Enarratio in epistolam
GAUDETE IN DOMINO SEMPER, ETC. Philipp. IV, 4-7.
RATIONABILITER ista epistola in quarta Adventus dominica, nativitati Christi jam proxima, legitur, quia in ea de Christi propinquitate tractatur, dicente Apostolo : Dominus prope est.
Itaque ad spiritualem jucunditatem nos hortans Apostolus : Gaudete (inquit) in Domino semper; iterum dico, gaudete. In Domino gaudere, est in virtutum operibus secundum Deum lætari. Sed advertendum, quod dupliciter gaudere potest homo in Deo. Uno modo, sicut in proprio et immediato objecto. Et ita per actus theologiarum virtutum gaudemus in Deo, credendo in eum, sperando in eo, diligendoque eum; similiter per donum sapientiæ in Deo gaudemus, in divinorum contemplatione lætando. Deinde per actus latriæ gaudemus in Deo, ipsum videlicet orando, laudando et adorando, et ipsi salutare sacrificium offerendo. Sic in Deo gavisus est Habacuc, dicens : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo;1 et Isaias : Gaudens (ait) gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.2
Alio modo gaudet homo in Deo tanquam in fine et mediato objecto. Et ita quicumque ordinate ac laudabiliter gaudet, in quacumque gaudet creatura, seu in cujuscumque actu virtutis, gaudet in Domino : ut si quis gaudeat ordinem universi considerando, aut gloriosam Virginem contemplando, aut eleemosynas tribuendo, aut concupiscentias refrenando. Non enim in rebus creatis ordinate ac virtuose quis gaudet, nisi referendo eas ad Creatorem, hoc est ad honorem, laudem seu gloriam ejus, in quantum earum notitia, amor, usus sive possessio manuducit ac proficit nobis ad Deum, ad contemplationem et amorem ipsius, ad serviendum complacendumque ei, ad beatificam adeptionem fruitionemque ejus; et item in quantum Creatoris perfectio repræsentatur atque relucet in suis effectibus, et per hoc Creator honorabilis comprobatur ac honoratur ex effectibus suis. Propter quod in libro Isaiæ dicitur : Levate oculos vestros in excelsum, et videte quis creavit hæc.3 Et in Ecclesiaste scriptum est : Fecit Deus opera sua ut timeatur.4 Unde per Jeremiam Dominus loquitur : Audi, popule stulte, qui non habes cor :5 me non timebitis qui posui arenam terminum mari? Hinc in Ecclesiastico fertur : Benedicite Dominum in operibus suis.6 De hac materia in sermone sequente plus scribam.
« Iterum dico, gaudete », id est, primo gaudete in mente, deinde ex plenitudine interioris lætitiæ redundantia gaudii fiat appareatque in corpore, præsertim in vultu, juxta illud Judith :7 Erat populus jucundus secundum faciem sanctorum; atque in Psalmo : Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.8 Interior quippe lætitia resultat et per signa quædam redundat et apparet in corpore. Propter quod per Malachiam electis promittitur:9 Egrediemini, et salietis quasi vituli de armento.
Modestia vestra, id est moderamen vestrum in verbis et factis, compositio gestuum, claritas morum, nota sit omnibus hominibus, id est, talis ac tanta sit, ut omnibus innotescat: quatenus omnes ædificentur in vobis, et Deus in suis honoretur ministris, sicque sitis bonus odor Christi in omni loco. Hoc est quod apud Matthæum ait Salvator: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Hinc beatissimus Petrus in prima sua hortatur Canonica: Conversationem vestram inter gentes habete bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vestris vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
Dominus prope est; id est, paratus est ad succurrendum, ad exaudiendum, ad consolandum, ad præmiandum. Ait enim Psalmista: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum; et item, Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. Hinc per Jacobum admonemur: Patientes estote usque ad adventum Domini, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquabit; ecce judex ante januam adsistit. Denique deliciæ Dei sunt esse cum filiis hominum, omnesque ad sui gratiosam susceptionem multipliciter excitat. Propter quod protestatur: Ego sto ante ostium, et pulso; si quis aperuerit mihi januam, intrabo, et cœnabo cum eo.
Nihil solliciti sitis, id est, immoderatam sollicitudinem pro temporalibus rebus non habeatis, quum Dominus prope sit, qui est vester provisor ac gubernator. Hinc princeps Apostolorum admonuit: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Christus quoque edocuit: Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia, scilicet temporalia victui necessaria, adjicientur vobis. Et iterum dixit: Nolite solliciti esse in crastinum. Verumtamen moderata temporalium sollicitudo atque provisio non reprobatur, imo commendatur, quum et Tito scribens Apostolus, dicat:10 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.11 Et ipse Apostolus labore manuum suarum sibi necessaria procuravit. Immoderata autem sollicitudo ad diffidentiam pertinet, dum homo pro temporalibus tam anxie occupatur, quasi Deus vitæ humanæ curam ac providentiam non haberet. De qua Salomon ait:12 Exspectatio sollicitorum peribit. Hæc sollicitudo pravissima, quæ in avaris et ambitiosis potissimum regnat, pacem pectoris spiritualeque gaudium et omnem spiritualem profectum impedit vehementer.
Et mirum quod homines taliter excæcantur, quod quamvis de temporalibus jam satis habeant, et de necessariis corpori mox morituro abundanter provisi sint, de necessariis vero ad salutem, videlicet de gratia et virtutibus, nihil possideant, immortali animæ suæ de spiritualibus donis atque divitiis providere non sint solliciti, sed temporalibus jugiter inhient. Est ergo et alia sollicitudo spiritualis ac bona, quæ est diligentia animi ad cavendum peccata, ad acquirendum gratiæ incrementa, ad evadendum pericula animæ. Quam sollicitudinem valde laudat Scriptura, juxta illud Michææ: Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te:13 utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicite ambulare cum Deo. Et in Deuteronomio dicitur:14 Custodi temetipsum et animam tuam sollicite. De qua ait Apostolus:15 Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
Sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione, petitiones vestræ innotescant apud Deum. Hic ponuntur quatuor partes seu species orationis; et in epistola prima ad Timotheum additur quinta, quæ postulatio nuncupatur. Quarum sic assignatur distinctio.16 Oratio est simplex deprecatio et de facilioribus impetrandis. Obsecratio est invocatio Dei cum memoratione sacrorum aut divinorum, quorum virtute aut merito aliquid impetrare optamus: sicut quum dicimus, Propter bonitatem tuam, vel, Per passionem tuam, exaudi nos, Domine. Estque obsecratio pro difficilioribus obtinendis, ut est justificatio impii. Porro petitio est invocatio Dei pro bonis gratiæ, quæ ordinantur ad bona gloriæ, vel pro specialibus causis. Postulatio vero est pro bonis gloriæ. Sed frequenter unum horum pro alio ponitur. — Optat ergo, docet admonetque Apostolus, ut petitiones nostræ factæ in omni, id est quacumque, oratione, obsecratione et gratiarum actione, ex tanta caritate, puritate et attentione procedant, quod apud Dominum innotescant, id est, per approbationem noscantur et acceptentur a Deo, atque per exauditionis effectum declaret Deus, quod innotuerint seu complacuerint sibi: quemadmodum secundum Paralipomenon legitur, quod Isaias et Ezechias vociferati sunt usque in cœlum contra regem Assyriorum, pervenitque oratio eorum ad habitaculum sanctum Dei.17 Et alibi ait Scriptura: Oratio justi penetrat cœlos; itemque, Oratio humiliantis se nubes penetrabit.1819
Deinde subjungit Apostolus compendiosissimam et saluberrimam orationem. Et pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum. Hoc primo de increata exponitur pace, ut sit sensus: «pax Dei», id est Deus tranquilissimus, imperturbabilis et summe pacificus, qui est æterna increataque pax, «quæ exsuperat omnem sensum», id est, omnem intellectum creatum, angelicum et humanum, infinite transcendit, quia ab ejus plena comprehensione et degustatione deficit infinite; custodiat effective corda vestra, id est voluntates vestras, conservando eas in bono et præservando a malo, et intelligentias vestras, id est intellectum speculativum ac practicum, seu sapientiam et scientiam eis concessam, ab omni errore et oblivione, in Christo Jesu Domino nostro, id est per meritum Christi et secundum doctrinam ipsius, ut dirigantur et vivant prout docuit Christus.
Secundo exponitur de pace creata, quæ est tranquillitas mentis in Deo, «quæ exsuperat omnem sensum», id est intellectum humanum, quantum ad fontalem plenitudinem suam et prout habetur in patria; «custodiat corda vestra», formaliter, id est, fixa semper in vobis permaneat, omnem vitiosam perturbationem et inquietudinem a vobis excludens, «in Christo Jesu», ut in ipso finaliter perseveretis. — Hinc ergo semper solliciti simus ut imperturbata sint corda nostra; et quidquid acciderit nobis, pacem pectoris non perdamus, sed in ea radicari ac confirmari conemur. Nec pacem animæ nostræ ponamus in manibus aliorum, ne quum illis placuerit nos commovere aut exercitare vel persequi, protinus conturbemur, tentemur, et pacem pectoris amittamus; sed tanto firmius pacem in nobis custodiamus, quanto gravius impugnamur.
Footnotes
-
Habac. III, 18. ↩
-
Is. LXI, 10. ↩
-
Is. XL, 26. ↩
-
Eccle. III, 14. ↩
-
Jer. V, 21, 22. ↩
-
Eccl. XXXIX, 19. ↩
-
Judith XVI, 24. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
Malach. IV, 2. ↩
-
Tit. III, 13. ↩
-
Act. XX, 34. ↩
-
Prov. XI, 7. ↩
-
Mich. VI, 8. ↩
-
Deut. IV, 9. ↩
-
Ephes. IV, 3. ↩
-
1 Tim. II, 1. ↩
-
II Par. xxxii, 20; xxx, 27. ↩
-
1 Tim. ii, 21. ↩
-
Eccl. xxxv, 20. ↩
Chapter 31 of 211