Sermo 5
Ad religiosos
DE GAUDIO SPIRITUALI ET PACE INTERNA.
GAUDETE in Domino semper. In epistola hodierna.
Quum officium monachi dicatur flere, quid est quod Apostolus hortatur nos semper gaudere, maxime quum debeamus nostra quotidie deplorare peccata, et Dei offensam atque Ecclesiæ lamentari ruinam? Unde in persona pœnitentis ait Propheta: Tota die contristatus ingrediebar. Et in Baruch habetur: Anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, dat gloriam Domino.12 Salomon quoque: Cor (inquit) sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.34 Si ergo contristari et flere oportet, quomodo semper gaudendum est, nisi quoniam juxta præhabita, virtuosæ tristitiæ salutarique fletui miscetur ac desuper jungitur consolatio bona seu spiritualis lætitia? Iterum semper gaudendum est « in Domino »5, id est omni tempore opportuno, sicut et semper orare jubemur.
Sed quid est gaudere in Domino? Et respondendum, quod quicumque spiritualiter seu virtuose lætatur, gaudet in Domino: sicque quicumque in bonis delectatur operibus, gaudet in Deo. Gaudium namque oritur ex unione potentiæ cum objecto convenienti, et dicitur esse diffusio animi in conceptu boni.6
Sed advertendum, quod multipliciter dicitur homo gaudere in Deo. Primo, tanquam in proprio et immediato objecto. Sicque in Deo gaudent, qui eum contemplando ac diligendo, seu in eum credendo atque sperando, lætantur, delectabiliter exercendo hos actus, juxta illud:7 Delectare in Domino; itemque, Memor fui Dei, et delectatus sum. Deinde gaudet in Domino, qui actus latriæ agit cum jucunditate interna, Deum laudando, orando, prædicando, eique immolando aut celebrando, quemadmodum scriptum est: Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea; et rursus, Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti.8 Quamvis autem Deus non sit latriæ immediatum objectum, quum latria non sit virtus theologica, sed moralis, tamen de propinquo circa Deum versatur. Secundo, gaudet homo in Deo tanquam in causa bonorum quæ nobis conferuntur ab ipso, seu tanquam in summo benefactore atque æternæ beatitudinis promissore, secundum illud Isaiæ: Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.9 Unde Raphael angelus dixit utrique Tobiæ: Benedicite Deum cœli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.10
Tertio, gaudet homo in Deo, gloriando in beneficiis ejus, in quantum sunt nobis necessaria atque accommoda ad serviendum complacendumque ei, et ad veram adipiscendam salutem. Hinc beatissima Virgo Christifera: Exsultavit (inquit) spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillæ suæ.11 Quarto, gloriando in quibuslibet rebus creatis, seu in consideratione earum, in quantum in eis resplendet excellentia Creatoris, utpote: sapientia, omnipotentia, benignitas, pulchritudo, suavitas et beatitudo ipsius.
Propter quod fatetur Psalmista: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.12 Ecclesiasticus quoque asserit:13 Quam desiderabilia sunt omnia opera ejus! et quis satiabitur videns gloriam ejus? Quinto, quæcumque opera Deo complacita, sive ad præcepta sive ad consilia spectent, delectabiliter exsequendo, sicque serviendo Altissimo, juxta illud: Servite Domino in lætitia.14 Nam ut sancti patres nostri Eusebius et Bernardus loquuntur, oportet maxime ut prompto animo et corde jucundo cum bona et plena voluntate Domino serviamus. Sexto, adversa propter Deum libenter ferendo, quemadmodum Jacobus loquitur:15 Omne gaudium existimate, quum in diversas tentationes incideritis.
Quum ergo tam copiosissimam et immensam habeamus materiam ac rationem gaudendi in Deo, atque tot modis gloriari possimus ac debeamus in eo, cur miseri, in rebus caducis et vilibus, in carnalibus et terrenis, in vanitatibus et insaniis falsis lætamur? Cur salutaribus gaudiis derelictis, pueriles consolatiunculas quærimus sive admittimus? cur etiam sæpe inaniter contristamur? cur pusillanimitate dejicimur? cur letali afficimur tædio? Denique, quia tam pueriliter consolamur, tamque inordinate tristamur, indignos nos reddimus omni gaudio sancto, suavissimo jubilo, excessu contemplativo vere dulcissimo. Simus ergo custoditi et diligentes in omnibus; suspiret et stillet ad Deum oculus noster, renuat consolari anima nostra nisi in Deo, confidenter et indesinenter viscera suæ misericordiæ invocemus, et experiemur quam verissime dixit Salvator: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos;16 jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
Verumtamen, quum Propheta dixerit Deo, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus;1718 et rursus, Transivimus per ignem et aquam: hoc agnoscendum, quod etiam viris devotis et valde religiosis sæpius subtrahitur consolatio spiritualis, sensualisque devotio. Nec semper inveniunt se æque promptos et alacres ad divina: imo interdum repente ac improvise quamdam incidunt cordis duritiam, mentis sterilitatem, desolationemque tantam, ut cœlum videatur eis ferreum, terraque ærea. Nam et Apostolus ait: Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos vivere.19 Et Propheta: Anxiatus est (inquit) super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.2021 Magnus quoque Antonius clamavit ad Deum, quodam solitudinis tædio tactus: Domine, volo salvari, et non permittunt me cogitationes; quid faciam in hac tribulatione?
Denique, Cassiano narrante, hanc quæstionem ejus collega abbas Germanus, viro angelicæ puritatis abbati proposuit Danieli, dicendo: Cur interdum, in cellula residentes, tanta alacritate cum ineffabili gaudio et sacratissimorum sensuum mira exuberantia adimplemur, ut nec sermo nec mens exprimere queat; ipsaque anima spiritualibus fructibus plena, puras, promptas ac fervidas ad Deum præmittat preces, in tantum ut etiam per soporem supplicans, eas ad Dominum sentiat pervenire? At rursus nullis exsistentibus causis, subito replemur angore et irrationabili quadam mœstitia, ut non solum nos ipsos arescere sentiamus, sed et horreat cella, nec sapiat lectio, ipsa quoque instabilis, nutabunda et quasi ebria emittatur oratio: in tantum ut ingemiscentibus nobis atque conantibus, ad pristinam gratiæ affluentiam mens revocari non queat, sed quanto intentius ad Dei reducatur intuitum, tanto vehementius ad discursus instabiles rapiatur, sicque omni spirituali fructu reddatur destituta, ut nec desiderio regni nec metu gehennæ a letali hoc somno valeat excitari.
Ad hæc abbas Daniel sic respondit: Hujus rei triplex est ratio. Aut enim de negligentia nostra, aut de impugnatione diaboli, aut de dispensatione probationeque Dei descendit. De negligentia, dum noxiis cogitationibus locum damus, et per ignaviam quamdam, terram cordis nostri spinas et tribulos facimus germinare: quibus in ea pullulantibus, efficimur steriles atque ab omni spirituali fructu ac contemplatione jejuni. De impugnatione diaboli, dum bonis exercitiis occupati, calliditate circumvenimur tentantis, et ad vana quædam distrahimur. De dispensatione vero probationeque Dei, ut paulisper a Domino derelicti, ac propriam infirmitatem experti, de præhabita puritate et gratia nullatenus extollamur; sentientes quoque non posse nos nostro conatu atque industria alacritatem et gratiam illam amissam recuperare, pensemus non nostro studio, sed Dei dignatione eam nos habuisse et ab eo reposcendam jugiter esse: item, ut perseverantia nostra, constantia ac desiderium comprobentur, ac pateat qualem habeamus ad Deum fiduciam, quam constanter ac intente requiramus absentem, quam etiam longanimiter præstolemur eumdem; ac pariter cognoscentes quanto labore spirituale hoc gaudium puritasque interna recuperentur, recuperata sollicitius custodiamus. Ex quibus monstratur, gratiam Dei operari in nobis omne quod bonum est, et ea nos deserente, studium nostrum nihil valere.
Denique gratia Dei nonnunquam etiam negligentes ac resolutos inspiratione sancta ac spiritualium sensuum abundantia visitat, inspirat indignos, suscitat pigritantes, illuminat ignorantiæ cæcitate percussos: clementer nos arguens et castigans, ac nostris cordibus se infundens, ut vel sic de inertiæ nostræ somno, ipsius compunctione instigati, surgamus. Insuper sæpe odoribus ultra omnem suavitatem compositionis humanæ dulcissimis, in his gratiæ visitationibus replemur repente, ita ut mens oblectatione hac resoluta, in quemdam rapiatur spiritus excessum, seque obliviscatur commorari in carne. Ecce quam gratiose et copiose benignissimus ac munificentissimus Dominus suos fidelissimos visitat, consolatur ac rapit ministros. Unde et sanctus fatetur Bernardus: Nonnunquam mihi, o Domine, mittis in os cordis quod non licet mihi scire quid sit; saporem quidem dulcedinis sentio adeo confortantem, quod si perficeretur in me, ultra nil quærerem. Hanc ignotam et inusitatam dulcedinem se gustasse meminit Augustinus.
Postremo, si et nos pusilli aliquid horum utcumque ac modice gustare appetimus, coram Deo semper sollicite ambulemus. Linguam, ventrem ac sensus coercere non desistamus; sintque oculi nostri interiores semper ad Dominum, orando, meditando, psallendo: ex quibus fervor procedit sancti amoris, atque perfusio gaudii spiritualis. Et juxta doctrinam Apostoli in hodierna epistola, modestia nostra sit tanta, ut omnibus ad eorum innotescat ædificationem. Nihil solliciti simus de rebus terrenis, et omnem inordinatam funditus evellamus cupiditatem: sicque pax Christi, pax spiritualis interna, quæ est gaudium imperturbatum, videlicet quietatio ac tranquillitas mentis in Deo, custodiat corda nostra et intelligentias nostras in Deo, ne inaniter conturbemur, sed in omni eventu stabiles perseveremus in Domino, qui est super omnia Deus æternaliter gloriosus.22 Amen.
Footnotes
-
Baruch ii, 18. ↩
-
Ps. xxxvii, 7. ↩
-
Ps. xxxvi, 4. ↩
-
Eccle. vii, 5. ↩
-
Philipp. iv, 4. ↩
-
Ps. lxxvi, 4. ↩
-
Ps. lxxv, 17. ↩
-
Ps. lxx, 23. ↩
-
Is. LXIII, 7. ↩
-
Tob. XII, 6. ↩
-
Luc. I, 47, 48. ↩
-
Ps. XCI, 5. ↩
-
Eccl. XLII, 23, 26. ↩
-
Ps. XCIX, 2. ↩
-
Jacob. I, 2. ↩
-
Matth. XI, 28, 30. ↩
-
Ps. LXV, 12. ↩
-
Ps. XXIX, 8. ↩
-
II Cor. I, 8. ↩
-
Ps. CXLII, 4. ↩
-
Ps. CXLII, 4. ↩
-
Matth vi, 25. ↩
Chapter 37 of 211