Enarratio in evangelium
JOANNES AUTEM QUUM AUDISSET IN VINCULIS OPERA CHRISTI. Matth. XI, 2-10; Luc. VII, 18-27.
RECTE evangelium istud in Adventu legit Ecclesia, quia in ipso de Christi adventu tractatur. Ait ergo evangelista Matthæus : Joannes autem quum audisset in vinculis opera Christi. Quum ad incarceratos non soleat patere accessus, mirum potest videri qualiter Joannes in carcere clausus, miracula Christi perceperit. Et respondendum, quia ut Marcus describit, Herodes : non ille cujus regni tempore natus est Christus, sed filius ejus, qui et Christum tempore passionis irrisit, et ut ait S. Hieronymus, ex parte matris suæ fuit natione Judæus; hic, inquam, Herodes Antipas metuebat Joannem Baptistam, sciens eum virum justum, et libenter eum audiebat, auditoque eo multa bona agebat.12 Nihilo minus quum a Joanne de suo incestu acriter corriperetur, dicente ei Joanne, Non licet tibi habere uxorem fratris tui, victus incestuosæ uxoris amore, ad ejus instantiam incarceravit Joannem; sed de ejus fuga non timuit, sanctitatem ejus agnoscens. Idcirco discipulos Joannis permisit accedere et alloqui eum; atque ab eis percepit Joannes miracula Christi, juxta illud Lucæ : Et nuntiaverunt ei discipuli ejus de omnibus his, utpote quomodo Christus filium viduæ suscitavit a mortuis, et alia multa egit miracula.
Quibus auditis, mittens duos de discipulis suis. Duos misit : quia unus non sufficit ad testimonium perhibendum, sed ut ait Scriptura, in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum;345 et rursus, quoniam itineranti solatiosum est socium viæ habere, quum homo sit naturaliter animal sociale. Tutius quoque est duos pergere simul, ut si opus fuerit, unus juvetur per alium, juxta illud Ecclesiastæ : Melius est duos esse simul, habent enim emolumentum societatis suæ; si unus ceciderit, ab alio fulcietur. Et iterum Salomon loquitur : Væ soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem.67 Insuper duos misit, ad fraternæ caritatis socialisque vitæ commendationem. Et ob easdem causas etiam Christus duos discipulorum suorum simul mittere consuevit, et in processionibus Ecclesiæ clerici transeunt combinati. Ait autem Cyrillus, quod hi duo quos misit Joannes Baptista, erant ceteris suis discipulis prudentiores, ut ipsi a Christo instructi, ceteros Joannis discipulos possent instruere. Probabile quoque est, quod ob reverentiam Christi misit solenniores discipulorum suorum, et quorum testimonium credibilius a condiscipulis reputaretur.
Ait illi, id est Christo per hos duos discipulos : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Beatissimus Joannes Baptista certissime noverat Jesum regem esse Messiam seu Christum in lege promissum: nam ante suam incarcerationem ipsum digito demonstravit, dicendo, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.8 Cur ergo interrogat, Tu es qui venturus es? Imo, quoniam novit Christum venisse, quare non potius ait, Tu es qui venisti?
Itaque advertendum, quod verba hæc dupliciter exponuntur. Primo, secundum B. Gregorium sic: Tu es, o Christe, qui venturus es ad passionem et limbum inferni, an alium exspectamus, qui pro mundi salute passurus sit, atque ad inferos descensurus ad educendum inde patres sanctos, ac innocentes? qui in lege naturæ salvabantur fide parentum, et in lege Moysis per circumcisionem quantum ad masculos: nam et tunc femellæ mox morientes, salvabantur fide parentum, secundum Hugonem libro de Sacramentis, aliosque doctores super quartum Sententiarum. Igitur juxta Gregorium, Joannes duo quæsivit a Christo: primo, an in propria persona descenderet ad inferna; secundo, an pro hominibus esset moriturus: et secundum Gregorium, de his dubitavit Joannes. — Sed hoc communiter non tenetur, nec stare posse videtur.9 Joannes namque Spiritu Sancto repletus in utero matris, et Christi præcursor, magis illuminatus fuit a Spiritu Sancto de mysteriis Christi, quam Prophetæ veteris Testamenti. Quum ergo illi utrumque horum agnoverint, utpote Christum passurum atque ad inferos descensurum (Isaias quippe prædixit: Quasi ovis ad occisionem ducetur, et tanquam agnus coram tondente se obmutescet;10 et
Daniel: Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus.11 David quoque in multis psalmis, præsertim in psalmo cujus exordium est, Deus, Deus meus, respice in me, passionem Christi clarissime prophetavit.12 Porro de Christi descensu ad inferos a Zacharia prædictum est: Tu quoque, in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.13 Ad quod etiam pertinet quod Psalmista loquitur Christo, Ascendisti in altum, cepisti captivitatem;14 et quod per Osee ait Salvator, Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne):15 ex iis constat quod Joannes de Christi passione ac descensu ad inferos certus fuit. Denique quando de Christo dixit, Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, non ignoravit per quem modum Christus deberet mundi auferre peccata.
Verumtamen expositioni S. Gregorii consonare videtur expositio B. Hieronymi, sic dicentis: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? hoc est, manda mihi, quia ad inferna, id est limbum patrum, descensurus sum, utrum te et inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi te superis, id est super terram viventibus, an non conveniat Filio Dei ut gustet mortem, et alium ad hæc sacramenta missurus sis. Attamen secundum Hieronymum, ista interrogavit Joannes, non ex dubitatione aut ignorantia, sed pro discipulorum suorum informatione et gratia. Addit namque Hieronymus: Non quasi ignorans interrogat; sed sicut Salvator interrogavit de Lazaro, Ubi posuistis eum?16 ut qui locum indicabant sepulcri, videndo Lazarum resurgentem pararentur et inducerentur ad fidem; sic Joannes ab Herode necandus, discipulos mittit ad Christum, ut per hanc occasionem signa et virtutes Christi videntes, crederent in eumdem. Et istud melius sonat, quia et S. Hilarius ait: Joannes non suæ sed discipulorum ignorantiæ consulit. Ut enim scirent non alium a se prædicatum, ad opera Christi intuenda suos misit discipulos, quatenus auctoritatem dictis suis opera illius conferrent, nec Christus alius exspectaretur quam cui testimonium opera præstitissent.
Præterea Chrysostomus et Cyrillus valde reprobant expositionem dicentium interrogasse Joannem ex dubitatione de Christi passione atque de descensu ad inferos. Unde Cyrillus: Omnino (inquit) reprobanda est talis opinio. Nusquam enim reperimus sacram Scripturam disserere quod infernalibus prænuntiaverit Joannes Christi adventum. Noveratque Joannes, quod Christus illuminaturus erat infernum, id est detentos in limbo, quum pro omnibus mortem gustasset. Insuper sancti qui erant in limbo, exspectabant certissime Christum ad eos educendos venturum; nec ignorabant Christum jam esse natum, ac virilis ætatis, quia et ejus infantiam a Simeone et Anna parentibusque Joannis Baptistæ, audisse credendi sunt. Quod autem passurus esset Christus passionique proximus, ut cetera taceam, a Moyse discere potuerunt, postquam transfigurationi Christi Moyses et Elias interfuerunt, et de imminente tunc ejus passione cum ipso personaliter contulerunt, ut Lucas evangelista testatur.17 Tunc quippe ad limbum Moyses rediens, sanctis ibi dixit quod vidit atque audivit. Arbitror quoque, quod angeli sancti patres in limbo multoties visitabant, et de proxima eorum liberatione, appropinquante Christi passione, consolabantur.
Est ergo alia expositio horum verborum: Tu es qui venturus es? id est, an tu es Christus qui per Prophetas venturus esse prænuntiatus es? An alium exspectamus? id est, exspectare debemus, qui salvabit genus humanum. Et hoc non ex ignorantia, sed pro discipulorum suorum instructione (ut tactum est) quæsivit Joannes. Ut enim Hieronymus, Beda, et alii scribunt, discipuli Joannis ex vehementi affectione ad magistrum suum Joannem, non satis æquanimiter ferebant excellentiam Christi; sed aliquid mordacitatis contra eum conceperunt, eo quod ita per signa, virtutes ac documenta præfulsit, ac præferebatur eorum magistro Joanni. Et hoc ex Evangelio satis elicitur. Ut enim apud Joannem legitur, discipuli Joannis quadam vice dixerunt ad eum, Magister, cui tu testimonium perhibebas, baptizat, et omnes veniunt ad eum;18 et alia vice dixerunt ad Christum, Quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter, tui autem discipuli non jejunant?19 Verumtamen istud non reor intelligendum de omnibus Joannis discipulis, quod scilicet tam imperfecti et passionati exstiterint, qui a tam sanctissimo regebantur magistro; sed quidam eorum tales ad tempus fuerunt.
A Circa hunc locum scribit Chrysostomus: Quamdiu Joannes cum suis erat discipulis, suadebat continuo eis de Christo; et quia jam moriturus erat, majorem diligentiam facit. Formidavit enim ne in suis discipulis perniciosum errorem relinqueret, et sic abjicerentur a Christo. Ideo mittit eos ad Christum; nec ait, Ite ad illum, quia melior me est, quoniam hoc dicendo non persuasisset eis, sed putaretur humilia de se sentiens loqui: ideo non mittit omnes, sed duos, quos noverat suasibiliores, ut ex rebus ipsis discerent distantiam inter eum et Jesum. Itaque, sicut Prophetæ veteris Testamenti in suis sermonibus interdum in persona incredulorum ac transgressorum loquuntur, et ex humilitate se illis connumerant, ut quum Isaias loquens de Christo, Reputavimus (inquit) eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum;20 Daniel quoque, quum ait, Peccavimus, inique egimus, etc.: ita Joannes in hac quæstione in persona dubitantium discipulorum locutus est.21
B Præterea advertendum, quod quia celeberrima apud Judæos exstitit fama quod Christus esset venturus in mundum, sicut a principio sæculi fuit prædictum, idcirco per hanc circumlocutionem, Tu es qui venturus es? Christi persona exprimitur. Unde Joannes narrat quemadmodum Judæi, viso miraculo quo Christus quinque millia de quinque panibus satiavit, dixerunt: Hic est vere Propheta qui venturus est in mundum.22 Hinc scribit Cyrillus: Quia Scriptura hunc prædixit futurum tanquam Deum ac Dominum, alii vero missi sunt tanquam famuli ante eum; ideo omnium Salvator ac Dominus a Prophetis designabatur per hæc verba, Qui venit, vel, Qui venturus est: juxta illud Psalmi, Benedictus qui venit in nomine Domini;23 atque illud Habacuc prophetæ, Post modicum, qui venturus est veniet. Sicque Baptista nomen accipiens a Scriptura, interrogat:2425 Tu es qui venturus es? id est, an tu sis Christus qui prænuntiatus es esse venturus tanquam præcipuus et omnium summus?
Et respondens Jesus, ait illis, puta discipulis Joannis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, id est verba doctrinæ et prædicationis meæ, et vidistis, id est miracula quæ in vestra feci præsentia. De quibus subjungitur: Cæci vident, claudi ambulant, id est, qui cæci fuerunt et claudi, per me supernaturaliter reparati, jam vident et ambulant; leprosi mundantur a lepra per me, quum tamen lepra sit per naturam incurabilis morbus; surdi audiunt, id est, qui surdi fuerunt, a me reparato auditus organo, audiunt; mortui resurgunt: quod sola divina potest fieri virtute. Pauperes evangelizantur, id est, beati a me prædicantur, qui dixi, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum;26 vel, Evangelizantur, id est, evangelicæ legis doctrina et gratia a me instruuntur, spiritualiterque ditantur. Unde per Isaiam ait Salvator:2728 Spiritus Domini super me, evangelizare pauperibus misit me. Hoc Christus asseruit, ad insinuandum quod ipse non fuit personarum acceptor, nec pauperibus et infirmis prætulit divites ac potentes; imo magis econtrario, nam ante hæc dixerat:29 Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Talibus ergo Christus non blandiebatur, sed juste corripuit eos: cujus oppositum agunt qui hominibus optant placere, et propria commoda quærunt, seu carnaliter timent, de quibus ait Psalmista, Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent;30 confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Porro mundus despicit pauperes; sed stultam fecit Christus sapientiam hujus mundi, et hos elegit Deus quos despicit mundus, ut scribit Gregorius.31
Horum autem miraculorum Christus multa in præsentia discipulorum Joannis peregit, juxta illud Lucæ: In ipsa autem hora curavit Jesus multos a languoribus, et plagis, et spiritibus immundis, et cæcis multis donavit visum.32 Quumque Dei perfecta sint opera, certum est quod Christus spiritualiter quoque curavit quos corpore sanavit.33 Quomodo autem Dominus Jesus prætacta miracula spiritualiter fecerit, atque quotidie faciat, infra in sermone dicetur.
Præterea contuendum, quod cæci, claudi, surdi, sunt in duplici genere. Nam quidam a nativitate sunt tales;34 alii postmodum accidentaliter facti sunt tales. Alii quoque a nativitate lepra infecti sunt, ut filii leprosorum: leprosus namque gignit leprosum. Quamvis autem tres evangelistæ, Matthæus, Lucas et Marcus, describant multos cæcos, surdos et claudos a Christo curatos, non tamen determinant an aliquos a nativitate tales sanaverit;3536 sed Joannes evangelista unum a nativitate cæcum et unum taliter claudum conscribit a Christo curatos. Estque probabile quod plures a nativitate tales curaverit Christus, quod item quidam eorum de quibus jam sermo est, a nativitate tales fuerunt. Talium quippe curatio miraculosior est, et ad fidei probationem robustior, quamvis utrorumque curatio Christo æque facilis fuerit: infinitæ namque potentiæ omnia æque facilia sunt. Christus quoque quantum ad naturam assumptam, ad nutum impetravit a Divinitate quidquid ex deliberata ratione volebat, quemadmodum ait ad Patrem: Ego sciebam quia semper me audis.37
Præterea, Augustino teste, incertum est quot mortuos suscitaverit Christus, quamvis tres suscitasse legatur. Non enim omnia Christi miracula sunt ab Evangelistis descripta, quum Joannis ultimo scriptum sit: Multa alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum; quæ si scribantur, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros.38 Unde si quis omnium Evangelistarum libros diligenter perpendat, agnoscet non nisi pauca ex miraculis Christi, comparative loquendo, in speciali esse descripta. Verum ex hoc loco probabiliter sequi videtur, quod plures quam tres mortuos suscitavit Salvator. Quando enim hæc dixit, quantum ex evangeliis innotescit, non suscitavit nisi filium viduæ, vel fortassis etiam filiam archisynagogi. Unde si tunc plures non suscitasset, non dixisset forsan tam absolute pluraliter, Mortui resurgunt: præsertim quum etiam in Ethicis dicat Philosophus, ad virum pertinere moralem, in recitatione eorum quæ ad propriam laudem et excellentiam pertinent declinare ad minus, in recitatione vero pertinentium ad vituperationem aliorum etiam ad minus divertere, salva semper veritate ubique cum modestia congruente. Denique descriptionem suscitationis Lazari tres Evangelistæ omiserunt, quum tamen illa celeberrima fuerit: idcirco reor probabile quod plurium mortuorum suscitationes referre omiserint.
Constat demum quod ad quæstionem Joannis Christus non verbis, sed factis respondit: non enim dixit discipulis Joannis, Euntes dicite Joanni quod ego sum Christus; sed, Renuntiate, inquit, Joanni quæ vidistis. Certior enim est probatio per miracula soli Deo possibilia, quam per verba dumtaxat: Christus autem multa fecit miracula quæ non nisi divina possunt fieri virtute. Ex modo quoque agendi quo Christus prodigia egit, Filius Dei et verus Deus esse probatur: nam imperialiter in instanti et ad nutum fecit hujusmodi dum placuit sibi, quamvis interdum ad demonstrandam veritatem suæ humanitatis, qua Patre fuit inferior, invocaverit Patrem; interdum quoque ob mysticam rationem, cum quadam temporis protensione signa effecit, ut Evangelistæ describunt. Præfata etiam miracula Isaias a Christo agenda prædixit: Tunc (inquiens) aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.39 Quamvis etenim ista atque similia ab aliis Sanctis sint facta, a nullo tamen taliter, id est tam imperialiter, tam copiose, subito et ad nutum, sunt facta sicut a Christo. Voluit ergo Christus sua miracula recitari Joanni, ut per hæc discipulis Joannis persuaderet se esse Messiam in lege promissum: Deus namque nequaquam est testis falsitatis. Quoniam ergo per miracula sibi soli possibilia corroboravit Christi doctrinam, ostendendo quod ipse sit Christus, certissimum est sic esse.
Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, id est, qui ex verbis et operibus ac persecutionibus meis, et ex morte crucis quam patiar, non fuerit ad ruinam peccati inductus ex propria infirmitate, ignorantia aut malitia. Quamvis enim omnia dicta, gesta signaque Christi fuerint vera, sancta atque divina, ita quod Christus, quantum in ipso fuit, neminem scandalizavit, sed universos ædificavit; multi tamen in Christo occasionaliter scandalizati fuerunt ex propria defectuositate, pravitate aut ignorantia, vel ex aliorum persuasione: ut hi qui Christo et ejus famæ ac excellentiæ inviderunt et detraxerunt, quemadmodum Pharisæi, dicentes, In principe dæmoniorum ejicit dæmones.40 Inter quos etiam quidam ex Joannis fuerunt discipulis, quos Christus verbo hoc tetigit et contra futura præmunivit pericula, tanquam dicat: Quamvis magna et mira nunc facio, et a multis extollor, nihilo minus a multis contemnor, et crucis patibulo patiar; idcirco jam felix est in spe et per meritum gloriæ, si stabilis in fide et veneratione mea permanserit. Tales vero pauci Judæorum fuerunt: siquidem tempore passionis ejus, paucis exceptis, universa eorum turba clamavit, Tolle, tolle, crucifige eum.41
Denique, sicut in Christo fuit duplex natura, una altissima ac divina, alia humillima et humana, ita duplicia Christi fuerunt opera atque mysteria, quædam videlicet divina ac summa, ut quod natus est de Virgine, quod angeli sibi in deserto ministraverunt, quod tot et tanta fecit miracula: ex hac parte quidam hæretici fuerunt scandalizati in Christo, negantes eum vere hominem exstitisse, ut Manichæi; alii considerantes humillima et abjecta quæ de Christo leguntur, ut quod natus fuit ex muliere et tanta perpessus est, ejus divinitatem negaverunt, ut Photinus et alii multi. Fideles vero ita venerantur insignia
Christi, quod in ejus humilitate et passione non scandalizantur.
Illis autem abeuntibus, id est, discipulis Joannis ad ipsum redire incipientibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne, eum multipliciter commendando (quod non fecit in discipulorum Joannis præsentia, ne blandus videretur) : Quid, id est qualem virum, existis in desertum videre? quasi dicat : Qualem putastis esse, vel nunc putatis esse Joannem Baptistam, ad quem videndum ante ejus incarcerationem existis a propriis domibus in desertum, in quo habitavit Joannes? Arundinem vento agitatam? id est, an existis videre hominem levem atque instabilem, arundini seu calamo similem, quem calamum ventus hinc inde impellit ac agitat? Quasi dicat : Talis non fuit nec est Joannes, quum sit vir virtuosus et sanctus. Primo ergo de inconstantia Christus excusat Joannem, ad præservandum turbas a scandalo : audierant namque Joannem de Jesu testantem quod Christus esset. Ne ergo turbæ præfatam Joannis quæstionem audientes, putarent eum ex animi levitate primo perhibuisse quod Jesus sit Christus, et nunc ex ignorantia interrogasse an ipse sit Christus, affirmat Salvator, quod Joannes ex tali radice tam diversimode non sit locutus, sed ex ratione justissima, utpote propter suorum instructionem discipulorum. Hinc ait Chrysostomus : Quantum ad discipulos Joannis, satis actum erat; certificati enim de Christo per signa quæ viderant, recesserunt. Sed oportebat etiam turbam sanari, quæ ex interrogatione discipulorum Joannis multa inconvenientia subintellexit, ignorans mittentis consilium. Poterant enim dicere : Qui tanta de Christo testatus est, nunc aliter sentit et dubitat. Numquid ergo altercans ad Jesum hoc dicit? Numquid timidior a carcere factus? Numquid vane dixit priora? Porro secundum Hilarium, Christus laudat Joannem, ne quod præmisit, Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, aliquis ad Joannem referret.
Discamus ergo et nos arundo vento agitata non esse, sed in virtutibus radicemur, quia ut ait Apostolus, optimum est gratia stabiliri cor;42 passionibus dominemur, non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem invidentes, invicem provocantes, sed ratio nostra figatur in Deo, ut nec prosperis extollamur, neque adversis frangamur;43 non adulationibus emolliatur cor nostrum, nec tentationibus hinc inde flectatur, sed in omni eventu in Deo stabiliter perseveret. Scriptum est enim : Homo sanctus in sapientia permanet ut sol, nam stultus mutatur ut luna.44 Salomon quoque testatur :45 Justus quasi fundamentum æternum; impii autem tanquam tempestas transiens non subsistent.
Sed quid existis videre (juxta sensum præhabitum)? Hominem mollibus vestitum? Quasi dicat : Si talem existis videre, errastis, quia Joannes non erat pretiosis, delicatis ac mollibus indumentis vestitus, sed veste asperrima de pilis camelorum contexta. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt: qui enim principibus cohabitant et ministrant, talibus solent vestibus uti; Joannes autem in eremo mansit.
Sed quid existis videre? Prophetam? Hoc Christus interrogando concedit et superaddit, ac si dicat : Si existis videre Prophetam, non errastis in hoc, quia de Joanne pater ejus prædixit, Tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis.46 Quomodo autem alibi dicat Joannes, Non sum Propheta, in sequentis dominicæ evangelio exponetur. Etiam dico vobis, et plus quam Prophetam, id est, Joannes ad quem videndum existis, est amplius quam Propheta : quia non solum aliqua de Christo prædixit, sed eum etiam digito demonstravit, eumque nondum natus signo exsultationis adesse ostendit, ac postea baptizavit;474849 nec solum loco et tempore, sed vitæ quoque perfectione et multiplici gratiæ dono præ ceteris Prophetis veteris Testamenti Christo fuit propinquior, et altius illuminatus fuit de mysteriis Christi quam illi. Imo de ipso alii Prophetæ prænuntiaverunt. Hinc subditur:
Hic est enim de quo scriptum est per Malachiam : Ecce ego Deus Pater, mitto angelum meum, id est nuntium, ante faciem tuam, o Christe, id est ante tuam evidentem manifestationem, quia Joannes ante Christum cœpit populo prædicare, et eum ad susceptionem prædicationis ac fidei Christi disponere. Dicitur autem Joannes angelus, non veritate naturæ, ut putaverunt hæretici, sed officii dignitate atque angelicæ vitæ imitatione, quia in eremo vitam duxit angelicam, et quia sacerdotis exstitit filius, ac sacerdos, saltem de jure et potestate, si voluisset, quamvis non de facto seu usu. Sacerdotes autem angeli vocantur, juxta illud Malachiæ : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent, quia angelus Domini exercituum est.50 In veteri quoque Testamento angelus pro nuntio communiter ponitur. Unde in Aggæo propheta, ubi Hieronymus transtulit, Dixit Aggæus nuntius Domini de nuntiis Domini, alia habet translatio, Dixit Aggæus angelus Domini de angelis Domini;51 atque in Isaia, Angeli pacis amare flebunt.52 Qui præparabit viam tuam ante53 te, id est, corda Judæorum disponet sua prædicatione ac baptizatione ad suscipiendum doctrinam tuam ac fidem, o Christe, antequam tu ipse personaliter publice prædices. Unde apud Joannem ait Joannes Baptista loquens de Christo: Ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.54 Et rursus ibidem habetur: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Nec solum Malachias propheta, sed et Isaias de Joanne beatissimo prophetavit, prout in sequentibus evangeliis patefiet.55
Footnotes
-
Luc. x, 1. ↩
-
Marc. vi, 20, 17, 18. ↩
-
Deut. xix, 15; ↩
-
Matth. xviii, 16; ↩
-
II Cor. xiii, 1. ↩
-
Eccle. iv, 9, 10. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Joann. I, 29. ↩
-
Luc. I, 15. ↩
-
Is. LIII, 7. ↩
-
Dan. IX, 26. ↩
-
Ps. XXI. ↩
-
Zach. IX, 11. ↩
-
Ps. LXVII, 19. ↩
-
Osee XIII, 14. ↩
-
Joann. XI, 34. ↩
-
Luc. IX, 30, 31. ↩
-
Joann. III, 26. ↩
-
Matth. IX, 14. ↩
-
Is. LIII, 4. ↩
-
Dan. III, 29. ↩
-
Joann. VI, 14. ↩
-
Ps. CXVII, 26. ↩
-
Hebr. X, 37. ↩
-
Habac. II, 3; ↩
-
Matth. V, 3. ↩
-
Luc. IV, 18. ↩
-
Is. LXI, 1; ↩
-
Luc. VI, 24. ↩
-
Ps. LII, 6. ↩
-
I Cor. I, 20. ↩
-
Luc. VII, 21, 22; XVIII, 35-43. ↩
-
Deut. XXXII, 4. ↩
-
Joann. IX, 1-7; V, 5-9. ↩
-
Marc. VIII, 22-25; X, 46-52; ↩
-
Matth. IX, 27-30; XX, 30-34; XXI, 14; ↩
-
Joann. XI, 42. ↩
-
Joann. XXI, 25. ↩
-
Is. xxxv, 5, 6. ↩
-
Matth. ix, 34. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Galat. v, 26. ↩
-
Eccli. xxvii, 12. ↩
-
Prov. x, 25. ↩
-
Luc. i, 76. ↩
-
Matth. iii, 15, 16. ↩
-
Luc. i, 41. ↩
-
Joann. i, 29, 36. ↩
-
Malach. II, 7. ↩
-
Agg. I, 13. ↩
-
Is. XXXIII, 7. ↩
-
Malach. III, 1. ↩
-
Joann. I, 31. ↩
-
Ibid. 7. ↩
Chapter 16 of 211