Skip to the text

Sermo 6

DE HUMILITATE SALUBERRIMA AC SUMME NECESSARIA.

OMNIS vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Lucæ III, 5.

Humilitatem omnium virtutum esse fundamentum, custodem ac matrem omnes fatentur. Quæ quamvis omni sit necessaria Christiano, maxime tamen religioso : quem oportet spiritualiter mori atque ad nihilum salubriter redigi, ut nec benedictione moveatur, nec maledictione; sed sicut in propriis oculis nihil est, vilis, contemptibilis, omni persecutione afflictioneque dignus, sic in aliorum reputatione cupiat nihil esse, sed vilis et aspernabilis æstimari, quantum ad ipsum spectat; nec de injuriis ac tribulationibus plus turbetur, quam si penitus nihil esset sepultusque foret : imo inde lætetur, arbitrans sibi justitiam fieri dum ei talia irrogantur. Hæc sancta et præamanda humilitas, est virtus qua homo, tam ex sui creatoris profunda contemplatione quam ex sui ipsius verissima cognitione, sibi ipsi vilescit, se deprimit, et Deo se subjicit.

Denique hanc virtutem Christus Dominus et Salvator facto et verbo nobis specialissime commendavit : quia ut ait Leo Papa, tota Salvatoris victoria ac dispensatio qua et diabolum stravit et mundum redemit, humilitate est concepta, humilitate confecta; quam Dominus Jesus ab utero Genitricis usque ad patibulum crucis pro omni fortitudine elegit et docuit. Hinc christianæ sapientiæ altitudo, non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, sed in vera, invicta atque spontanea consistit humilitate. Audi hoc, verbose religiose, audi hoc, monache cavillose, qui in capitulo aut alibi reprehensus, dialecticus quidam efficeris, te excusando, probationem quærendo, locum, tempus, testimonium exigendo, alium redarguendo.1 Quid perdis animam tuam in furore tuo?2 Numquid vir verbosus justificabitur? Nonne in multis offendimus omnes?3 Et innumerabilia sunt nostra peccata quæ latent nos ipsos, in tantum ut dicat postuletque Propheta : Delicta quis intelligit?4 Ab occultis meis munda me, Domine.

Denique, si pauperem superbum odit sapiens, quam odibilis est religiosus superbus, qui non exterioribus tantum rebus, sed voluntati quoque propriæ renuntiavit, quum nemo nisi qui propriæ est voluntatis superbiat?5 Quo constat, quod religiosus superbus voluntatem propriam quam obtulit Deo, resumat sacrilege, atque per hoc furtum faciat spirituale.

Præterea, quoniam juxta prætacta, humilitas in duplici fundatur cognitione, scilicet Dei et sui, certum est quod quo divinæ majestatis excellentiam infinitam, summæ Deitatis incircumscriptibilem dignitatem, omnipotentiam perfectionemque prorsus immensam clarius contemplamur, eo nobis ipsis magis vilescimus, atque in propriam parvitatem, vilitatem et nihileitatem declivius resilimus, cum Propheta dicentes : Substantia mea tanquam nihilum ante te.6 Hinc patriarcha Abraham in Dei adspectu se constitutum perpendens :7 Loquar (inquit) ad Dominum meum, quum sim pulvis et cinis. Unde et angelici spiritus quo sublimioris sunt ordinis, eo humiliores consistunt, eo quod Deum splendidius contemplantur. Et anima Christi sicut præ cunctis et singulis Deitatis essentiam profundius conspicit, sic universos in humilitate ineffabiliter vincit; atque post Christum beatissima Virgo. Quumque altissimo Deo ob suam majestatem sanctitatemque infinitam debeatur ac deceat reverentia prorsus immensa, palam est quod omnis cultus et honor quem ei impendere possumus, in infinitum distet a cultu et honore quo ipse dignissimus verissime perhibetur. Quod quicumque intelligit, de sua quasi perfectione, devotione ac veneratione quam exhibet Domino, nequaquam extollitur; sed totum arbitratur pro nihilo et indigno, etiamsi solus tantum posset efficere quantum omnes simul electi in cœlo terraque, seque in cunctis profunde humiliat, præsertim quum quidquid boni in suo exsistit obsequio, sit ex Deo, cujus dona sunt merita nostra.

Amplius, quo nos ipsos perfectius noscimus, eo, si rite perpendimus, magis humiliamus nos ipsos ac spernimus. Ecce certissime hic invenimus latissimam humilitatis materiam. Quid enim sumus per naturam? quid in anima? quid in carne spurcissima? Nonne defectuosissimi nimis, fragiles et immundi? Quales vero per culpam sumus effecti? Nonne ingratissimi, abominabiles atque pravissimi? qui et quotidie multipliciter labimur, periculis laqueisque circumdamur; nec est finis ærumnarum nostrarum, quemadmodum sanctus Job loquitur, Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.8 Imo si bene consideremus quam defectuosissimi simus quotidie in Deitatis obsequio, in Horis, psalmodia ac Missis, despiciemus nos ipsos in infinitum. Quid ergo superbit terra et cinis?9 Quid, quasi magna cogitans, attonitos habet oculos, et tumet contra Deum spiritus ejus qui nescit an amore sit dignus an odio, an sit vere devotus, an finaliter æternaliterque damnandus?10 Nec tantum comparatione Dei sublimis, sed et angelorum, nec tantum respectu eorum, sed et Patrum prædecessorum nostrorum, conversatio nostra et virtus nullius exstat momenti.

Hæc igitur subtiliter ac frequenter intueamur, et Deo nos ipsos profundissime substernamus, nostras inopias et ærumnas, nostras nihileitates et culpas, infirmitates et ad omnia vitia pronitates ei humillime, lacrimose et compunctissime confitentes, ut adjuvemur, impleamur, roboremur ac defendamur semper ab eo: et tunc utique ipse misericordissimus ac superpiissimus Deus pie ac large exaudiet nos, valles, hoc est humiles mentes, adimplens, conservans, perficiens. Humilitas quippe omne bonum divinitus promeretur, puta: conservationem, juxta illud, Custodiens parvulos Dominus;11 illuminationem, quemadmodum scriptum est, Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis;12 exaltationem, secundum illud, Qui se humiliat, exaltabitur;13 sicque de aliis.

Insuper de hac virtute scribit Climacus valde pulchra: Humilitas (inquit) est innominabilis gratia animæ, his solum nominabilis qui ejus experientiam acceperunt. Discite a me, ait, non ab angelo, non ab homine, non a libro, sed a me, hoc est ex mea in vobis inhabitatione, illuminatione et operatione, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris a præliis tentationum, et alleviationem a cogitationibus pravis.14 Incipiente in nobis humilitate, odimus, quamvis cum labore et dolore, omnem humanam gloriam atque famam, iram a nobis ac furiam repellentes. Proficiente autem in nobis hac regina virtutum, universa bona quæ agimus pro nihilo reputamus, et quotidie peccatis nostris peccata nos adjicere arbitramur; desuper vero nobis concessam divinorum charismatum abundantiam, quasi depositum quoddam supra nostram dignitatem in nobis situm adspicimus, eadem nos reputantes indignos: qua ex re mens tunc imprædabilis et insuperabilis manet, se ipsam in pera temperantiæ ac propriæ parvitatis recludens ac tutam efficiens, latronum strepitus et applausus tantummodo audiens, lædi non potens. Denique per pœnitentiam efficacem anima conteritur et quasi subtiliatur; per luctum vero unitur et quasi coadmassatur Deo, ex quo accensa igne divino, azyma atque non tumens panis humilitatis efficitur: sicque ad susceptionem ignominiæ est jucunda, et omnem furorem ac iram omnino exstinguit, et bona propria quodammodo non advertit.

His concordat quod ait Bernardus: Deus misericorditer ordinat, quatenus homo in humilitate se semper conservet, ut quanto quis plus proficit, eo minus se reputet profecisse. Nam etsi usque ad supremum spiritualis exercitii gradum quisque profecerit, aliquid ei de primi gradus imperfectione relinquitur, ut vix primum sibi videatur gradum adeptus: et hac humilitate summe proficitur. Magna namque et sublimis virtus est humilitas, quæ meretur quod ab homine non docetur, digna adipisci quod non valet addisci, digna a Deo et de Deo concipere quod ipsa suis verbis non valet exprimere. Nam, teste Scriptura, oratio humiliantis se penetrat nubes, et cor contritum ac humiliatum non despicit Deus:1516 imo respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum.17 Humilis namque non sibi ipsi confidit, non de viribus suis præsumit; sed propriæ infirmitatis ac paupertatis conscius sibi, totus ac totaliter divinæ innititur pietati, Dei inhæret auxilio, dicens: Libera me et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.18

Itaque simus humiles corde, non indignando, non inaniter gloriando, non præsumendo, nec alios aspernando, sed vilipendendo ac deprimendo nos ipsos. Simus et humiles ore, non contendendo, murmurando, nos ipsos jactando, laudando aut nimium excusando, sed potius humiliter accusando, quemadmodum ait Scriptura: Justus in principio accusator est sui.19 Simus demum humiles opere, incessu, vestitu, omnique forinsecus apparatu. Absit a nobis ficta humilitas: est quippe qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.20 Consideremus semper quid desit nobis, et quantum a Patrum nostrorum conversatione ac perfectione distamus. Cupiamus semper subesse et obediere, non præsidere.

Denique, sicut coram Deo et hominibus odibilis est superbia, sic coram Deo atque hominibus amabilis est humilitas, quæ hominem proximis suis reddit amandum, gratum, portabilem;21 nec quidquam nos efficit Deo hominibusque tam amabiles, quam si simus virtutum meritis magni, humilitateque minimi.

Postremo, ut tam humiles jugiter inveniamur, humilitatem Domini nostri Jesu vivaciter intueamur, qualiter ipse Rex regum, Deus verus, Unigenitus Patris, in sæculo isto in summa vixit humilitate, ut eum in omnibus imitemur.

Footnotes

  1. Job. xviii, 4. ↩

  2. Job. xi, 2. ↩

  3. Jacob. iii, 2. ↩

  4. Ps. xviii, 13. ↩

  5. Eccl. xxv, 3, 4. ↩

  6. Ps. xxxviii, 6. ↩

  7. Gen. xviii, 27. ↩

  8. Job xiv, 1. ↩

  9. Eccli. x, 9. ↩

  10. Job xv, 12, 13. ↩

  11. Ps. cxiv, 6. ↩

  12. Ps. cxviii, 130. ↩

  13. Luc. xviii, 14. ↩

  14. Matth. xi, 29. ↩

  15. Ps. l, 19. ↩

  16. Eccli. xxxv, 21. ↩

  17. Ps. ci, 18. ↩

  18. Job xvii, 3. ↩

  19. Prov. xviii, 17. ↩

  20. Eccli. xix, 23. ↩

  21. Eccli. x, 7. ↩

Chapter 38 of 211