Sermo 2
DE HUMILITATE.
QUANTO magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: quoniam Deus ab humilibus honoratur.1
In hoc verbo tria tanguntur. Primum est exhortatio ad humiliationem generalem atque perfectam, quum dicitur: Humilia te in omnibus. Secundum est fructus humiliationis, dum subditur: Et coram Deo invenies gratiam. Tertium est causa hujus exhortationis et fructus istius, quum subinfertur: Quoniam Deus ab humilibus honoratur.
Circa primum est intuendum, quod in tota scriptura divina veteris novique Testamenti, tam verbis quam factis Sanctorum præcipue atque sæpissime docemur, admonemur ac jubemur, humiles esse, humilitatem diligere, conservare et demonstrare. Et hoc ideo, quia humilitas est homini summe necessaria. Primo, quoniam ipsa est virtutum omnium fundamentum, in quo tota conversatio spiritualis ac bona fundanda est. Ideo teste Gregorio, qui sine humilitate virtutes colligere nititur, homini pulveres in vento portanti assimilatur. Qui enim pulveres portat in vento, non solum eos amittit, sed etiam in ejus oculos disperguntur, ac læditur ab eisdem, visusque ejus debilitatur ac impeditur. Sic qui sine humilitate aliqua bona ex genere agit, non solum nil salutis aut gloriæ promeretur, sed inaniter glorians seu hominum laudes affectans, intus plus exsiccatur ac læditur. Hinc Christus primam beatitudinem in humilitate constituit : Beati (inquiens) pauperes spiritu, id est humiles, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.2
Secundo, humilitas est homini maxime utilis ac necessaria, quia directe expellit illud peccatum quod est omnium vitiorum origo et caput, ac totius damnationis principium, puta superbiam. De qua virtuosus et pius ille Tobias præcepit filio suo : Superbiam nunquam in tuo sensu aut in verbo tuo dominari permittas; in ipsa enim sumpsit initium omnis perditio.3 Hinc in Ecclesiastico scriptum est : Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta impii, ignis et vermis.4 Hinc humilitas non solum est omnium virtutum fundamentum, sed etiam custos. Superbia namque non solum in vitiis, sed et in virtuosis actibus, homini graviter insidiatur. Imo vana gloria et superbia devotos frequenter ac graviter tentant, etiam illos qui ceteris devotiores ac ferventiores exsistunt : ut scilicet de bonis suis operibus intra se fatue glorientur, aut suum profectum non Deo tantum, sed et propriis viribus tribuant, aut ceteris meliores se reputent, aut alios spernant, aut humanam famam, laudem honorationemve cupiant. Sed contra universa hæc pessima superbiæ jacula, humilitas munit ac protegit hominem. Ideo ait Propheta : Nonne Deo subjecta erit anima mea ? Ab ipso enim salutare meum, id est tota salus mea, profectus et gratia.5
Tertio, humilitas est homini primo et maxime utilis ac necessaria, quia disponit hominem ad omnem spiritualem profectum ac gratiam : quia per humilitatem homo directe se subjicit et supponit Deo fonti altissimo. Ideo sicut valles sub fontibus positæ, tanto abundantioribus rivis aquarum replentur, quo directius fontibus subjacent, profundioresque fuerint; sic hominum corda quanto per majorem ac profundiorem humilitatem se Deo subdiderint, tanto copiosiori virtute, perfectione, ac gratia Spiritus Sancti replentur. Hinc gloriosissimus princeps Apostolorum exhortatur : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.6
Quarto, quia per humilitatem meretur homo in omni tentatione custodiri ac præservari a Deo. Humilis namque de propriis viribus ac meritis non præsumit, sed totaliter Deo se subjicit, et sub alis suæ protectionis confidit, sicut orat Psalmista : Sub umbra alarum tuarum protege me a facie impiorum qui me afflixerunt.7 Hinc sanctus David, quamvis potentissimus rex esset, et omni virtute repletus, tamen profundissima humilitate subjecit se Deo. Increpatus quippe a superba uxore quod ante arcam Dei saltavit (quod ipse ex plenitudine devotionis ac spiritualis lætitiæ fecit), respondit : Ludam, et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis.8 Unde quum S. Antonius vidisset omnes dæmonum laqueos super terram expansos, per quos diversa diaboli tentamenta designabantur, exclamavit ad Deum : Quis evadet omnes hos laqueos? Et audivit vocem de cœlo dicentem : Sola humilitas.
Quinto, quia sicut per superbiam efficitur homo odibilis Deo ac proximis, juxta illud Ecclesiastici, Odibilis coram Deo et hominibus est superbia; ita per humilitatem fit homo valde specialiter Deo proximisque amabilis, in conversatione suavis, in moribus quoque portabilis.9 Humilis etenim aliis cedit, reverentiam exhibet, mansuete et patienter se habet. Ideo ait Apostolus ad Colossenses : Obsecro vos ut Deo digne ambuletis cum omni humilitate.1011
Sexto, quia per humilitatem merentur homines specialiter exaudiri a Deo. Propter quod ait Propheta : Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies;12 itemque,
Ps. c1, 18. Respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum.13 Unde in libro Judith habetur : Mansuetorum et humilium tibi, Domine, semper placuit oratio.14
Judith 1x, 16. Nunc ergo, carissimi, si vere optamus in gratia virtutibusque proficere, Deo amabiles esse, tentationibus prævalere, æternaliterque salvari, humilitatem in omnibus amplectamur, et eam in intimis animæ nostræ visceribus profundissime atque firmissime collocemus; omnem superbiæ motum tanquam inanissimum ventum spernamus, vanam gloriam tanquam stolidissimam puerilitatem pellamus; non aliud quam viles ac miseros, imo et contemptibilissimos peccatores, reputemus nos ipsos.
Videmus quod pauperes et mendici dum a divitibus eleemosynam petunt, inopiam suam fatentur, infirmitates et vulnera sua ostendunt, et viliora quæ habent induunt; si autem pretiosum quid habent, occultant. Omnes vero nos, qui in Oratione dominica quotidie dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quid aliud sumus nisi mendici Patris cœlestis, ab eo spiritualiter refici, vestiri atque ditari rogantes? Si ergo ab eo cupimus exaudiri, defectuositates, fragilitates et transgressiones nostras coram ipso humiliter recognoscamus, jugiter attendamus. Si autem boni aliquid inest nobis, hoc relinquamus committamusque Deo judici nostro, neque inaniter id pandamus. Rursus videmus quod domum aut castrum ædificare volentes, quanto altiorem, pulchriorem fortioremque domum construere volunt, tanto profundius atque robustius faciunt fundamentum. Ita et quilibet Christianus quanto præclariorem ac sublimiorem virtutum structuram in anima sua efficere optat, tanto in primis profundiorem, immobiliorem et insuperabiliorem in se humilitatem habere conetur; neque humanis laudibus extollatur, nec vituperiis adversitatibusve frangatur : imo stabilis et immobilis in Domino perseveret, sciens omne bonum Deo attribuendum, se vero propter sua peccata omni confusione et pœna dignissimum.
Postremo, in libro Regum legitur, quod quum Achab rex Israel Deum graviter offendisset, et propter hoc Deus per Eliam prophetam illum acriter increpasset, et digna eidem supplicia comminatus fuisset, Achab rex humiliavit se ipsum, induens se cilicio, demissoque capite ambulavit. Quo facto, dixit Dominus ad Eliam : Nonne vidisti Achab humiliatum coram me?15 III Reg. xx1, 29. Quia ergo humiliatus est, parcam ei. Ex hoc constat, quantum per humilitatem Deo reconcilietur peccator. Increpati ergo pro nostris peccatis, nos ipsos totaliter humiliemus, et satisfacere studeamus, ne simus servi diaboli, qui ut ait Scriptura, est rex super filios superbiæ, sed Christi, qui ait : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Job xli, 25. Matth. xi, 29.
Footnotes
Chapter 34 of 211