Skip to the text

Enarratio in evangelium

ERANT MARIA ET JOSEPH MIRANTES SUPER HIS QUÆ DICEBANTUR DE ILLO, ETC. Luc. II, 33-40.

EVANGELIUM præsens recte in hac dominica legitur, quia adhuc durat festivitas nativitatis Christi, et in hoc evangelio summatim rememorantur ac breviter perstringuntur magnalia quæ circa nativitatem Christi et ante eam ac postea contigerunt, quemadmodum in expositione patebit. Verumtamen res de qua loquitur evangelium istud, gesta est in die purificationis. Quum enim Virgo gloriosa in die purificationis filium suum, puerum Jesum, præsentasset in templo, et Simeon justus ac timoratus accepisset infantem in ulnas suas, benedixissetque Deum, dicens, Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace, etc.;1 contigit quod nunc Lucas recitat evangelista :

Erant Maria et Joseph mirantes super his quæ dicebantur de illo, puta de puero Jesu. Textus tamen habet sic : Et erant pater et mater mirantes, etc. Attendentes ergo Virgo sanctissima et Joseph quam magna, sublimia et divina erant quæ dicebantur de Jesu ab angelis, a parentibus Præcursoris, a pastoribus, a tribus Magis, a Simeone et Anna, vehementissime mirabantur.

Unde circa hunc locum loquitur Origenes : Congregemus in unum quæ de parvulo Jesu dicta scriptaque sunt, et tunc scire poterimus singula quæque digna esse miraculo. Nempe eadem hora qua de intemerata atque mundissima Virgine natus est Jesus, angelus Dei dixit pastoribus :2 Evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator. Adhuc angelo hæc loquente, repente advenit multitudo cœlestis militiæ, hoc est exercitus innumerabilium angelorum, laudantium Deum, atque dicentium : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.3 Quibus visis atque auditis, pastores (quos et lux desuper fusa copiosissime circumfulsit) loquebantur ad invicem, Eamus in Bethlehem;4 et venerunt, inventoque puero, narraverunt matri ejus ac Joseph omnia quæ viderunt et audierunt. Paulo post venerunt tres Magi ab oriente : qui quum puerum adorassent et regiis honorassent muneribus, recitaverunt Mariæ qualiter stella eis in oriente apparuit et circa Jerusalem disparuit, rursusque extra Jerusalem apparuit præcessitque eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Deinde in die purificationis, Maria5 et Joseph tulerunt infantulum in Jerusalem, et præsentaverunt obtuleruntque eum Deo Patri in templo; et tunc Simeon justus accepit Jesum in brachiis suis, et Dominum laudans ac gratias agens ei, devotissime canticum illud sententiosum, quamvis brevissimum, cecinit, dicens : Nunc dimitte servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace, etc.

His omnibus consideratis, humillima atque piissima virgo Maria et simplex ac humilis custos ipsius, summe mirati sunt super tantis mirabilibus Dei : præsertim quod is de quo tanta ac talia dicebantur, dignatus est in tanta paupertate ac humilitate venire ac apparere; quod item de tam tenello, pauperculo humillimoque puero tam sublimia dicebantur, videlicet quod esset salutare Dei Patris, rex Messias, ac omnium Dominus, lumen gentium, gloria Judæorum, Salvator mundi, Unigenitus Dei, verusque Deus. Hæc siquidem opera Dei, mirabiliora et magnificentiora fuerunt quam mundi creatio et ea quæ Deus fecit in mundi exordio. Mirabantur quoque non parum Maria et Joseph se esse electos ad tantum mysterium, quod scilicet ipsa Virgo electa esset in matrem, et Joseph in nutricium et ministrum familiarissimum pueri tanti, et quod eis creditus atque commissus esset mundi thesaurus. Hæc itaque mirabantur admiratione reverentiæ et congratulationis, non dubitationis. Mirabantur etiam ista admiratione profundæ contemplationis, quoniam ea plane comprehendere non valebant, quemadmodum viri contemplativi, imo et universi in cœlo, beatissimam Trinitatem mirantur. Unde, secundum Bernardum, prima et summa species contemplationis est admiratio majestatis. Et merito mirabantur, quia ut asserit Augustinus, homo natus de virgine, mirabilius forsitan opus est quam mundus. Hinc in Isaia de Christo prædictum est: Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, etc.6 — Denique Joseph dictus est pater Christi, quia nutricius ejus fuit, et quia ob conservandam virgineæ Matris famam, permissus est pater Christi putari. Quocirca loquitur Origenes: Qui altius quid inquirit, dicere potest: quoniam generationis Christi ordo a David usque Joseph deducitur, ne videretur Joseph frustra nominari, pater Domini appellatus est.

Et benedixit illis, puta Mariæ et Joseph, ipse Simeon. Consuetudo quippe fuit sacerdotibus veteris Testamenti, benedicere parentibus infantes suos in templo offerentibus cum debitis hostiis: et benedictio illa videtur fuisse imprecatio seu postulatio boni, qua sacerdos petebat eis bona a Deo. Forma tamen hujus benedictionis non est ab Evangelista expressa; sed forsitan illa fuit, aut similis illi, de qua in Numeris habetur: Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Sic benedicetis filiis Israel: Benedicat tibi Dominus et custodiat te; ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui; convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.7 Verumtamen reor quod Simeon speciali omnino benedictione benedixerit Mariæ et Joseph, utpote benedictione laudis, dicendo eos beatos ac benedictos. Electionem namque, gratiam ac dignitatem eorum, ipse etiam Simeon plurimum mirabatur.

Sed quum dicat Apostolus, Absque ulla contradictione, quod minus est a majore benedicitur:8 quomodo decuit Mariam benedici a Simeone, quæ ipso tam ineffabiliter dignior fuit ac sanctior? Ad hoc respondetur dupliciter. Primo, quod Simeon major fuit Maria et Joseph officio, quia sacerdos, non merito: major autem officio, benedictionem largitur. Secundo, quia duplex est benedictio, scilicet consecrationis, et laudis aut imprecationis. Prima spectat ad superiores; secunda tam superioribus quam inferioribus competit: et secundum hanc nos benedicimus Deum. Simeon quoque non solum Mariæ et Joseph, sed Deo etiam benedixit. Præterea aliqui putant, quod Simeon benedixit Mariæ et Joseph hoc modo: Benedictus Deus, qui tibi, o Maria, tantam gratiam conferre dignatus est, ut sis mater Christi filii Dei; et tibi, o Joseph, tantam contulit gratiam, ut sis tantæ Matris sponsus, et Filii tanti nutricius.

Et dixit Simeon ad Mariam matrem ejus. Et magis dirigit verbum suum ad illam quam ad Joseph, quoniam ipsa exstitit vera genitrix Christi, Joseph vero putativus pater ipsius: idcirco ad Mariam potius spectant quæ prædicabantur de Christo. Ecce positus est hic puer tuus in ruinam, hoc est perditionem, et in resurrectionem, id est salvationem, multorum in Israel, id est in populo Israelitarum seu Judæorum. Christus enim per suam incarnationem, prædicationem, vitam ac passionem, fuit multis Judæis causa illuminationis atque salutis: de quibus dixit, Ego scio quos elegerim. Sed multo pluribus fuit occasio excæcationis, transgressionis, et condemnationis:9 quibus iterum dixit, Vos non estis ex ovibus meis; et alibi, Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me.1011 Hinc rursus: In judicium (inquit) ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, cæci fiant.12 Ubi per videntes, intelliguntur illi qui horum ruinam venit Christus indirecte; sed in resurrectionem eorum venit directe. magni et sapientes fuerunt in oculis suis: ut Pharisæi et Scribæ sacerdotesque Judæorum, qui pro maxima parte manserunt increduli. Porro, per non videntes, intelliguntur idiotæ et simplices: quorum multos Christus illuminavit, inter quos fuerunt Apostoli, ceterique discipuli. Juxta hunc sensum Christus ait in Matthæo: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.1314

Generaliter autem Christus venit in ruinam omnium reproborum, et resurrectionem omnium electorum. Jam equidem sermo est de spirituali resurrectione, qua homo per sacramenta Baptismi ac Pœnitentiæ atque per dona gratiæ, a peccatis resurgit, juxta illud Apostoli: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.15 Similiter de ruina peccati, quæ est ipsamet culpa, de qua jam sermo est; et de condemnatione æterna, quæ est effectus culpæ atque perfidiæ, secundum illud Joannis: Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. — Sed quæri potest, quomodo Christus positus est a Deo in ruinam multorum:16 nam Deo actore nemo fit pejor, nec ruit in culpam. Dicendum, quod positus est in ruinam non causaliter, sed occasionaliter, non occasione data, sed assumpta: sicut Judæi, ex sua malitia, in verbis ac factis scandalizati sunt Salvatoris.

Postremo, intelligi posset hic passus, quod Christus in eorumdem Israelitarum ruinam resurrectionemque positus sit. Nam multi illorum ante Christi passionem et in passione ipsius adversati sunt ei, qui postea per Apostolorum prædicationem conversi sunt, redempti sanguine quem fuderunt. Quibus passione instante Christus prædixit: Quum exaltaveritis Filium hominis, hoc est, in cruce suspenderitis eum, tunc cognoscetis quia ego sum;17 quibus et in Actibus loquitur Petrus apostolus:18 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; pœnitemini ergo, etc. In

Et in signum cui contradicetur. Signum, quantum jam sufficit, tripliciter sumitur: primo, pro re aliquid significante, sicut circulus est signum vini venalis; secundo, pro miraculo, sicut apud Joannem, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis;19 tertio, pro vexillo quo milites unius partis ab aliis discernuntur. Juxta hanc triplicem signi acceptionem, verbum istud tripliciter explanatur. Primo sic: «Positus est hic», scilicet Christus, «in signum», id est ad evangelicæ legis doctrinam hominibus insinuandam: cui signo plurimi contradicunt, puta hæretici et pagani. Mali etiam Christiani opere contradicunt doctrinæ Christi, dicente Apostolo: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.20 Juxta secundam signi acceptionem, est sensus: Positus est hic «in signum», id est in miraculum, quia et ipse Christus de Virgine natus, in una persona Deus et homo, est summum miraculum, secundum Augustinum. Omnia quoque quæ de Christo narrat Scriptura, signum seu miraculum sunt, cui perfidi contradicunt: ut quod Christus est Deus verus, huic signo contradixerunt Arius et Photinus atque Eunomius; et quod ipse est verus homo, negavit Manichæus; quod Mater ejus est virgo, negavit Ebion. Sicque exposuit Origenes. Secundum tertiam acceptionem, per «signum» intelligitur crux Christi seu fides crucis formata: quo signo distinguuntur servi ac milites Christi a servis diaboli, dum signum istud a servis Christi debite honoratur ac fronti imprimitur, ab aliis autem despicitur.

Insuper potest exponi de signo pacificationis, eritque sensus: Positus est hic «in signum» fœderis, seu reconciliationis et pacis inter Deum et homines: quoniam factus est Dei ac hominum mediator;21 et figurabatur per arcum de quo in Genesi loquitur Deus: Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et terram.22 Hujusque reconciliationis et pacis, Christus est signum, non significative dumtaxat, sed causaliter quoque, quum dicat Apostolus: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum;2324 et denuo, Pacificans per sanguinem suum, sive quæ in cœlo sunt, sive quæ in terra. Quidam exponunt sic: Positus est « in signum », id est in exemplum, videlicet: in exemplum humilitatis, cui contradicunt superbi; in exemplum contemptus omnium terrenorum, seu paupertatis, cui contradicunt avari; in exemplum totius munditiæ, cui contradicunt libidinosi.

Postquam S. Simeon Christi magnificentiam excellentiamque deprompsit, vocando eum salutare Dei, lumen gentium, gloriam verorum Israelitarum, atque per hoc Matrem virgineam lætificavit; protinus de Christi passione subjungit, ut caritativo gaudio Matris pius compassionis dolor ad maximum ejus meritum misceatur: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, id est acutissimus ac intensissimus dolor compassionis maternæ. Hoc fuit potissimum in die Parasceves, quando passioni Christi affectuosissima Mater ejus interfuit, et præcipue quando videbat eum pendentem inter latrones in cruce, quando dixit ad eam:25 Mulier, ecce filius tuus. Frequenter quoque ante passionem Christi, piissima Mater ejus condoluit ei, videndo et audiendo persecutiones, detractiones, blasphemias quibus perversi pravissimique Judæi suum unicum Filium impetebant. Imo sicut B. Brigitta vidua in suis revelationibus valde credibiliter scribit: Virgo sanctissima sæpe ab infantia Christi, cogitando de passione ejus futura, gravissime tristabatur et amarissime torquebatur, in tantum quod interdum præ doloris vehementia pene defecit. Quemadmodum enim incomparabiliter Filium suum diligebat, sic summe ac incredibiliter ei condoluit: quod Deo disponente contigit ad maximum Virginis meritum atque omnium nostrum subsidium, quia per hoc quod Virgo Christifera suo in tantum condoluit Filio, meruit in omnibus exaudiri ab ipso, et compassionis illius merito innumerabiles peccatores misericordiam conversionisque gratiam assequuntur. De hoc demum gladio spirituali fertur de Joseph in Psalmo: Ferrum, id est dura tribulatio, pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus.26

Porro Ambrosius per gladium intelligit Verbum seu sapientiam (unde ait Apostolus: Accipite gladium spiritus, quod est verbum Dei), ut sit sensus:27 « Tuam ipsius animam pertransibit gladius », hoc est, verbum Dei seu sapientia infusa mentem tuam intime illustrabit, ita quod mysterii crucis non eris ignara, sed rationes et utilitates passionis Filii tui cognosces. Hanc etiam expositionem tangit vir illustrissimus ac disertus S. Paulinus episcopus, in sermone ad Augustinum. Et allegant hi Sancti illud Apostoli ad Hebræos: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.28 Hoc tamen ad litteram scribit Apostolus de increato sermone, Verbo æterno, Unigenito Patris. De quo sermone sub eodem contextu ibidem scribit Apostolus: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.29 Potest quoque per gladium passio Christi intelligi, quæ Mariæ animam per compassionem intimam penetravit. Et recte passio Christi gladius nuncupatur: quia de invisibilium hostium manibus nos abscidit;30 chirographum decreti quod erat contrarium nobis incidit, videlicet nostræ damnationis sententiam, qua propter originale peccatum omnes a regno excludebantur cœlesti; putredinem vitiorum ab hominibus amputavit, carcerem infernalem confregit, et cœlestis paradisi januam reseravit.

Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Verbum istud obscurum est, referrique potest ad particulam immediate præhabitam, scilicet, Et tuam, etc.; vel ad illud, Positus est hic in ruinam. Ex hoc etenim quod Christus venit in quorumdam resurrectionem sive salutem, atque in aliorum ruinam, et ex passione ejus compassioneque Matris ipsius, factum est ut multorum hominum cogitationes quæ ante latebant, aliis per quædam signa manifestentur. Inde namque innotuit, quis per bonas cogitationes Deum quæsierit, quis vere in Christum crediderit, quis ejus adventum sincere optaverit, quis temporalia promissa in Christi adventu danda exspectans, noluerit credere in præsentem, egenum ac humilem, quem credebat futurum. Denique tempore passionis Christi, ostenderunt Judæi cogitationes quas habuerunt de eo: nam multi eorum tunc eum publice negaverunt, quem in miraculis et in die Palmarum honoraverunt, et esse Messiam professi sunt. Juxta hanc expositionem, dictio ut tenetur concomitanter, non causaliter: sicut in Psalmo, Tibi soli peccavi, ut justificeris.31 Non enim ideo passus est Christus ut talis cogitationum manifestatio fieret, sed ad ejus passionem secuta est.

Secundo sic: « Ut revelentur », id est, in confessione seu humili sui ipsius accusatione aperiantur, « ex multis cordibus » peccatorum « cogitationes » iniquæ: quæ ante confessionem latebant, sed merito sanctitatis passionisque Christi data est, et datur quotidie hominibus, gratia confitendi salubriter. Sicque ly ut tenetur causaliter: nam ideo venit ac passus est Christus, ut hominibus gratiam hanc mereretur ac largiretur. Ita exponit Origenes, dicens: Cogitationes in hominibus malæ erant, quæ idcirco in medium sunt prolatæ, ut occideret eas qui pro hominibus mortuus est. Ideo itaque passus est Christus, et Virgo mater ejus compassa est ei, ut fideles Christi passionem et Matris compassionem cordialiter attendentes, de pravis ac vanis cogitationibus suis se reprehendant, accusent ac confiteantur.

Deinceps describitur testimonium Christo a sancta vidua Anna exhibitum. Ab utroque siquidem sexu testimonium voluit Christus habere, qui utrumque sexum venit salvare. Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser, ita quod Phanuel iste pater Annæ fuit de progenie Aser, qui fuit unus duodecim Patriarcharum filiorum Jacob. Hæc processerat in diebus multis, id est, diu vixit, et virtutibus magis quam ætate profecit; et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, id est ab eo tempore quo eam adhuc virginem sumpsit uxorem, incipiendo septennium a tempore quo talem eam accepit. Et hæc vidua fuit et mansit usque ad annos octoginta quatuor, id est, quousque ad illam ætatem pervenit. Sicque honorabilior et fide dignior fuit ob suam continentiam vidualem tam diuturnam, et ob suam venerabilem senectutem ac sapientiam. Scriptum est enim:32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis; et alibi, In antiquis est sapientia.33

Quæ non discedebat de templo Jerusalem: non quod absque interruptione ibi permanserit, quum subdatur, Hæc ipsa hora superveniens; sed quoniam omni tempore opportuno, et præ ceteris ibi frequentius fuit. Juxta quem sensum ait Salvator, Oportet semper orare; et de homine multum devoto et ecclesiam assidue visitante dicimus, quod semper est in ecclesia.34 Jejuniis et obsecrationibus serviens Deo, cui soli cultus latriæ est impendendus, nocte ac die, id est competentibus horis seu vicibus diei noctisque. Porro obsecratio proprie dicitur invocatio Dei cum alicujus sacri commemoratione, sicut dum dicimus: Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine;35 vel, Per passionem tuam libera nos, Domine.

Et quamvis hæc vidua sancta, in omni virtute exercitiisque virtutum fuerit inclyta, specialiter tamen de orationibus et jejuniis commendatur, quia in eis se specialiter occupavit et splenduit, sicut et Simeon de timore Dei et justitia præcipue collaudatur, qui in eis se specialiter occupavit; itemque, quia orationibus jejuniisque insistere ad viduas specialiter pertinet, ut in continentia valeant viduali manere. Oratio namque et jejunium concupiscentias carnis refrenant. Jejunium vero ad orationem disponit, sobriam ac vigilem mentem præstando, loquacitatem, lasciviam pigritiamque pellendo: quæ omnia ex edacitate nascuntur. Ad mentis etiam illuminationem totiusque gratiæ incrementum prodest jejunium. Sed et quanta sit virtus orationis atque jejunii, breviter tangit Christus, de pessimo genere dæmonum asserens : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.36

Itaque per longa jejunia, per orationes assiduas et ferventes, per devotissimam et continuam in templo demorationem, per continentiam vidualem, promeruit femina ista gratiam prophetalem. Per hæc enim ad Deum anima elevatur, culpa dimittitur, mens sanctificatur, ita ut instar speculi tersi, pervii ac politi, divinæ illustrationis sit capax. Si ergo et nos a vitiis expurgari, concupiscentias refrenare, in gratia atque virtutibus crescere, dæmonibus prævalere, desuper illustrari et sanctificari optamus, jejuniis et orationibus jugiter insistamus, in Dei templo stabiliter maneamus.

Et hæc sacratissima, ipsa hora qua Simeon amplexabatur infantem Jesum, superveniens, id est, templum ingrediens, instigante eam Spiritu Sancto, cujus revelatione cognovit quid in templo ageretur, et quod ibi Christus adesset, confitebatur Domino, id est, Deum laudavit, et Christo gratias egit quod juxta Prophetarum oracula ad mundi salvationem descendit. Est autem triplex confessio. Prima est propriæ culpæ, de qua Jacobus ait apostolus :37 Confitemini alterutrum peccata vestra. Secunda est laudis divinæ, de qua loquitur Christus : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ.38 Tertia est protestatio credendorum, de qua ait Apostolus :39 Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.40 Prima est actus pœnitentiæ; secunda, latriæ; tertia, fidei. Et loquebatur de illo, id est de Christo et ejus adventu, incarnatione, ceterisque mysteriis, omnibus qui expectabant redemptionem Jerusalem, id est liberationem Israeliticæ plebis a jugo peccati, a potestate diaboli, a condemnatione æterna. Unde per Jerusalem Judææ metropolim, tota plebs seu regio designatur. Omnibus ergo Christi adventum optantibus, quibus convenienter loqui poterat, Anna hæc sancta testabatur Christum jam advenisse. Verumtamen verba ista non sunt in speciali descripta.

Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, id est, postquam Maria et Joseph omnia in templo egerunt quæ secundum legis præcepta ad ritum purificationis spectabant, videlicet infantem in templo offerendo, et quinque siclis hunc redimendo, legalesque hostias immolando :41 quamvis ad nullum tenebantur istorum, quia Christus de necessitate non fuit legi subjectus; reversi sunt in Galilœam, videlicet in civitatem suam Nazareth : quæ dicitur urbs eorum, quia habitaverunt in ea antequam venerunt in Bethlehem.

Puer autem crescebat, secundum quod homo, ætate et corporis quantitate : qui ut Deus, idem ipse est et invariabilis permanet, æternaliterque perfectus est; et confortabatur robore corporali, secundum incrementi mensuram. Vel, « confortabatur » spiritu, id est in anima sua a Spiritu Sancto, non per novam gratiæ aut virtutum susceptionem, vel earum augmentum, quia ab ipso incarnationis momento plenus fuit omni gratia, virtute ac dono Spiritus Sancti; sed confortabatur quantum ad suæ perfectionis manifestationem, quam tempore opportuno magis ac magis ostendit. Vel, « confortabatur », quia in confortatione spirituali animæ suæ in momento suæ creationis collata, incessabiliter conservabatur a Spiritu Sancto, seu tota gloriosissima Trinitate. Plenus sapientia, quia ut Deus, fuit substantialiter sapiens, et Sapientia ipsa æterna, increata, immensa. Anima quoque Christi fuit repleta sapientia creata infusa multiplici, ut infra dicetur. Et gratia Dei erat in illo. Tanta quippe plenitudo gratiæ fuit in illo secundum naturam assumptam, quantum capere poterat mens creata, ita quod tota capacitas animæ ejus fuit gratia Dei impleta a suæ creationis exordio. Verum de intelligentia hujus verbi plenius dicam in expositione evangelii sequentis dominicæ.

Footnotes

  1. Luc. II, 22 et seq. ↩

  2. Ibid. 10, 11. ↩

  3. Ibid. 14. ↩

  4. Luc. II, 15. ↩

  5. Matth. II, 1, 2, 9-11. ↩

  6. Is. IX, 6. ↩

  7. Num. VI, 22-26. ↩

  8. Hebr. VII, 7. ↩

  9. Joann. XIII, 18. ↩

  10. Joann. V, 43. ↩

  11. Joann. X, 26. ↩

  12. Joann. IX, 39. ↩

  13. Matth. xi, 25; ↩

  14. Luc. x, 21. ↩

  15. Ephes. v, 14. ↩

  16. Joann. iii, 18. ↩

  17. Joann. viii, 28. ↩

  18. Act. iii, 17, 19. ↩

  19. Joann. iv, 48. ↩

  20. Tit. i, 16. ↩

  21. I Tim. ii, 5. ↩

  22. Gen. ix, 13. ↩

  23. Coloss. 1, 20. ↩

  24. Ephes. 1, 14. ↩

  25. Joann. xix, 26. ↩

  26. Ps. civ, 18, 19. ↩

  27. Ephes. vi, 17. ↩

  28. Hebr. iv, 12. ↩

  29. Ibid. 13. ↩

  30. Coloss. 1, 14. ↩

  31. Ps. l, 6. ↩

  32. Lev. xix, 32. ↩

  33. Job xii, 12. ↩

  34. Luc. xviii, 1. ↩

  35. Ps. xxiv, 7. ↩

  36. Marc. ix, 28. ↩

  37. Jacob. v, 16. ↩

  38. Matth. xi, 25; ↩

  39. Luc. x, 21. ↩

  40. Rom. x, 10. ↩

  41. Lev. xii, 8. ↩

Chapter 42 of 211