Skip to the text

Sermo 1

DE PLENITUDINE TEMPORIS, ET FILII DEI MISSIONE.

UBI venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Galat. IV, 4.

In hoc verbo duo tanguntur. Primum est tempus adventus missionisve Christi, quum dicitur : Ubi venit plenitudo temporis. Secundum est ipsa missio Filii Dei, quum additur : Misit Deus Filium suum.

Circa primum est intuendum, cur tempus incarnationis Christi dicatur temporis plenitudo. Ad quod dicendum, quod in Scripturis tempus capit denominationem ab his quæ fiunt in tempore, ut quum ait Apostolus : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.1 Et Jacob patriarcha ait : Dies peregrinationis meæ super terram centum triginta annorum sunt, parvi et mali;2 Christus quoque in Evangelio :3 Nolite (inquit) solliciti esse in crastinum; crastinus enim dies sibi ipsi erit sollicitus. Merito ergo tempus missionis incarnationisque Christi, plenitudo temporis appellatur, quia in eo Deus omnipotens et benignus caritatem, pietatem et gratiam suam hominibus plenissime demonstravit, summæ et incomparabilis caritatis ac misericordiæ opera fecit, et hominum corda plenitudine gratiarum ditare incepit. Hinc tempus Christi ac evangelicæ legis, tempus gratiæ, tempus acceptabile et dies salutis vocatur.4 Hinc quoque dies justorum pleni dicuntur; et justi in Scripturis leguntur obisse pleni dierum, juxta illud Genesis : Mortuus est Abraham plenus dierum.5 Unde ait Ambrosius : Plenitudinem vita justorum habet; inanes autem sunt dies malorum.

In hac ergo temporis plenitudine misit Deus Pater Filium suum, id est, humanam naturam ei in Virginis utero copulavit, et quasi sacco nostræ mortalitatis induit eum.6

In quo primum summe apparet inæstimabilis caritas Dei Patris ad nos. Ad caritatem etenim pertinet alicui bona gratis conferre, indigenti succurrere, et alium sibi unire. Nonne ergo maxima et incomprehensibilis caritas fuit, quod Deus Pater, non propter merita nostra, sed ex sua pura, liberalissima amorosaque bonitate, unigenitum Filium suum nobis misit ac dedit in redemptorem, in salvatorem, imo in fratrem et socium? Nonne hoc donum est pretiositatis immensæ? Ideo in prima sua Canonica scribit Joannes : In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.7

Denique Pater dedit nobis Filium suum in redemptorem, quia per eum a nostris peccatis nos emundavit, a vinculis vitiorum absolvit, a jugo iniquitatis eripuit, a servitute malitiæ liberavit. Idcirco de Filio Dei dixit Joannes Baptista : Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi. De quo in Apocalypsi habetur :8 Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo;9 et in Isaia : Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.

Insuper Pater dedit nobis Filium suum in salvatorem, quia per eum non solum nos a præfatis malis redemit, sed et donis gratiæ adimplevit, de sacramentis et aliis necessariis ad salutem providit, atque ad veram salutem et veram felicitatem reduxit.10 Propter quod ipsemet Christus testatur : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant; et rursus : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi. Itaque sicut in

Joanne habetur : De plenitudine Christi omnes accepimus. Primo enim inde accepimus in Baptismo, in quo merito passionis Christi dimissum est nobis originale peccatum, et donis gratiæ ac virtutum sumus repleti. Deinde in sacramento Pœnitentiæ, de plenitudine Christi accepimus actualium peccatorum nostrorum remissionem, atque virtutum ac gratiæ infusionem. Et Christus in sua passione aperuit nobis januam regni cœlestis : propter quod passione instante dixit Apostolis, et in eorum persona cunctis fidelibus, Vado parare vobis locum, ut ubi sum ego, et vos sitis.11

Præterea Deus Pater dedit nobis unigenitum et amantissimum Filium suum in fratrem, per hoc quod eum nostræ naturæ fecit participem et Virginis filium. Propter quod Christus post resurrectionem beatissimæ Magdalenæ præcepit :12 Vade, et dic fratribus meis, hoc est Apostolis. Ecce quantum dignificavit nos Deus Pater, per hoc quod unicum Filium suum fecit veraciter hominem.13 Quem etiam fecit socium hominum, quia ut in Baruch legitur :14 Et cum hominibus conversatus est. Et ad Hebræos ait Apostolus : Debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret.15 Unde in hymno cantat de Christo Ecclesia :

Se nascens dedit socium, Convescens in edulium ; Se moriens in pretium, Se regnans dat in præmium.

Imo utique Christus inter discipulos suos familiarissime atque dulcissime conversabatur. Refert namque in Itinerario suo B. Clemens, quod quoties beatissimus Petrus apostolus recordabatur quam familiariter ac suaviter Christus secum ac cum ceteris discipulis conversari solebat, statim resolvebatur in lacrimas ex inflammatione et liquefactione cordis sui in Christo.

Quoniam ergo Pater æternus tam amorose ac gratiose ad nos miserrimos peccatores se habuit, et tam præclarissima beneficia per Christum nobis largitus est, atque a nobis Pater vocari dignatur, et Spiritum Sanctum cordibus nostris immisit, infudit ac contulit, nequaquam ingrati simus supergloriosissimo ac vere piissimo Patri æterno, sed omnem negligentiam et torporem abjiciamus, et alacri, ferventi seriosoque animo ei in omnibus obsequamur; turpissima et prorsus vilissima carnis inquinamenta ab omnibus devitentur, et Spiritui Sancto cordis nostri habitaculum semper purum fideliter conservemus, vana et inutilia verba vitantes, atque cum omni custodia corda nostra ab omni peccato custodientes, ut Deum vocare Patrem simus condigni.16 Nam ipse per Malachiam prophetam locutus est : Si pater ego sum, ubi est honor meus ?17

Legitur in libro de Viris illustribus ordinis Cisterciensis, quod dominus Gerardus, monachus et frater S. Bernardi, quum ageret in extremis, valde multipliciter exsultavit in Deo; et ejus caritatem ac pietatem circa homines valde admirans, nec satis admirari valens, adstantibus dixit : O quanta est dignatio Dei, quod ab hominibus Pater vocari dignatur, et quanta est dignitas hominis, quod Deum nominat Patrem! Postea vir ille devotus in laudibus Dei perdurans, feliciter obdormivit in Domino.

Quoniam ergo juxta Apostolum, Christifideles non sunt servi, sed filii Dei, serviamus Deo non servili timore, hoc est ex formidine pœnæ aut damnationis æternæ, sed ex puro amore et filiali timore, Dei offensam summique Patris inhonorationem magis quam nostram punitionem abhorrentes et devitantes :18 aliter non essemus vere in caritate et gratia, quia non magis diligeremus Deum quam nosmetipsos. Sincero igitur corde indesinenter Deo adhæreamus, qui est super omnia incomparabiliter præamandus ac honorandus.

Footnotes

  1. *Ephes. v, 16.* ↩

  2. *Gen. xlvii, 9.* ↩

  3. *Matth. vi, 34.* ↩

  4. *II Cor. vi, 2.* ↩

  5. *Gen. xxv, 8.* ↩

  6. E *Joann. x, 10.* *Ibid. xvii, 24.* ↩

  7. B *I* Joann. IV, 9. ↩

  8. Joann. i, 29. ↩

  9. C *Apoc. i, 5.* *Is. liii, 5.* ↩

  10. D *I* Joann. IV, 14. ↩

  11. Joann. xiv, 2, 3. ↩

  12. Matth. xxviii, 10 ; ↩

  13. Joann. xx, 17. ↩

  14. Baruch III, 38. ↩

  15. Hebr. II, 17. ↩

  16. Prov. IV, 23. ↩

  17. Malach. I, 6. ↩

  18. Galat. III, 26. ↩

Chapter 41 of 211