Sermo 3
DE HUMILITATE : QUID SIT, ET DE CAUSIS IPSIUS.
DEUS superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Jacob. iv, 6. Hoc verbum tanti est ponderis, ut sacratissimus princeps Apostolorum in prima sua Canonica, Jacobus quoque apostolus in sua epistola, id inducant. Sed quia humilitas tam summe ac primo necessaria est homini, oportet scire quid sit humilitas, et ex quibus causis procedat, ac quo modo perfecte humiles fieri valeamus.
Itaque, sicut beatus ait Gregorius, humilitas est qua quis parva de se æstimat, et aliorum bona sine invidia laudat. Sanctus vero Bernardus: Humilitas (inquit) virtus est qua homo verissima sui cognitione sibi ipsi vilescit. Porro, secundum Hugonem de S. Victore, humilitas est ex intuitu propriæ conditionis vel Conditoris voluntaria mentis inclinatio. Potest quoque sic definiri: Humilitas est virtus a Deo infusa, qua intellectualis creatura ex consideratione propriæ defectuositatis aut divinæ majestatis, coram Deo affectuose se deprimit, suoque creatori se reverenter ac profunde substernit. Humilitas igitur vera et infusa, de qua nunc sermo, a solo Deo quantum ad essentiam suam per creationem infunditur, ita quod Deus est causa ipsius effectiva.
Sed nunc pensare oportet, qualiter qui superbus est, ad humilitatem possit pertingere; qualiter etiam in humilitate proficere valeamus ac perfici. Quamvis enim virtus humilitatis a Deo infundatur, potest tamen se homo, imo et debet, ad humilitatis infusionem disponere, atque in ea jam infusa proficere. Et ad hoc primo valet consideratio propriæ originis. Consideremus ergo quod ex nihilo facti sumus, ita quod quidquid sumus aut habemus, a Deo accepimus: ideo inde nequaquam extolli debemus, sed Deo regratiari et ipsum extollere. Propter quod dixit Apostolus:1 Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Ex hac ergo consideratione resiliamus semper in propriam parvitatem, exemplo Prophetæ dicentis: Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.2 Unde per Ezechielem prophetam Dominus ad ingratum et superbum regem Ægypti locutus est: Audi, Pharao draco magne, qui dicis, Ego feci me ipsum.3 Tales sunt omnes qui de bonis desuper sibi collatis tam inaniter gloriantur et extolluntur, quasi a se ipsis ea haberent.
Secundo, ad idem valet consideratio propriæ defectuositatis, vilitatis et impuritatis in corpore atque anima. Nonne corpora nostra immunditiis et fœtoribus plena sunt, prout omnia de ipsis egredientia protestantur? Nonne ex vili et turpi materia sumpta sunt, et paulo post in immundissimas putredines resolventur, et innumerabiles vermes nascentur ex eis corrodentque ipsa, juxta illud Ecclesiastici, Quum morietur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes?4 Ex hac consideratione ait Scriptura: Quid superbit terra et cinis?5 Denique quantumcumque quis pulcher videatur ac decens atque amabilis, tamen si superior abstrahatur pellicula, nonne horror erit et nausea quidquid sub pelle latet adspicere? In anima vero sumus multo majoribus pleni defectibus, immunditiis et ærumnis. In ordine namque intellectualium substantiarum locum infimum tenet homo: et ratio ejus valde infirma est, ita quod facillime fallitur, variisque implicatur erroribus; voluntas quoque ad omnia mala est prona, et sensualitas rationi rebellis est; memoria etiam vaga est, obliviosa, instabilis. Et hæc consideratio de naturali hominis defectuositate procedit.
Tertio, ad idem multo plus valet consideratio defectuositatis, vilitatis ac immunditiæ quas homo incurrit ex propria voluntate. Consideremus igitur diligentissima mente, quot et quanta mala commisimus, quot et quanta bona omisimus; quam impudenter et turpiter, quam vitiose et negligenter nos coram Deo habuimus, quantam injuriam et contumeliam irrogavimus Deo altissimo, quantum et quoties magis erubuimus et honoravimus hominum vultum quam supergloriosi Dei præsentiam et adspectum; quot vanas atque inutiles cogitationes, quot impias, perversas et turpes affectiones coram ipso habuimus, quot illicita, falsa, vana et frivola verba protulimus, quam injusta, abominabilia et immunda fuerunt opera nostra; imo quoties adhuc omni die peccamus, et peccatis veteribus nova adjicere non cessamus. Hæc sola consideratio sufficiens et supersufficiens est inducere nos ad immensam et profundissimam humiliationem, ad cordialissimam ac indesinentem nostri aspernationem, ad vehementissimam contritionem, ad infatigabilem satisfactionem: præsertim si ponderemus quanta sit vilitas enormitasque peccati, quæ tanto est major, quanto majestas ac dignitas Dei exsistit sublimior. Ex hac itaque consideratione vilescamus jugiter nobismetipsis, et in oculis nostris semper viles, viliores, vilissimi simus: quia ut ait Gregorius, tanto fit quisque vilior Deo, quanto est pretiosior sibi; et tanto fit pretiosior Deo, quanto propter Deum vilior sibi. Contemnamus ergo nos ipsos; ab aliis quoque contemni nequaquam ægre feramus.
Quarto, ad idem valet consideratio imperfectionis defectuositatisque nostræ in donis gratiæ ac virtutum et bonis operibus. Ecce dato quod simus in caritate et gratia, ceterasque habeamus virtutes, tamen quam imperfecta sunt supernaturalia dona ista in nobis, quam longe a vera perfectione distamus, quam pigre et negligenter utimur eis; quot distractionibus, irreverentiis, phantasiis, simulationibus inordinatisque motibus permixta sunt opera bona quæ facimus, imo et orationes, meditationes ac laudes quibus Deo vacare videmur. Nonne, sicut Isaias propheta testatur, quasi pannus menstruatæ sunt universæ justitiæ nostræ? Imo donis Dei quæ animabus nostris gratiose infudit, tantas negligentias, evagationes, pigritias, defectuositates miscemus, quod de bonis quæ agimus, magis habeamus contristari quia tot mala eis inserimus, quam gloriari quod ea effecimus. Nam et quidquid boni in nobis est, Deo est adscribendum, cui loquitur Isaias: Omnia opera nostra operatus es in nobis; itemque Apostolus: Deus est qui operatur in vobis velle et perficere.6 Cui ergo similes sumus, etiam dum in gratia sumus, nisi homini improbo qui pulchro vasculo balsamo optimo pleno sibi ab aliquo accommodato, viles ac turpes miscet materias, ut stercora et urinas? Siquidem vascula pretiosa sunt corda nostra, quibus Deus virtutes ac dona Spiritus Sancti, tanquam nobilissimum balsamum, infundere sæpe dignatus est; et donis illis miscemus quæ nostra sunt, quæ vana sunt, vilia et immunda.
Quinto, ad idem valet consideratio periculositatis et incertitudinis status nostri. Sumus namque in sæculo isto tanquam in gravi exsilio, et innumerabilibus laqueis atque periculis sumus circumdati, imo periculo æternæ damnationis expositi. Ignoramus quoque, ut Salomon ait, an amore digni simus, an odio;7 et prorsus ignotum est nobis an finaliter simus damnandi.
Ambulamus per mundum istum quasi per campum latronibus plenum in quo pauci evadunt, et quasi per mare procellosum in quo innumerabiles pereunt. Unde ergo superbis, o homo? cur tumes? cur erecto collo et contumaci corde incedis? cur stulta securitate te fallis, qui tot peccatis, periculis miseriisque repletus es? Nonne ideo quoniam obtenebratus es corde, et excæcavit te malitia atque stultitia tua? Nonne periculum tuum est irrecuperabile et immensum? Merito clamat Psalmista: Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
Ad idem valent et aliæ considerationes; sed ne sermo hic nimium extendatur, alteri sermoni considerationes illæ serventur.8 Et ex præinductis considerationibus, ad totius superbiæ odium provocemur; intus coram Deo et foris coram proximis nos humiliter habeamus in verbis, in factis, in vestitu ac moribus, attendentes quod in Ecclesiastico scriptum est, Noli te extollere in faciendo opere tuo;9 et quod denuo ait Scriptura, Non te extollas in cogitatione tua velut taurus.10
Denique sancti viri et illuminatissimi Patres humilitatem diligentissime custodierunt, omnem elationem et gloriam vanam integerrime devitantes. Unde tertio libro Vitaspatrum habetur: Audivit aliquando judex provinciæ de abbate Moyse, et perrexit ad eremum ut eum videret. Et nuntiaverunt quidam seni illi abbati de adventu judicis, surrexitque senex ut fugeret in paludem. Et obviavit ei judex cum suis, interrogavitque dicens : Dic nobis, senex, ubi est cella abbatis Moysis. Qui ait : Quid vultis eum inquirere? Homo fatuus est et hæreticus. Et rediens judex ad ecclesiam, dixit clericis : Ego audiens de abbate Moyse, veni ut viderem eum. Et ecce occurrit nobis senex pergens in Ægyptum, et interrogavi eum ubi esset cella abbatis Moysis; dixitque nobis : Quid quæritis eum? Fatuus est et hæreticus. Audientes autem clerici, contristati sunt, dicentes : Qualis est senex ille qui de hoc sancto homine locutus est vobis? Dixerunt : Senex vetustissimis vestibus utens, longus et niger. At illi dixerunt : Ipse est abbas Moyses; et quia noluit videri a vobis, ideo de se hæc vobis dixit. Et multum ædificatus judex discessit.
Iterum in eodem legitur libro, quod quodam tempore, redeunte sancto abbate Macario a palude ad cellulam suam, occurrit ei diabolus cum falce messoria, voluitque Macarium falce illa percutere, nec valebat. Et dixit : Multam injuriam patior a te, Macari, nec possum prævalere adversum te. Et tamen quidquid tu facis, facio et ego : jejunas tu, et ego penitus non manduco; vigilas tu, et ego omnino non dormio. Unum solum est in quo me superas. Et dixit abbas Macarius : Quod est illud ? Respondit diabolus : Humilitas tua, propter quam non prævaleo adversum te.
Horum ergo sanctissimorum Patrum sequamur vestigia, ut in spiritu humilitatis et in anima contrita suscipi semper mereamur a Domino.
Footnotes
Chapter 35 of 211