Sermo 4
DE RELIQUIS CAUSIS PROPRIÆ HUMILIATIONIS.
HUMILIEMUS Deo animas nostras, et in spiritu contrito et humiliato serviamus illi. Judith VIII, 16.
In his verbis monemur ad duo. Primo, ad humiliationem internam, quum dicitur : Humiliemus Deo animas nostras. Secundo, ut ei contrite atque humiliter serviamus, dum subditur : In spiritu contrito, etc.
Porro, tunc Deo animas nostras humiliamus, quando ad gloriam Dei nos ipsos Deo ex corde subjicimus, majestatique ejus nos totos reverentialiter inclinamus ac subdimus, ejus obtemperantes imperio, et propriam defectuositatem intime advertentes. Ad quod, ultra quinque considerationes in præcedenti sermone prætactas, adhuc valet in primis consideratio instabilitatis, brevitatis, incertitudinis atque multiplicis miseriæ vitæ præsentis. Ex qua consideratione sanctus Job dixit : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis;1 itemque, Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.2 Sanctus quoque David in libro Paralipomenon : Peregrini (inquit) sumus coram te, Domine, et advenæ, sicut omnes patres nostri;3 dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. Atque in Psalmo : Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt.4 Hinc Salomon loquitur : Cuncti dies hominis doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit.5
Secundo, ad idem valet consideratio bonorum et meliorum, hoc est, virtutum quæ in aliis sunt, et eorum qui nos in omni perfectione et sanctitate sublimiter transcenderunt et nunc usque transcendunt. Nam dato quod aliquis habeat aliqua bona in se per quæ videtur alios quosdam transcendere, tamen in aliis potest multa bona perpendere aut esse confidere, in quibus est aliis inferior: ut si forte unus sit ingeniosior, doctior, et ad vigilandum ac laborandum in Dei obsequio fortior, certe in alio potest esse major humilitas, ardentior caritas, patientia fixior. Attendamus igitur nostra mala aliorumque bona, quemadmodum de beatissimo abbate Antonio legitur, quod tanquam prudentissima apes, singulorum monachorum virtutes considerabat, imitarique studuit. Econtra faciunt quidam perversi, qui aliorum observant defectus, virtutes vero illorum pro posse offuscant, et bona eorum interpretantur in pejus: similes sordidis avibus quæ de stercoribus sibi construunt nidum.
Hinc ait S. Bernardus: Altiora aliorum semper attendas, quia in eo constat plenitudo humilitatis. Nam si tibi forsitan aliqua gratia major collata videtur quam fratri tuo, tamen in multis, si bonus æmulator fueris, judicare te poteris inferiorem. Quid enim si laborare aut jejunare plus illo potes, et ille te patientia superat, humilitate præcedit, supereminet caritate? Quid tota die circa id quod videris habere, insipienti cogitatione versaris? Esto magis sollicitus ut scias quid desit tibi, quia hoc tibi plus expedit. Non ergo magnopere cogites bona quæ habes, nisi forte interdum ut inde Deo gratias agas, et te noveris debitorem ei qui dedit, aut gratia consolationis, dum necesse id fuerit, ne qualibet ex causa tristior fias. De cetero ea semper magis bona attendas quæ alius habet, non tu, quod hæc cogitatio in humilitate te custodiat, et a descensu tepiditatis elonget, atque accendat desiderio proficiendi. Vide enim quanta econverso mala cogitatio illa parturiat, qua sedule versas in animo bonum quod tibi habere videris et alterum quempiam æstimas non habere. Hinc in superbiam elevaris, dum alteri te præponis. Hinc proficere negligis, quum te magnum aliquem arbitraris. Hinc demum et deficere incipis, dum tibi alterius comparatione etiam nimis egisse videris.
Ex his beati verbis Bernardi probatur quam fatue agunt qui ideo peccant audacter, seque dum caritative corripiuntur excusant, quia nonnullos se majores ac doctiores vivere vitiose conspicuiunt: et tamen si illi majores corporaliter se ipsos occiderent, præcipitarent aut mergerent, non eos imitarentur in hoc, sed insipientissimos reputarent. Cur ergo illorum exemplo spiritualiter necant se, æternæque mortis periculo exponunt? Potius ergo pensemus quam virtuose et sancte vixerunt patres nostri: non solum Apostoli et Prophetæ, martyres, confessores, et virgines sacræ, sed et communiter Christiani in primitiva Ecclesia, tempore longo, qui quotidie confiteri et communicare solebant; deinde Fratres in eremis commorantes, et utriusque sexus religiosæ personæ in quolibet Ordine, a quorum vitæ rigore, abstinentia, puritate, fervore, nimis modo distamus. Consideremus etiam quantum a cœlestium civium puritate, sapientia, perfectione distemus. Et tunc pro nihilo omne bonum quod agimus adspiciemus.
Postremo, ad idem valet præcipue consideratio perfectionis et excellentiæ Dei. Consideremus ergo proprietates Altissimi: et in primis, quod Deus gloriosus et adorandus, est majestatis ac dignitatis immensæ, et per consequens honorabilitatis penitus infinitæ, ita quod ipse est infinite reverentia dignus. Si ergo hoc ipsum luculenter perspicimus, agnoscemus quod quamvis quilibet nostrum tantam Deo reverentiam exhiberet, quanta ei exhibetur ab universis electis et bonis in cœlo et in terra, adhuc Deus esset in infinitum reverentia dignus majori; nec tanta potest ei reverentia, obedientia, dilectio, ab universitate creaturarum impendi, quin infinite majori reverentia, obedientia dilectioneque dignus sit. Quid ergo pauperrimi nos agere aliquid putamus, et quasi pro Dei honore magna et multa egerimus, stolide gloriamur atque extollimur?
Secundo consideremus quod Deus est infinitæ puritatis et sanctitatis. Idcirco respectu ipsius, omnis nostra puritas et sanctitas, si quæ sit, nullius momenti est. Unde in libro Job scriptum est: Cœli non sunt mundi in conspectu ejus. Et rursus ex hac consideratione illico dicitur: Ecce etiam luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis? Hinc omnes sancti doctores affirmant, quod quanto homo Deum clarius contemplatur, ejusque altitudinem, sapientiam, sanctitatem sincerius intuetur, tanto propriam imperfectionem, defectuositatem, vilitatem, iniquitatem certius conspicit, seque profundius coram Deo humiliat. Propterea dixit Bernardus: Nusquam se melius deprehendit modus imperfectionis humanæ, quam in lumine vultus Dei. Hinc Abraham patriarcha loquens cum Domino, et ejus majestatem contemplans, dicebat:6 Loquar ad Dominum meum, quum sim pulvis et cinis.
Tertio consideremus quod Deus est infinitæ sapientiæ atque justitiæ. Sicque formidemus judicium ejus, scientes quod eum latere nil queat, nec aliquid indiscussum relinquat; et imperfectum nostrum humillime jugiter recognoscamus, cum Psalmista orantes: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.7 Hinc sanctus Job dixit ad Deum: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.8 Ex hac consideratione rursus in Job habetur: Ecce qui serviunt Deo, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:9 quanto magis hi qui habitant domos luteas (id est homines in corporibus istis mortalibus ac terrenis degentes) consumentur velut a tinea?
Ex his itaque considerationibus, coram Deo et proximis ubique et semper vere humiles simus. Est enim et ficta ac falsa humilitas: sicut nonnulli simulant honores se fugere, ut consequantur honores; et quidam devotos ac humiles se confingunt, ut tales ab hominibus reputentur, laudentur, et propria commoda consequantur. Ideo ait Scriptura: Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.10 Hi tales, vani atque miserrimi sunt: verum, ut ait Propheta, Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.11 Hieronymus quoque disseruit: Nihil est quod nos Deo atque hominibus ita efficiat gratos, quam si merito vitæ magni, et humilitate infimi simus. Humilitatem sequere, non quæ gestu corporis simulatur aut fracta voce verborum, sed quæ puro cordis affectu exprimitur.
Præterea, quantum superbia Deum offendat, et quantum humilitas reconciliet eum, ex sequenti innotescit exemplo. Scriptum est namque in Daniele propheta, quod dum potentissimus ille rex Babylonis Nabuchodonosor omnibus quasi gentibus imperaret, atque in palatio suo deambulans, vana gloria et elatione repletus, diceret, Nonne hæc est Babylon quam ædificavi in decore et gloria regni mei? statim vox venit de cœlo, dicens: Tibi dicitur, Nabuchodonosor: Regnum transibit a te, et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua, donec agnoscas quod Deus excelsus dominetur omnibus regnis. Eadem hora rex ille propter superbiam suam privatus est usu rationis et in amentiam versus est, cœpitque furere: idcirco ministri ejus abjecerunt et expulerunt eum a regno; et cum feris ac bestiis fuit habitatio ejus, fœnum quoque ut bos comedit, et rore cœli humectatum est corpus ipsius, donec capilli ejus in similitudinem alarum aquilarum creverunt.12 Et illa ejus amentia, secundum expositionem B. Hieronymi et Alberti et Glossæ, duravit annis septem, quamvis alii dicant quod precibus sancti prophetæ Danielis, Deus mutavit ei septem annos in septem menses. Quumque rex ille ad mentem redisset, peccata sua amarissime deploravit, in tantum quod oculi ejus quasi
C D caro livida apparuerunt; et coram Deo se profundissime humilians, dixit: Nunc ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, atque glorifico Regem cœlorum, quoniam omnia opera ejus vera, et omnes viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare. Quum ergo vidisset Deus humiliationem ipsius, reduxit eum ad regnum, et magnificentiam ejus auxit magis quam ante.
Hoc igitur exemplo discamus quam abominabilis sit coram Deo superbia, et quam accepta humilitas. Unde et apud Lucam loquitur Christus: Quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. Nulla ergo prosperitas, nulla honoratio laudatiove humana, nulla provocatio seu injuriatio ad superbiam nos impellat;13 et si aliquis superbiæ motus in nobis exsurgit, mox reprimat eum ratio nostra. Humilitatem Filii Dei et Sanctorum jugiter contemplemur, et victoriose sectemur.
Footnotes
Chapter 36 of 211