Skip to the text

Sermo 5

Ad religiosos

DE BENEFICIIS NOBIS PER CHRISTUM COLLATIS.

UBI venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Galat. IV, 4.

Tempus incarnationis apparitionisque Christi, merito plenitudo temporis appellatur, tempus præacceptabile et dies salutis: quia in ipso ipsemet Dominus Deus noster, qui ab exordio mundi, per angelos et homines sanctos, Patriarchas, Prophetas, genus visitavit humanum hominibusque locutus est, et legem per Moysen dedit, per se ipsum ad homines descendere, humanam naturam assumere, ex Virgine nasci, inter homines conversari, legem perfectissimam eis præstare atque pro ipsis mori dignatus est. Hinc tempus istud, tempus pietatis et gratiæ appellatur: tum quia in ipso apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei;1 tum quia in ipso præ cunctis mundi ætatibus abundantissimarum gratiarum charismata largitus est Deus hominibus, non uni tantummodo plebi, sicut in veteri Testamento, sed omni populo, cunctis linguis et tribubus. Propter quod in Actibus beatissimus princeps Apostolorum: Omnes (inquit) Prophetæ a Samuel et deinceps annuntiarunt dies istos.2

Deinceps inter omnia opera Dei, præclarissimum, mirabilissimum, potentissimum ac benignissimum est, quod Unigenitus Dei verus Deus exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.3 Beneficia vero nobis per Dei Filium præstita, per ejus incarnationem ac passionem collata, sunt tot, tanta ac talia, quod nec comprehendi queunt, nec numerari, nec dignum quid rependere Deo pro eis valemus. Nempe per Christi incarnationem, ineffabiliter exaltata est nostra natura, et Deus noster factus est frater noster, adoptivique Dei filii sumus effecti:4 quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Per Christum reparata est humana conditio, et genus humanum a jugo diaboli, a servitute peccati, ab omni peccato, ab infernali tormento est liberatum. Per Christum evangelica lege sumus instructi, in Baptismo renati, ecclesiasticis sacramentis muniti, multiplici gratia decorati: imo ipse se ipsum nobis in superdignissimo Sacramento reliquit in salutarem animarum nostrarum refectionem. Ecce, carissimi, quam mira et magna, quam incomprehensibilis, præamanda ac amplectenda est super nos dilectio, dignatio, munificentia ac beneficentia totius superbeatissimæ Trinitatis. Sic etenim Deus Pater dilexit nos, ut Unigenitum suum daret, mitteret sociaretque nobis, ut per eum eruamur ab omni calamitate et pœna, impleamur omni virtute et gratia, beatificemur plenissime cœlesti in patria.5

Denique proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum:6 quomodo etiam non omnia nobis cum illo donavit? Sed et unicus naturalisque Dei Filius dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis.78 Non corruptibilibus auro et argento, sed pretiosissimo sanguine suo lavit nos a peccatis nostris, et fecit nos sibi coheredes;9 fecitque homines Deo Patri regnum et sacerdotes.10

Insuper Spiritus Sanctus semetipsum nobis communicavit, et dando ac infundendo nobis dona sua gratiosissima, simul cum illis tribuit et infudit nobis se ipsum.11 Caritas namque Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. O quale donum est hoc! Cur homo infelix non pensat supernaturalem ac admirabilem, imo et maximam dignitatem sibi divinitus impertitam? Certe sicut ait Propheta:12 Homo quum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus.13 Surge, qui dormis, qui torpore deprimeris;14 excutere de pulvere, qui carnalibus detineris affectibus, luto fæcis infixus.15 Exsurge, et sta in excelso, in apice mentis, in luce considerationis sublimis; circumspice ad orientem lucis æternæ, ad summum cœli empyrei, ad viscera misericordiæ Patris altissimi, et vide jucunditatem tibi a Deo mirabiliter venientem :16 de qua Christo nato angelus protinus est locutus, Annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator.17

Præterea, quanto in tempore isto major est beneficentia Dei in nobis, quo caritatem pietatemque suam nobis multiplicius, evidentius ac abundantius demonstravit, eo damnabilior est ingratitudo nostra, vitiosior negligentia nostra, odibilior carnalitas nostra, si ingrati, remissi, sensuales inventi fuerimus : præsertim quum simus religiosi absconditi in abscondito faciei Domini Dei nostri, in secreto vultus Altissimi constituti, quorum est introrsum ambulare et confabulari cum Domino, contemplari quam magnifice et superpiissime egit nobiscum, regratiari indesinenter pro beneficiis ejus, suæque caritati ac liberalitati pro viribus semper vicem rependere, serviendo ei in sanctitate atque justitia coram ipso, in omni vitæ nostræ curriculo.1819 Insuper quum idcirco Dei Filius factus sit homo, ut nos efficiamur dii, id est divini : quod ad religiosos potissimum certum est pertinere, qui ob id concupiscentiis ac terrenis rebus renuntiaverunt, ut casto, libero ac integro corde Deo intenti sint; idcirco in eis omnis carnalitas, omnis sensualis affectio, omnis vilis cupiditas, sunt vehementissime detestandæ, præsertim quum talia spiritualis amoris profectum summe impediant :20 angustatum est etenim stratum cordis, ut simul in eo non possint quiescere. Pro quanta equidem parte fuerit cor nostrum affectum ad aliquam rem non ordinate in Deo, pro tanta parte minus ad Deum afficitur, imo ab ipso avertitur; nec prodest reliquisse terrena et hereditaria omnia bona, si nunc cordis nostri affectum rebus parvis, vanis vilibusque immergimus. Studeamus ergo esse divini, hoc est, contemplationi ac Deitatis amori intenti, orationibus ac meditationibus dediti, lectioni, psalmodiæ, Scripturæ vacantes, ac semper aliquid boni agentes, ut conversatio nostra sit in cœlis.21

Porro si ita egerimus, si in tam sanctis exercitiis perseverantes ac proficientes manserimus, non dubium quin Spiritus Sanctus testimonium perhibebit spiritui nostro, quod filii Dei sumus, replens nos gaudio et spe certa, agilitateque maxima in credendo, ita ut viam mandatorum curramus, et ea quæ Ordinis sunt promptissima alacritate adimpleamus, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum :22232425 qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta;26 qui propter nos factus est pauper quum esset dives, in tantum ut quo caput reclinaret non habuit, quum tamen ipsius esset terra et plenitudo ejus;272829 exinanivit quoque se ipsum, factus Patri obediens usque ad mortem : et hæc omnia propter nos, ut sequamur vestigia ejus. Tunc utique delectabile nobis erit Dei Filio compauperari, cum eo et propter eum adversa pati, irrideri ac vilipendi, ejus intuitu et amore subesse ac obedire.30 Itaque non fatigemur animis nostris, et bene agendo non deficiamus31, quum non sint condignæ passiones, labores et actiones vitæ præsentis, ad futuram illam sempiternam gloriam nobis in cœlo paratam.32 Non vincamur a nobismetipsis, a propria animositate, ira, impatientia, voracitate, loquacitate, pigritia, carnalitate, cupiditate, negligentia; sed

A Christi humilitatem, mansuetudinem, patientiam, sobrietatem, modestiam, sanctitatem, fervorem jugiter recolendo atque utcumque pro posse sectando, omnia illa ipso auxiliante vincamus, propellamus, suppeditemus, ut Deo altissimo quotidie mente magis grata, pura, fervente ac custodita fideliter obsequamur.

Footnotes

  1. Tit. III, 4. ↩

  2. Act. III, 24. ↩

  3. Philipp. II, 7. ↩

  4. Joann. I, 12. ↩

  5. Joann. III, 16. ↩

  6. Rom. VIII, 32. ↩

  7. I Petr. I, 18, 19. ↩

  8. Ephes. V, 2. ↩

  9. *Rom. viii, 17.* ↩

  10. *Apoc. i, 6.* ↩

  11. Rom. v, 5. ↩

  12. *Ps. xlviii, 13.* ↩

  13. *Ephes. v, 14.* ↩

  14. *Is. ii, 2.* ↩

  15. *Baruch v, 5.* ↩

  16. *Ibid. iv, 36.* ↩

  17. *Luc. ii, 10, 11.* ↩

  18. *Luc. i, 74, 75.* ↩

  19. *Ps. xxx, 21.* ↩

  20. *Is. xxviii, 20.* ↩

  21. *Philipp. iii, 20.* ↩

  22. *Hebr. xu, 2.* ↩

  23. *Ps. cxviii, 32.* ↩

  24. *Ibid. xv, 13.* ↩

  25. *Rom. viii, 16.* ↩

  26. *II Cor. viii, 9.* ↩

  27. *Philipp. ii, 7, 8.* ↩

  28. *Ps. xxiii, 1.* ↩

  29. *Matth. viii, 20.* ↩

  30. *Hebr. xu, 3.* ↩

  31. Hebr. xii, 3. ↩

  32. Rom. viii, 18. ↩

Chapter 46 of 211