Enarratio in evangelium
ANNO QUINTODECIMO TIBERII CÆSARIS, ETC. LUC. III, 1-6.
ANNO quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris. In evangelio isto Lucas diligenter describit tempus quo prædicare incepit Joannes Baptista; et principaliter in isto evangelio docemur qualiter ad Christi susceptionem ac gratiosam inhabitationem nos disponere debeamus, atque ad humilitatem jugiter amplectendam instruimur.
Ait ergo Evangelista: «Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris»; qui Tiberius Cæsar et imperator successit in imperio Octaviano Augusto, cujus filiam habuit in uxorem. Octavianus autem annis quinquaginta septem imperavit, et quadragesimo secundo sui imperii anno nati sunt Christus et ejus præcursor Joannes: sicque quindecim annis sub Octaviano vixerunt in sæculo isto, ita quod quintusdecimus annus imperii Tiberii fuit tricesimus annus ætatis Christi ac Præcursoris: quo anno contigerunt quæ in isto evangelio de Joanne scribuntur.
Procurante. id est, per modum procuratoris et præsidis regente, Pontio Pilato Judæam. Dicunt aliqui, quod Pontius fuit proprium nomen ejus, et Pilatus agnomen.
Alii probabilius asserunt, quod proprium nomen ejus fuit, Pilatus; Pontius vero vocatus sit a Pontia insula, in qua stetit. Qui Pilatus, secundum Bedam, duodecimo anno imperii Tiberii ab eodem ad regendam Judæam transmissus est. Judæa quoque hic sumitur, non pro toto regno Judææ, sed pro parte ejus, ut statim dicetur. Tetrarcha autem Galilææ exsistente Herode Antipa: qui decollavit Joannem, et Christum in passione derisit. Porro tetrarchia vocatur quarta pars regni, a tetra, quod est quatuor, et archos, princeps: unde tetrarcha appellatur princeps quartæ partis regni. Philippo autem fratre ejus exsistente tetrarcha Iturææ et Trachonitidis regionis: quæ duæ provinciæ reputabantur quarta pars totius regni Judææ, cui præfuit pater istorum fratrum, videlicet Herodes Ascalonita. Iste Philippus fuit, cujus uxorem nomine Herodiadem abstulit ei frater suus Herodes Antipas. Et Lysania exsistente Abilinæ, id est provinciæ sic vocatæ, tetrarcha. Lysanias iste, secundum Bedam, fuit filius Herodis Ascalonitæ. Josephus autem affirmat, quod fuit nante, usu rationis miraculose suscepto, Christi cognovit præsentiam. Sed nunc primo facta est ei jussio exeundi in publicum ad prædicandum ac baptizandum.
Et venit in omnem regionem Jordanis, hoc est ad loca Jordani propinqua. Nam quia ad baptizandum egressus est eremum, loca aquis vicina accessit.
Prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. Hoc dupliciter explanatur. Primo, de Baptismo Christi, ut sit sensus : « prædicans », id est, de proximo futurum ac dandum prænuntians suscipiendumque hortans « Baptismum » Christi, quem per suos Apostolos atque discipulos tribuit. Non enim personaliter baptizavit, sed eo jubente discipuli ejus, ut in Joannis evangelio habetur. Dicitur quoque Christi Baptismus, quia instituit eum, et merito ejus efficaciam habet, gratiamque largitur, quemadmodum cetera legis evangelicæ sacramenta. Joannes igitur populo prædicavit instare Christi Baptismum, cujus suus baptismus fuit figura. Denique Baptismus Christi, baptismus « pœnitentiæ » appellatur, quia adultis non prodest nisi pœniteant, nec dandus est eis nisi pœnitere credantur.1 Ideo in Actibus princeps Apostolorum ait Judæis : Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum.2 Si autem objiciatur quod ait Ambrosius, Gratia baptismalis non requirit gemitum, neque planctum; respondetur, quod vel de infantibus loquitur, vel de pœnitentia exteriori, quæ dicitur punitio mali aut satisfactio pro peccato, non de pœnitentia interiori, quæ est displicentia seu detestatio culpæ. Hunc ergo Baptismum prædicavit Joannes « in remissionem peccatorum », docendo ac contestando quod Christi Baptismus peccata auferret, gratiamque conferret, juxta illud Matthæi :
Ipse baptizabit vos in Spiritu Sancto.3
Secundo, exponitur de baptismo Joannis, id est de baptismo quem dedit homines lavando : quem utique baptismum prædicavit, quia ad ejus susceptionem admonuit plebem. Qui etiam baptismus pœnitentiæ dicitur, quia quos baptizavit ad pœnitentiam hortabatur; et qui illud accipiebant baptisma, sua confitebantur peccata, ut in Marco habetur.4 Quod non est intelligendum de sacramentali confessione, quam Christus primo instituit; sed peccatores et reos se esse confitebantur, et aliqua forsan peccata specialiter exprimebant, sicque se pœnitere monstrabant. Insuper ob hoc baptizavit Joannes, ut suum baptismum suscipientes, per illam lotionem in aqua, ad veram et cordialem contritionem ac humiliationem provocarentur, atque per hoc ad susceptionem Baptismatis Christi et gratiæ ejus disponerentur. Sic quoque baptismus Joannis fuit in remissionem peccatorum, non causaliter et directe, sed occasionaliter ac dispositive, quia per modum prætactum baptismus Joannis aptavit præparavitque homines ad Christi Baptismum.
Primo modo exponit Gregorius, dicens : Baptisma quod peccata solveret, quia dare non potuit, prædicavit : ut sicut incarnatum Patris Verbum præcurrebat verbo prædicationis, ita baptismum pœnitentiæ quo peccata solvuntur, præcurreret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt.
Deinceps veritas doctrinæ Joannis prophetico testimonio comprobatur. Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ, hoc est, sicut Isaias de Joanne prædixit. Qui sacratissimus Isaias merito flos Prophetarum vocatur, atque tam luculenter ac plene Christi et Ecclesiæ prænuntiavit mysteria, ut non propheta dumtaxat, sed et evangelista dicendus sit, secundum Hieronymum. Cujus librum Lucas recte appellat librum sermonum, propter sententiositatem et eloquentiam ejus, ob magnitudinem quoque voluminis, quod numero capitulorum alios excedit libros propheticos. Deinde verbum Isaiæ subjungitur :
Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.5 De hujus verbi expositione in præcedentis elucidatione evangelii dicta sunt multa. Porro per vocem intelligi potest prædicatio seu doctrina Joannis, et etiam ipse Joannes. Primo igitur sensus est: «Vox», id est prædicatio, Joannis «clamantis in deserto», est ista quæ subditur: «Parate viam Domini». Secundo sensus est, quod ipse Joannes fuit vox clamantis, id est Christi seu Spiritus Sancti per ipsum prædicantis. Semitas autem Dei rectas facere, est divina præcepta atque consilia irreprehensibiliter adimplere.
Cur vero Joannes vox Christi vocetur, plures rationes inductæ sunt. Quibus nunc addi potest, quod sicut vox sonat ac transit, et verbum in audientium corde relinquit; ita Joannes prædicando sonuit, et per martyrium hinc transiens, ad patres in limbum descendit, atque per hoc Christum in credentium cordibus dereliquit. Verumtamen, sicut verbum mentale prius est voce in loquente, sic Christus secundum quod est Verbum Patris æterni, prior fuit et est Joanne.
Itaque viæ Domini ex parte nostri, id est per quas venit atque inhabitat nos, sunt abjectio vitiorum, observantia præceptorum, adimpletio consiliorum, præparatio sui ipsius ad gratiam. Et quoniam viæ dicuntur proprie communia et aperta itinera; semitæ vero, itinera secretiora et compendiosiora: merito per vias intelliguntur observantiæ præceptorum; per semitas, impletiones consiliorum, quæ magis directe ac compendiose ducunt ad Deum, juxta quod per Salomonem loquitur Spiritus Sanctus, Ducam te per semitas æquitatis, et currens non habebis offendiculum.6 Viæ autem Dei ex parte ipsius per quas venit ad nos, sunt misericordia et justitia ejus, juxta illud in Psalmo, Universæ viæ Domini misericordia et veritas;7 item caritas, dignatio et liberalitas ejus, quæ ad misericordiam reducuntur.
At vero omnia in lectione evangelica ista sequentia, verba sunt Isaiæ prophetæ, quæ etiam prædicavit Joannes.
Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Istud obtenebrati et indurati Judæi putant corporaliter in primo Messiæ adventu implendum, dicentes quod tunc tota complanabitur terra: cujus tamen oppositum etiam Rabbi Moyses docet. Verumtamen si ista ad secundum Christi referantur adventum, corporaliter implebuntur, quia ut dictum est, peracto judicio, mox complanabitur terra. Spiritualiter ergo exponenda sunt ista, quando ad primum Christi adventum trahuntur, ut sit sensus: «Omnis vallis implebitur», hoc est, corda humilia donis gratiæ replebuntur, quia humilitas ad omnem gratiam præparat hominem, sicut superbia ad omne peccatum: unde super quietum et humilem spiritus Domini requiescit. «Et omnis mons et collis humiliabitur», id est, superbi, tam superiores quam inferiores, a Deo relinquentur, despicientur et damnabuntur, sicut ait Salvator: Omnis qui se humiliat, exaltabitur;8 et qui se exaltat, humiliabitur. Quemadmodum enim stillicidia aquæ in cacuminibus montium non quiescunt, sed inde ad concava vallium defluunt, ibique colliguntur et remanent tanto copiosius atque diutius, quanto valles fuerint profundiores; sic dona gratiæ in superborum corde non quiescunt nec manent, sed in humilium mentibus colliguntur tanto exuberantius ac diuturnius, quo humiliores exstiterint.9 Ideo scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Job quoque ait: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Et erunt prava in directa, hoc est, corda vitiosa, obliqua, injusta, per gratiam fient justa et virtuosa;1011 et aspera erunt in vias planas, hoc est, corda dura, crudelia, tortuosa, Deo miserante, fient mansueta, docilia, pia, ita quod verbum Dei in his cordibus prompte recipietur, ac fructificabit.
Hoc totum fuit partim impletum in his quos Joannes ex Judæis convertit, deinde Christus et ejus discipuli; et postmodum per orbem universum copiose est in millibus conversorum gentilium per Christi apostolos adimpletum.12
Et videbit omnis caro, hoc est omnis homo, sumendo partem pro toto (sicut illud : Verbum caro factum est), salutare Dei nostri, id est Christum mundi salvatorem. Qui dicitur « salutare Dei », quia per eum ut hominem factum et passum, hoc est per ejus passionem, Deus Trinitas salvavit genus humanum, prout ait Apostolus : Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. De quo salutari justus Simeon dixit : Viderunt oculi mei salutare tuum. Christum autem in primo suo adventu in mundo corporaliter conversantem viderunt corporali intuitu omnes homines, id est aliqui de singulis generibus hominum, quia et multi gentiles eum sic viderunt, præsertim in die Palmarum, quando dixerunt Judæi : Ecce totus mundus abiit post eum. Deinde post Christi passionem et resurrectionem, discipulis ejus undique evangelizantibus, innumerabilia hominum millia viderunt oculo spirituali, id est per fidem et contemplationem, Dominum Jesum Christum, quemadmodum Isaias prædixit : Quibus non est annuntiatum per Prophetas veteris Testamenti, viderunt; et qui non audierunt, contemplati sunt.13 Et Psalmista: Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.14 Et juxta hos sensus, distributio ista, « videbit omnis caro », accipitur pro generibus singulorum. Si vero sumatur pro singulis generum, tunc in secundo Christi adventu implebitur, quando electi et reprobi visuri sunt eum in majestate et solio sui judicii: juxta quod in Apocalypsi habetur, Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus.15 Sicque exponunt Gregorius et Beda eum secutus.
Postremo, quod dicitur hic, Videbit omnis caro salutare Dei, Hieronymus transtulit: Et revelabitur gloria Domini. Gloria etenim Dei est Filius Patris æterni, quum scriptum sit: Filius sapiens gloria patris. Revelatus est ergo Filius Dei, quia per Apostolorum prædicationem atque miracula, imo potius per illuminationem Spiritus Sancti, mundo toti innotuit, dicente Propheta:16 Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam.17
Footnotes
Chapter 33 of 211