Skip to the text

Sermo 1

QUOMODO DEBEAMUS SEMPER GAUDERE IN DEO.

GAUDETE in Domino semper. Philipp. iv, 4.

In his verbis tria tangit Apostolus: primo, quod debeamus gaudere, quum ait, Gaudete; secundo, in quo, quum subditur,

D In Domino; tertio, quando, dum addit, Semper. Sed quum dicat Salvator, Beati qui lugent;1 et Salomon, Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia:2 mirum videri potest, quod Apostolus nos hortatur semper gaudere, et non potius jugiter flere, præsertim quum simus in valle lacrimarum atque exsilio constituti, et ignoremus an amore an odio digni simus. Propter quod ait Scriptura, Beatus homo qui semper est pavidus; atque ut asserit Augustinus, in die judicii erunt securi, qui modo non sunt securi.3 Ergo debemus nunc esse formidolosi magis quam gaudiosi.4 Et ob id ait Propheta : Servite Domino in timore. In Baruch quoque habetur : Anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, dat gloriam tibi Domino.5 Sed ad hæc omnia respondendum, quod semper gaudere debemus, id est omni tempore opportuno, vel semper actu aut habitu :6 juxta quem sensum loquitur Christus, Oportet semper orare et non deficere.7 Nam ut Salomon contestatur, est tempus ridendi et tempus flendi.8910 Denique gaudium vitæ præsentis non est continuum neque purum : ideo non excludit bonam tristitiam. Imo secundum Gregorium, justi et virtuosi in vita hac gaudio suo semper timorem permiscent, et sua aut aliorum mala deplorant.

Sed quæri potest, cur hortetur Apostolus ut semper in Domino gaudeamus, quum et multoties contristari in Domino debeamus illa tristitia quæ, juxta eumdem Apostolum, secundum Deum est et pœnitentiam operatur, sicut dum de peccatis tristamur.11

Et respondendum, quod ita hortatur Apostolus propter varias causas. Primo, quia naturale est homini velle gaudere et consolationem appetere ; et sicut homo naturaliter fugit nociva ac tristia, ita naturaliter inclinatur ac tendit ad convenientia et jucunda. Nec obest quod homines virtuosi et sancti appetunt sæpe tristia et adversa :12 imo et mortem, quæ omnium terribilium terribilissimum est, cupiunt pati pro fide et Christo. Non enim appetunt talia in quantum sunt tristia et adversa, sed in quantum sunt eis utilia atque salubria ad vitandum peccata, ad proficiendum in gratia, ad obtinendum gaudia sempiterna. Et hac consideratione, quæ in se tristia sunt et adversa, sub ratione convenientis apprehenduntur, seu tanquam vere convenientia reputantur, atque per hoc appetibilia et jucunda redduntur. Ut ergo non nisi ordinate ac laudabiliter gaudeamus, hortatur Apostolus ut semper gaudeamus « in Domino », hoc est secundum voluntatem ipsius et ad ejus honorem. Unde iterum ait, Qui gloriatur, in Domino glorietur : quia neque in prosperis, neque in adversis, neque in aliqua creatura gaudendum est nisi in Domino, ut ad ipsum tanquam ad ultimum finem omnia ordinentur, et in rebus creatis lætemur prout nobis utiles vel necessariæ sunt ad fruendum Deo feliciter.13

Secunda causa hujus exhortationis Apostoli est, quoniam vita justorum in sæculo isto adversitatibus et tribulationibus plena est, juxta illud in Psalmo : Multæ tribulationes justorum. Et Apostolus dicit : Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.14 Idcirco ne ruant sub onere, et tædio victi succumbant, necessaria eis est consolatio : ideo docet Apostolus ut in Domino gaudeant semper, etiam in adversis, considerando quam multipliciter eis adversa expediant. Propterea in adversis gratias agere debent Deo, qui quos amat, arguit et castigat. Unde apostolus Jacobus : Omne (inquit) gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.15

Tertia ratio est, ut affectum gaudendi reformemus in nobis, qui in nobis valde corruptus ac deformatus est. Dedit etenim Deus homini affectum seu appetitum gaudendi, ut in Deo gauderet de omni bono, sive in generali, sive in speciali; de melioribus quoque bonis magis gauderet, et de optimis maxime. Dedit itaque nobis Deus appetitum gaudendi, ut gaudeamus primo et summe in ipso, deinde in spe felicitatis æternæ, in consideratione beneficiorum Dei et in laudibus ejus, atque ut proximis congaudeamus in bonis, in sanctis exercitiis, in actibus virtuosis ac divinis operibus exsultemus; sicque ad omne obsequium Dei alacres reddamur ac agiles, vana et inutilia, prava et turpia omnia jugiter fastidiendo. Nunc vero per culpam perversus ac corruptus est tam ordinatus gaudendi affectus, et in dissolutionem ac vanitatem mutatus, ita quod miseri homines gaudent de vanis, falsis ac immundissimis et inhonestissimis rebus, de affluentia temporalium rerum, mundanorum bonorum atque carnalium voluptatum, in risu, derisu, ludis, jocis ac fabulis, ac consimilibus: quæ vera summe et ineffabiliter nocent hominibus, et de quibus maxime flendum est evere dolendum. Unde et homines illuminati ac reformati de talibus dolent ac lugen.

Docet ergo Apostolus ut appetitus gaudendi sit reformatus in nobis, et non nisi in Domino gloriemur, hoc est de his quæ complacent Deo, et nobis expediunt ad obtinendum veram salutem; ea vero quæ displicent Deo, et ejus honori ac nostræ adversantur saluti, abominemur, deploremus, ac jugiter fugiamus. Hinc in Proverbiis habetur: Usquequo stulti quæ sibi nociva sunt cupient?16 Et ecce quanta est miseria atque fatuitas impiorum, qui de animæ suæ vulneribus, id est peccatis, non dolent, qui in his quæ sibi æternæ damnationis causa sunt gloriantur qui instar porcorum plus gaudent in sereno quam in fonte sereno, id est, in rebus vanis, vitiosis ac turpibus, quam in sataribus, spiritualibus et divinis; et tanquam jumenta vilissima, in suis stercoribus, id est vitiorum sordibus, computrescunt17

Gaudeamus ergo in Domino. Gaudium namque est diffusio animi in conceptu unioneque boni, et oritur ex coni potentiæ cum objecto convendum gustus sumit et perbaria pretiosaque poci liter auditus symphovis pulchra inspici gloriosus et benedictive perfectum, immensa, suavit ipso est summe gaudendum, atque in contemplatione et dilectione ipsius gaudium maximum saluberrimumque consistit. Conlibet igitur Christianus frequenter considerare debet quam gloriosus et felix, quam dives, omnipotens, sapiens, quam bonis, dulcis, amabilis et perfectus sit Dominus Deus: et hæc cogitando, debet divinos cendi amore, atque in Deo cordialiter delectari, ejusque infinitæ beatitudine, in comparabili excellentiæ, majestati et perfectioni immensæ mentaliter congruendis. Nam qui hominem aliquem cordialiter nilligit, quanto melius illi succedit, tantum sor congratulatur eidem.18 Si ergo Deum vit; super omnia toto corde (propter quæamamus, præfato modo ei congratulantem bemus.19

Porro de bonis nobis a Deo collutionis sint bona exteriora, sive interiendo futerrenis divitiis, de multitudini orbi quorum, de nobilitate, pulchrum Verumquentia, ingenio, fortitudine, Evangema, ac ceteris donis, non tetrardebemus in nobismen Christus xionem ad nos ipsos, rex et laudem, utilitatem, nonmonis Joanextolli de eis: santifices est stiterit ea npræstet gficiis ebenedixitcepi-

Domini sunssio desuper tinspiratiodivinam, siapparitionem maginariam vinat Evangelista istud super in vigilia vel in lationes et jussiomisterio angelorum

Dionysius docet. De Cœlest. hier. c. 11. nepos ipsius, utpote filius Ptolemæi cujusdam ex Alexandria Herodis Ascalonitæ sorore: quod verius creditur.

Pro intelligentia hujus loci sciendum, quod Herodes Ascalonita sex habuit filios, quorum tres, scilicet Antipatrum, Alexandrum et Aristobulum, ipse adhuc vivens occidit; ipsoque mortuo, tres reliqui filii ejus, videlicet Archelaus, Herodes Antipas et Philippus, contendebant inter se coram imperatore Octaviano de regno patris habendo. Tandem Octavianus de senatorum consilio, totum regnum Herodis Ascalonitæ divisit in quatuor partes: quarum duas contulit Archelao, puta Judæam, id est partem unam terræ illius a Galilæa Samariaque distinctam, et Abilinam; tertiam regni partem, videlicet Ituræam et Trachonitidem regionem, dedit Philippo; quartam, scilicet Galilæam, Herodi. Archelaus demum decimo sui dominii anno apud imperatorem de nimia crudelitate accusatus, a principatu depositus est, et in exsilium relegatus; atque ex tunc una pars principatus sui, hoc est Judæa, cœpit per procuratores et officiales Romanorum administrari, quorum quintus in ordine legitur fuisse Pilatus.

Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: non quod hi duo simul pontifices fuerint; sed anno quo Joannes prædicare incepit, pontifex fuit Annas, anno autem quo passus est Christus, Caiphas pontifex fuit. Et inter hos duos intermedio tempore, alii tres sibi invicem succedentes fuisse leguntur pontifices.20 Tunc quippe, ut Josephus refert, sub imperio Romanorum, pontificium Judæorum fuit irreverenter venale, ita quod præcepto legis de successione pontificum per vim et ambitionem cessante, honor pontificatus nemini vitæ aut generis merito præstabatur. Sed Evangelista hos duos modo connumerat, quia ad Christi persecutionem ac passionem præ ceteris pertinent. Et sæpius sibi in pontificatu successisse leguntur, et affinitate conjuncti fuerunt: propter quod sibi mutuo in regimine adstiterunt.

Factum est verbum Domini super Joannem Zachariæ filium, in deserto.

Ecce quam solenniter describit Evangelista tempus quo facta est Præcursori revelatio ac jussio ut exiret de abditis eremi ad prædicandum ac baptizandum. Et cur hoc? nisi propter reverentiam et magnificentiam Christi, cujus annuntiator exstitit et præcursor. Denique, juxta Origenem, in libris Prophetarum, ubi narratur tempus prophetalium revelationum, Judæorum dumtaxat describitur regnum, quia sermones Prophetarum communiter non fiebant nisi ad Judæos. Jonas tamen ad Ninivitas missus est; et Daniel Nabuchodonosor regi Babylonis multa prophetice reseravit;21 et Jeremias nuntiis regum gentilium quædam prophetice scribitur nuntiasse: sed talia raro fiebant. In descriptione autem evangelicæ revelationis ac prædicationis per Joannem inceptæ, quæ toti mundo fuerat nuntianda, Romani principis toti orbi dominantis imperium describitur. Verumtamen quoniam et Judæis fuerat Evangelium prædicandum, describuntur tetrarchiæ ipsorum: imo, quoniam Christus quem prædicaturus fuit Joannes, rex et pontifex fuit, tempus prædicationis Joannis rite per regnum atque pontifices est descriptum.

Itaque, «factum est verbum Domini super Joannem», id est, divina jussio desuper facta est Joanni, sive per solam inspirationem internam, angelicam vel divinam, sive per exteriorem angelicam apparitionem et allocutionem, sive per imaginariam visionem. Non enim determinat Evangelista quomodo factum sit verbum istud super Joannem, nec exprimit an in vigilia vel in somno. Tales tamen revelationes et jussiones seu allocutiones ministerio angelorum fieri solent, ut divinus Dionysius docet. Nec dubium quin ante hoc tempus divinæ illuminationes, propheticæ revelationes, supernæ allocutiones, frequenter sint factæ beatissimo Præcursori: super quem etiam materno clausum in utero, factum est verbum Domini, ita quod Deo illumitentationis quibus circumdamur, peccata quibus involvimur, et nequaquam inaniter gloriemur.222324 Imo in adversis ac prosperis delectemur in Domino. Sic enim sancti Apostoli gloriabantur in Deo, quando post Christi ascensionem et Spiritus Sancti missionem, a principibus sacerdotum capti et atrociter flagellati sunt, eo quod fidem Christi constantissime prædicabant. Quumque flagellati fuissent, recesserunt cum gaudio, eo quod digni habiti sunt pro nomine Jesu Christi contumeliam pati, ut scribitur in Actibus.25 Legitur quoque de beatissimis martyribus Epicteto presbytero et ejus discipulo Astione monacho, quod quum præses nomine Latronianus, vinctos posuisset in carcere, tota nocte Deum cum gaudio maximo collaudabant. Quumque in die sequenti præsidi præsentarentur, in tantum splendebant vultus eorum, quod judex ille visis eis, vehementer expavit, et præ timore dissolutus, per unam horam loqui non potuit. Qui quum postea Sanctis illis immanissima inferret tormenta, non cessabant in tantis suppliciis Deum laudare cum gaudio.

Footnotes

  1. Matth. v, 5. ↩

  2. Eccle. vii, 5. ↩

  3. Eccle. ix, 1. ↩

  4. Prov. xxviii, 14. ↩

  5. Baruch ii, 18. ↩

  6. I Cor. 1, 31; ↩

  7. Luc. xviii, 1. ↩

  8. II Cor. x, 17. ↩

  9. Ps. ii, 11. ↩

  10. Eccle. iii, 4. ↩

  11. II Cor. vii, 10. ↩

  12. Ps. xxxiii, 20. ↩

  13. Apoc. iii, 19. ↩

  14. II Tim. iii, 12. ↩

  15. Jacob. i, 2. ↩

  16. Prov. 1, 22. ↩

  17. Joel 1, 17. ↩

  18. Jonæ 1, 2. ↩

  19. Jer. xxvii, 3 et seq. ↩

  20. Dan. 11, 27-45; 11, 16-24. ↩

  21. Dan. ii, 27-45; iv, 16-24. ↩

  22. De Cœlest. hier. c. iv. ↩

  23. Jer. xxvii, 3 et seq. ↩

  24. Jonæ i, 2. ↩

  25. Act. v, 41. ↩

Chapter 32 of 211