicita Christiano. Propter quod beatissimus princeps Apostolorum in prima sua ait Canonica: Carissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.12

Paulus quoque fatetur: Qui in carne sunt, id est, carnalibus desideriis acquiescunt, Christo placere non possunt.13 Rogemus igitur Deum ut ab hoc animæ morbo nos sanet jugiterque præservet, ab omni peccato gulæ atque luxuriæ nos purgando, et sobrietatis ac continentiæ gratiam tribuendo, ut juxta doctrinam Apostoli, ab omni inquinamento animæ et corporis nos mundemus, et Deo sanctissimo in sanctitate et justitia incessabiliter serviamus.

Quartus languor est surditas animæ, puta duritia sive rebellio cordis ad audiendum et obtemperandum verbis Dei, quemadmodum in Zacharia de impiis legitur:14 Cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem. Hunc morbum Christus tollit a nobis, quando per gratiam suam cor nostrum emollit ut docile obediensque consistat, quemadmodum per Ezechielem effatur: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum novum ponam in medio vestri.15 Hanc pessimam surditatem vitemus, quoniam sicut in Ecclesiastico scriptum est, Cor durum male habebit in novissimo, et qui cordis est duri, incidet in mala.1617 Impleamus igitur illud Jacobi:18 Abjicientes omnem immunditiam, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Revera durum cor habet, imo durissimum, qui nec divinis comminationibus perterretur, nec divinis promissionibus ad virtutes allicitur, nec exhortationibus persuadetur, nec beneficiis emollitur, qui neque inspiratione divina neque instinctu angelico a sua pravitate recedit.

Quintus languor est mors animæ, id est separatio ejus a Deo per peccatum mortale: quem Christus aufert, caritatem quæ vita est animæ infundendo. Jugiter ergo caveamus ne animæ nostræ sint coram Deo spiritualiter mortuæ per peccatum quodcumque mortale, potissimum ne amplius afficiamur ad temporalia atque carnalia quam ad spiritualia et divina, quoniam per Sophoniam Dominus comminatur: Visitabo super viros defixos in fæcibus suis.19 In fæcibus etenim suis defixi sunt, qui carnalibus vitiis involvuntur atque immundis adhærent affectibus.

Sextus languor est mentis inopia, id est gratiæ ac virtutum carentia. Propter quam unicuique injusto Deus loquitur in Apocalypsi: Nescis quia tu es miser, miserabilis, pauper, cæcus et nudus.20 Ab hoc languore sanamur, quando divinæ pietatis gratia virtutibusque ditamur, sicut orat Apostolus: Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari in interiori homine per Spiritum Sanctum.21 Itaque per gratiam Dei corda impiorum illuminantur, duri emolliuntur, et interdum pessimi optimi fiunt, ita quod ubi abundavit malitia, abundet et gratia.22

Unde in primo libro Vitaspatrum refert Hieronymus: Fuit vir in civitate una Thebaidis habitans, vitam turpissimam in omni facinore ducens, ita ut nominatissimus in flagitiis esset. Qui tandem miseratione Dei compunctus, ad pœnitentiam est reversus, et in sepulcro quodam seu spelunca se claudens, scelera sua lacrimarum fontibus abluebat: diebus namque et noctibus in faciem prostratus, nec oculos ad cœlum levare, nec nomen Dei nominare audebat, sed in solis gemitibus ac fletibus perdurabat. Quod quum unam fecisset hebdomadam, noctu venerunt ad eum dæmones, exclamantes: Quid, o impiissime, agis? Postquam enim impuritate satiatus es, nunc a nobis quasi castus religiosusque fugis? Unus ex nobis es, aliud esse non potes. Redi ergo ad nos, et quod tibi superest temporis in voluptate expende: præparamus tibi copiosas delicias. Quid te ipsum ante tempus affligis? Hæc atque similia dicentibus dæmonibus, vir ille mansit immobilis, nil respondens nec verba illorum advertens. Tunc dæmones verba sua contemni cernentes, illum atrocissime percusserunt ac vulneraverunt, ac semivivum reliquerunt. Altera die a suis amicis quæsitus, et incredibilibus pœnis plenus inventus, interrogatus est ab eis unde sibi hæc essent inflicta. Quod quum eis exposuisset, rogabant ut causa curationis se ad domum reportari propriam pateretur: quod nequaquam permisit, sed in eodem loco permansit. Sequenti igitur nocte dæmones redeuntes, rursus illum durissime percusserunt; nec tamen a loco recessit, melius esse dicens se mori quam dæmonibus obedire. Tertia demum nocte convenit multitudo dæmonum, et absque ulla miseratione omnibus cruciatibus eum afflixit. Quumque corpus viri illius in suppliciis defecisset, spiritus tamen ipsius dæmonibus resistebat. Quod illi videntes, victi ac fugientes, clamabant, Vicisti nos, vicisti; nec ultra eum molestaverunt. Ex tunc ille in omni virtute et gratia tantum profecit, quod tota regio illa ipsum quasi angelum Dei adspexit. Ejus quoque exemplo plurimi convertebantur; et quidam qui de sua desperaverant salute, resumentes fiduciam, pœnituerunt. Ipse vero in tantum profecit, quod etiam multa egit miracula, et sancto fine quievit.

Hujus ergo peccatoris exemplo, peccatores petant illuminari et converti a Deo, et dignos pœnitentiæ fructus agant, et in bonis perseverent operibus usque in finem.

Footnotes

  1. Tob. II, 11. ↩

  2. Sap. II, 21. ↩

  3. Tit. I, 16, 15. ↩

  4. Ps. CXVIII, 133. ↩

  5. Jer. VI, 16. ↩

  6. III Reg. XVIII, 21. ↩

  7. Sap. X, 10. ↩

  8. Sap. XXX, 21. ↩

  9. Is. LXV, 2, juxta LXX. ↩

  10. Cant. u, 4. ↩

  11. Galat. v, 24. ↩

  12. 1 Petr. ii, 11. ↩

  13. Rom. viii, 8. ↩

  14. Zach. vii, 12. ↩

  15. Ezech. xxxvi, 26. ↩

  16. Prov. xxviii, 14. ↩

  17. Eccl. iii, 27. ↩

  18. Jacob. i, 21. ↩

  19. Soph. i, 12. ↩

  20. Apoc. iii, 17. ↩

  21. Ephes. iii, 14, 16. ↩

  22. Rom. v, 20. ↩

Chapter 17 of 211