Skip to the text

Sermo 3

QUOMODO ALIQUIS POSSIT PROBABILITER SCIRE SE ESSE IN STATU SALUTIS, HOC EST IN CARITATE ET GRATIA.

QUUM sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Mich. VII, 8.

Deus omnipotens et æternus, recte sol sapientiæ seu intelligentiæ solque justitiæ nuncupatur: de quo in libro Sapientiæ impii dicunt, Sol intelligentiæ non est ortus nobis. Quemadmodum enim sole materiali visibili ascendente et nostro hemisphærio propinquante, tenebræ expelluntur, nebulæ dissipantur, aer serenatur, et omnia super terram illustrantur; sic utique sole justitiæ Deo altissimo animam illustrante, tenebræ ignorantiæ fugiunt, nebulæ vitiorum discedunt, et mens lumine gratiæ venustatur, virtutibus decoratur. Denique mens humana ex se ipsa fragilis instabilisque consistens, quando sibi ipsi relinquitur, undique vagatur et inutilibus fluctuat cogitationibus, atque inordinatis affectionibus agitatur, nunc inaniter glorians, nunc culpabiliter tristans, nunc vane formidans, nunc stulte præsumens; et hæc etiam patitur tempore orationis ac divini Officii, quando speciali ac stabili devotione deberet Deo intendere. Quum vero cœlestis gratiæ luce perfunditur et Dei auxilio roboratur, dum divino amore accenditur et virtutibus stabilitur; tunc passiones et vitia, distractiones et phantasmata mox abjicit, et Deo stabiliter vacat, in orationibus et meditationibus bonis ceterisque divinis stabili devotione persistit, lætatur ac proficit. Ideo in Ecclesiastico scriptum est:1 Quasi parturientis, cor tuum phantasmata patitur; nisi fuerit ab Altissimo emissa visitatio.

Præterea Deo hominem gratiose ac misericorditer illustrante, statim incipit homo attendere cum affectu et gustu interno ea quæ pertinent ad suam salutem, puta: quam bonum atque salubre sit Deo servire, quam vile et periculosum sit dæmonum suggestionibus obedire; quam brevis, incerta et fallax sit vita præsens, quanta peccata commiserit, quam negligenter, periculose ac damnabiliter vixerit; quam ingratus fuerit Deo, quam intolerabilis damnatio sibi instet, nisi se protinus vere et digne emendet; quam perversum et fatuum sit, pro hujus brevissimæ vitæ divitiis atque honoribus, pro immundæ ac miseræ carnis deliciis, æternam beatitudinem perdere, infernalemque acerbissimam pœnam nunquam finiendam incurrere. Itaque quando hos actus in se quispiam experitur, probabiliter scire potest, quod vere illuminata sit ratio ejus a Deo, et de cæco effectus sit videns. Ideo gratias agat Deo, humillime cum Psalmista decantans:2 Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? et cum Michæa propheta:3 Quum sedero in tenebris (id est in præsenti exsilio, in valle hac lacrimarum, in carcere carnis mortalis, ubi tenebris multis involvimur), Dominus lux mea est, id est causa illuminationis meæ.

Porro qui in horum consideratione negligentes, obtusi et frigidi sunt, acuti autem ac fervidi ad considerandum qualiter temporalia damna vitent, terrenas opes accumulent, mundi honores ac voluptates obtineant, cæci sunt mente, et in statu damnationis æternæ. In quibus viget prudentia carnis, quæ juxta Apostolum, mors est.4 Quorum sapientia est terrena, animalis et diabolica, secundum apostolum Jacobum:5 est enim terrena, in quantum superflue occupantur circa exteriores divitias; animalis, in quantum quærunt et amant carnales consolationes atque delicias; diabolica, in quantum appetunt excellentiam vanam et humanos honores. Tales igitur resipiscant, pœniteant, se defleant et emendent, sicut hortatur Apostolus:

Resipiscant (inquiens) a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.6 Hoc modo Deus in veteri Testamento illuminavit David regem.7 Qui quum adulterium homicidiumque fecisset, tanta sua facinora multis diebus non advertit, neque pœnituit, quousque Nathan propheta missus a Deo, ipsum corripuit. Tunc enim Deo illustrante, in ictu oculi scelerum suorum enormitatem et suam ingratitudinem profundissime clarissimeque perpendit, atque ex inæstimabili dixit dolore, peccavi Domino: nam ut aliqui dicunt, tam vehementissime doluit, quod nisi Nathan propheta protinus subjunxisset, Dominus transtulit peccatum tuum, cor ipsius David mox præ dolore ruptum fuisset.89

Insuper, dum acediosi ad opera bona, et mentis affectu ad temporalia incurvati, alacres fiunt ad Dei obsequium et ad divina affectuosi; tunc claudi ambulant: et qui sentit se taliter immutatum, probabiliter scire potest quod gratia et caritas Dei sibi infusæ sunt. Quemadmodum enim ex naturalibus actibus et motibus corporis scitur anima esse in corpore, ita ex alacritate et promptitudine animæ ad opera cultus divini percipitur probabiliter satis caritas Dei esse in anima. Propter quod ait Psalmista ad Deum: Viam mandatorum tuorum cucurri, quum dilatasti, id est per caritatem accendisti et exhilarasti, cor meum.10 Sic Deus mutavit sanctissimum illum anachoretam abbatem Mutium. Qui quum primo fuisset princeps latronum, divinæ pietatis inspiratione compunctus, se perfectissime emendavit; ingressusque eremum, et ibi abstinentissime vivens, radicibus herbarum et modica aqua contentus, infra tres annos in tantum profecit, quod factus est princeps et pater devotissimorum quamplurium monachorum, plura quoque fecit miracula. Quumque quadam die pergeret ad quamdam Fratrum congregationem quibus præfuit, et jam sol tenderet ad occasum, ad preces ejus sol stetit in cœlo immobilis quousque ad congregationem illam pervenit, prout in secundo libro Vitaspatrum S. Hieronymus scribit.

Amplius, dum homines carnalibus vitiis dediti, et libidinosis affectibus æstuantes, virtute et gratia Spiritus Sancti ab omni hujuscemodi impuritate mundantur, ita quod talia de cetero abominantur, atque de pristinis obscenitatibus intime erubescunt, ac sanctæ dilectionis ardoribus flagrant, Deo totis præcordiis complacere et plene uniri optantes, aliorumque omnium spiritualem profectum ac salutem fervide cupientes, et eos pro posse ad Deum trahentes orando, hortando exemplariterque vivendo; tunc leprosi mundantur: et qui in se talia experitur, probabiliter scire potest quod dona gratiæ gratum facientis acceperit, Deumque meritorie diligat. Hoc sibi accidisse beatissimus Augustinus in libro Confessionum testatur. Qui quum pluribus annis concupiscentiis deservisset, et de sua vita impura gravem haberet remorsum, seque emendare proponeret, et tamen incipere vereretur, quia putabat se a carnalibus vitiis posse difficillime abstinere; tandem per infinitam misericordiam Dei tam repente et valide illuminatus atque accensus est a Spiritu Sancto, ac spirituali consolatione impletus, quod non solum facillimum sed et jucundissimum sibi fuit pristinis vanitatibus voluptatibusque carere, ita quod et ipsemet inde admirabatur.

Præterea, dum homines loquacitatibus assueti, et ad audiendum verbum Dei graves ac duri, desuper emolliuntur, et verbum Dei libenter audire incipiunt, a prioribus loquendi vitiis se custodientes; tunc surdi audiunt: estque id signum gratiæ Dei, quia ut ait Salvator, qui ex Deo est, verbum Dei audit.11 — Quum vero a Deo aversi, et vitiosa consuetudine pressi, in tantum ut glorientur quum malefecerint et exsultent in rebus pessimis12, convertuntur ad Dominum, et consueta vitia vitant ac odiunt, non principaliter quia ad damnationem deducunt, sed maxime quoniam inhonorativa et offensiva sunt Dei, et propter ipsam turpitudinem atque malitiam vitiorum; tunc mortui resurgunt: et qui hoc sentit in se, probabiliter potest agnoscere in caritate et gratia Dei se esse. Postremo, dum omni spirituali virtute et gratia destituti, vitiisque repleti, a Spiritu Sancto præveniuntur, tanguntur et immutantur, sicque proficiunt ut charismatibus gratiarum quotidie plus abundent, in tantum ut de sua plenitudine aliis quoque communicent et succurrant, implentesque illud beatissimi Petri apostoli, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes;13 tunc pauperes evangelizantur, id est, felices dicuntur, et probabiliter norunt se esse in statu salutis. Talis fuit altissima illa Christi discipula Maria Magdalene: quæ quum primo plena fuisset septem dæmoniis, id est universis peccatis mortalibus, ad tantam postea vitæ sanctitatem excellentiamque virtutum et contemplationis per gratiam Christi perducta est, quod triginta annis in horribili atque vastissima eremo commorans, quotidie septies ab angelis elevabatur in aera, et corporalibus auribus cœlestium civium melodiam audivit dulcissimam.

Quilibet igitur Christianus quotidie examinet semetipsum, an prætacta gratiæ opera in se ipso exsistant: et si sic, tunc Deo humillime regratietur, et timoratus ac custoditus semper permaneat, ne vana securitate fallatur remissusque fiat; si autem ista in se non experitur, non cesset clamare ad Dominum quousque visitetur ab ipso, et se in cunctis emendet, ad laudem et gloriam adorandi omnipotentisque Dei.

Footnotes

  1. Eccl. xxxiv, 6. ↩

  2. Ps. xxvi, 1. ↩

  3. Mich. vii, 8. ↩

  4. Rom. viii, 6. ↩

  5. Jacob. iii, 15. ↩

  6. II Tim. ii, 26. ↩

  7. II Reg. xi, xii. ↩

  8. Ibidem. ↩

  9. II Reg. xii, 13. ↩

  10. Ps. cxviii, 32. ↩

  11. Joann. viii, 47. ↩

  12. Prov. ii, 14. ↩

  13. I Petr. iv, 10. ↩

Chapter 18 of 211