Enarratio in epistolam
POST NATIVITATEM CHRISTI
QUANTO TEMPORE HERES PARVULUS EST, ETC. Galat. IV, 1-7.
MERITO in hac dominica, natali Christi tam proxima, legitur præsens epistola, in qua de Christi incarnatione et nativitate fit mentio. Et docet Apostolus in epistolæ hujus exordio, quod post Christi adventum, evangelicæ legis prædicatione publicata, cessaverunt cærimonialia Mosaicæ legis præcepta. Ait ergo Apostolus :
Quanto tempore heres parvulus est, hoc est, quamdiu infra tempus discretionis exsistit, nihil differt a servo, id est, hereditariis bonis suis ad libitum uti non potest, ac si non pertinerent ad eum, quemadmodum nec ad servum, sed disciplinari rigore compescitur, nec magnum aliquid facere aut propria dispensare permittitur, nisi secundum voluntatem eorum quibus a parentibus est commissus, quum sit dominus omnium, hoc est, quamvis tota hereditas ad ipsum de jure pertineat, quamvis nondum de facto; sed sub tutoribus, id est defensoribus, qui eum contra adversarios tueantur, et actoribus, id est causatoribus ac procuratoribus, qui causas ipsius prosequantur atque expediant, est, quia ab illis gubernatur, custoditur et informatur, usque ad præfinitum tempus a patre, id est usque ad annos discretionis vel amplius, prout pater ejus instituit. Solebant quippe antiquitus patres morituri determinare, quamdiu filii sui sub tutorum et actorum manerent regimine.
Ita et nos Judæi, quum essemus parvuli, hoc est in virtutibus imperfecti, et in divinorum notitia modici, sub elementis mundi hujus, id est sub cærimonialibus legis antiquæ præceptis, eramus servientes servitute incompleta et figurali Domino Deo. Porro præcepta cærimonialia erant potissimum de hostiis offerendis, per quas Christi oblatio figurabatur, et de circumcisione, per quam spiritualis circumcisio, id est purgatio a peccatis, quæ fit virtute et merito passionis Christi in Baptismo, designabatur. Figura autem cessare debet veritate adveniente et patefacta: ideo Christo in cruce oblato, et Baptismate prædicato, cærimonialia legis præcepta cessaverunt, prout Augustinus testatur, et doctores circa principium quarti Sententiarum plenissime scribunt.
Denique cærimonialia legis præcepta dicta sunt elementa, quoniam erant quædam fundamentales ac primordiales institutiones ac introductiones ad fidem atque justitiam. Assuefiebant namque Judæi per cærimonialium observantiam præceptorum unum verum colere Deum: nam et ideo hostias illas carnales Deo jubebantur offerre, ne eas idolis immolarent, ad quorum cultum fuerunt pronissimi. Appellata sunt quoque præcepta hujusmodi, elementa « mundi », quia terrena bona eorum observatoribus pro præmio promittebantur in lege, ut in Deuteronomio patet.1 Unde per Isaiam Dominus locutus est eis:2 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comedetis. Verumtamen sub promissionibus illis terrenis, cœlestium æternaliumque bonorum promissio dabatur intelligi, quoniam terrenorum et temporalium bonorum præstatio non est condignum, integrum ac finale præmium observantiæ præceptorum seu actuum virtuosorum, dummodo observantia illa seu actio virtuosa ex caritate procedat: tunc enim meritoria est vitæ æternæ, seu gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro. Deus autem, qui summe munificus est, non citra sed ultra condignum remunerat. Vel dicuntur cærimonialia illa, elementa « mundi », id est hominum in hoc mundo viventium.
Erant demum cærimonialia illa observatoribus suis Judæis tutores, id est contra dæmonum insidias protectores; et actores, quia causam eorum coram Deo agebant, eum per sacrificia reconciliando.
At ubi venit plenitudo temporis, hoc est, adveniente tempore divinitus præordinato, in quo Deus Pater Filium suum mittendum ac incarnandum decreverat, misit Deus Pater Filium suum, id est, eumdem voluit incarnari, et ei humanam conjunxit naturam hypostatica unione. Et quoniam Filius est a Patre, idcirco in Patre est auctoritas mittendi Unigenitum suum, non quod Filius in deitatis natura sit Patre inferior. Et hæc missio, de qua Apostolus loquitur modo, intelligitur de missione Filii Dei corporali atque visibili. De qua per Isaiam Filius protestatur:3 Et nunc Dominus misit me, et spiritus ejus; atque per Joannem: Misit Deus Filium suum, ut salvetur mundus per ipsum.4 Est autem et alia missio Filii, spiritualis ac invisibilis, qua ab exordio sæculi, increata ac genita Sapientia Dei Patris ab eo ad electorum animas missa est, ad illuminationem et gratiosam inhabitationem earum. De qua missione in libro Sapientiæ habetur: Mitte illam de cœlis tuis, ut mecum sit.5 Unde rursus in eodem libro scribitur: Quum sit una, omnia potest;6 et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei atque Prophetas constituit.
Misit itaque Pater Filium suum, sibi consubstantialem, coæqualem et coæternum, non quod in missione hac Filius locum mutaverit, quum invariabilis sit, immensus et omnia implens, sicut et Pater, et omnem locum transcendat; sed missus est, quoniam Patre volente ac operante, carnem assumpsit, novoque modo in mundo apparuit, qui ante tanquam inaccessibilem lucem inhabitans, latuit.7
Factum ex muliere, hoc est secundum assumptam humanitatem genitum ex Virgine: unde per Jeremiam prædictum est, Mulier circumdabit virum. Virgo namque sanctissima, supernaturali modo Filium Dei concipiens, eodem momento quo illum concepit, virum in utero habuit, quia Deum et hominem in utero continebat:8 qui vir fuit, non magnitudine corporis, sed perfectione sapientiæ ac virtutis. Est autem consuetudo idiomatis Hebræorum, ut quæcumque feminei sexus persona, mulier nuncupetur.
Factum sub lege, hoc est legis præceptis sponte subjectum. Voluit equidem Christus juxta legis præcepta circumcidi atque in templo offerri, et in aliis multis legi se subdidit, non necessitate, quum esset dominus legis, sed humili voluntate, ut daret exemplum obediendi, et propter alias causas.
Ut eos qui sub lege erant, id est Judæos ad legalium observantiam obligatos, redimeret sua incarnatione, conversatione ac passione, non solum a morte peccati ac pœnis inferni, sed etiam a legalium seu cærimonialium observatione. Omnia enim quæ Christus in hoc mundo egit ac pertulit, nobis meritoria sunt. Et per hoc quod ex humilitate servavit legalia, ad quæ non tenebatur, redemit nos ab observatione hujusmodi, promerendo nobis gratiam salvationis, qua absque illa observatione salvamur. Hinc lex Christi vocatur lex libertatis, quia per ejus servantiam, a servitute vitiorum ac onere cærimonialium præceptorum eripimur. Propter quod in Actibus Apostolorum beatissimus Petrus ait: Quid tentatis Deum, imponere cervicibus discipulorum onus quod neque nos neque patres nostri portare potuimus?9 Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari. Hinc Paulus dixit Judæis: Per Jesum vobis remissio peccatorum annuntiatur, ab omnibus in quibus non potuistis in lege Moysis justificari.10
Ut adoptionem filiorum reciperemus, hoc est effectum adoptionis divinæ, qua a Deo homines adoptantur seu in adoptivos filios assumuntur, videlicet gratiam gratum facientem in via, et gloriam consummatam in patria. Christi enim ad ima inclinatio, nostra est ad summa provectio; ejusque incarnatio, nostra deificatio prædicatur.
Insuper quid ex divina adoptione sequatur, subdit Apostolus. Quoniam autem estis, o universi Christifideles, filii Dei adoptivi, electi, juxta illud, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri; idcirco in signum filiationis istius, misit Deus Pater Spiritum Filii sui, qui a Patre Filioque procedit (de quo Filius ait:11 Ille de meo accipiet), in corda vestra: hoc est, dona Spiritus Sancti cordibus vestris infudit. Illis enim Spiritus Sanctus mitti darique dicitur, quibus dona gratiæ suæ gratum facientis præstantur. Clamantem, id est, vos fiducialiter ac devote clamare facientem ad Deum: O Abba (Pater). Nam Spiritus Sanctus caritatem et filialem affectum infundit nobis ad Deum omnipotentem, trinum ac unum, et movet mentes nostras ut Deum vocemus Patrem. Unde ut ostendamur adoptati a Deo in filios, misit Deus Spiritum Sanctum in nos, tanquam in signum et arrham suæ ad nos caritatis paternæ.12 Hinc ad Romanos ait Apostolus: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater); ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod filii Dei sumus.13 Porro hæc duo verba, abba et pater, idem significant. Nam abba, Hebræum est, quod nomine patris exponitur.
Ex his infert Apostolus: Itaque, hoc est, quoniam Spiritus Sanctus facit nos dicere, Abba (Pater), jam, id est tempore evangelicæ legis ac gratiæ, non est aliquis vere christifidelis, servus servitute servilis timoris. De quo Joannes asserit:14 Non manet in domo in æternum; filius autem manet in æternum. Et alibi:15 Jam non dicam vos servos, sed amicos. Est tamen servitus alia, quæ dicitur servitus dilectionis aut filialis timoris: et sic omnes electi et boni sunt servi Dei. Talique servo dicitur:16 Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. Sed filius est. Quod si filius, hoc est, si vere christifidelis est filius Dei adoptivus atque electus, sequitur quia et heres per Deum, id est, a Deo, seu per misericordiam Dei, erit heres vitæ æternæ seu particeps gloriæ Beatorum, coheresque Christi, secundum illud:17 Si autem filii, et heredes; heredes quidem Dei, coheredes autem Christi. Hoc tamen de bonis intelligendum est, qui electi sunt et in bono finaliter perseverant. Hereditas ergo electorum est æterna felicitas et bona ei annexa, de quibus ait Apostolus:18 Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus his qui diligunt eum; et Psalmista: Credo videre bona Domini in terra viventium.19
Footnotes
-
Deut. vii, 12, 13. ↩
-
Is. i, 19. ↩
-
Is. XLVIII, 16. ↩
-
Joann. III, 17. ↩
-
Sap. IX, 10. ↩
-
Sap. vii, 27. ↩
-
I Tim. VI, 16. ↩
-
Jer. XXXI, 22. ↩
-
Act. xv, 10, 11. ↩
-
Act. xiii, 38. ↩
-
Joann. i, 12. ↩
-
Joann. xvi, 14. ↩
-
Rom. viii, 15, 16. ↩
-
Joann. viii, 35. ↩
-
Joann. xv, 15. ↩
-
Matth. xxv, 21, 23. ↩
-
Rom. viii, 17. ↩
-
1 Cor. ii, 9. ↩
-
Ps. xxvi, 13. ↩
Chapter 40 of 211