Sermo 7
DE VIRTUTE ET MODO ORATIONIS.
ANNA non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens Domino die ac nocte. Luc. II, 37.
Multi Sanctorum affirmant summum ac specialissimum opus monachi esse, puram Deo orationem indesinenter offerre. Et si objiciatur, quod Deum laudare ac contemplari sit divinius atque sublimius quam orare : dicendum, quod pura et perfecta oratio ad religiosos potissimum pertinens, laudem Dei ac contemplationem includit. In tali quippe oratione mens orantis divinæ majestatis ac pietatis contemplationi intenta est; et sicut propriam infirmitatem, defectuositatem et culpam fatetur, sic Dei omnipotentiam, opulentiam, sanctitatem et misericordiam recognoscit, extollit et miratur. Unde, secundum Damascenum, oratio est ascensus mentis in Deum. Propheta quoque :1 Laudans (inquit) invocabo Dominum. Denique de hac re, Cassiano narrante, abbas Isaac ita disseruit : Omnis finis atque perfectio monachi ad jugem orationis perseverantiam tendit, et quantum humanæ fragilitati conceditur, ad immobilem mentis tranquillitatem puritatemque nititur. Et est inter orationem hujusmodi et virtutum perfectionem reciproca quædam inseparabilisque conjunctio. Nam sicut ad orationis perfectionem omnium tendit structura virtutum, ita nec virtutes poterunt firmiter colligatæ ac perdurantes manere, nisi orationis instantia ac fervore hoc impetretur, et oratione custodiantur; nec ad indesinentem orationis puritatem ac tranquillitatem quis potest pertingere, nisi in omni virtute proficiendo atque ad perfectionem earum perveniendo.
Quum itaque tam præstantissimum religiosi exercitium sit orare, dicendum quid sit oratio, et qualiter ad eam præparare nos debeamus, qualiter etiam sit orandum. Itaque, juxta Damascenum, oratio est petitio decentium a Deo, hoc est postulatio rerum quas decet a Deo peti, puta pertinentium ad salutem. Hoc enim est petere in nomine Salvatoris, qui discipulis nondum spiritualibus nondumque ordinate petentibus dixit :2 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Ideo ait Bernardus : Orare est Deum quærere. Non recte oras, si præter Deum aliquid quæris quod propter Deum non quæris, quia in ipso sunt omnia. Ibi remedia vulnerum, ibi subsidia necessitatum, ibi quidquid accipere vel habere hominibus expedit, quidquid decet, quidquid oportet. Propterea optime cecinit sanctus, qui ait : In Deo salutare meum et gloria mea;3 Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
B
Præterea, quum oratio sit mentis cum Deo locutio, cum quo tanquam cum rege gloriæ et principe majestatis immensæ arcana omnia intuente, cum summa reverentia, attentione et puritate loquendum est, magnaque nimis sit humani instabilitas cordis;4 idcirco ante orationem parare se debet homo ad orandum decenter, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est : Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo tentans Deum. Ante orationis ergo exordium abjiciendæ sunt de corde sollicitudines temporalium rerum et cogitationes earum, memoria sensatorum, inquietudo iræ, impatientiæ aliarumque passionum : sicque abstrahenda, simplificanda ac recolligenda est mens ipsa in Deo. Quidquid etenim ante orationis horam anima nostra conceperit, hoc ei in oratione occurrere solet; et ex præcedenti occupatione ac dispositione cor in oratione formatur, ac variis modis resolvitur, afficitur, et interdum ex occurrenti materia ad iram sive ad fatuum risum movetur. Rursus ante orationis accessum consideranda est indigentia, culpa atque miseria propria, et pericula quibus expositi sumus, ut ita orans profunde se ipsum humiliet, timorateque roget cum ingenti affectu; pensanda est quoque excellentia, sanctitas, justitia, pietas ac liberalitas Dei : ex quorum contemplatione, cum grandi reverentia et ardore atque interna custodia, cum fiducia quoque orare oportet, et item cum contritione præcordiali, quod talem ac tantum offendimus Dominum.
C
Ex quibus jam constat qualiter sit orandum, utpote recollecta, humili, intenta, timorata, fervente, contrita confidentique mente. Itaque quam intente et affectuose Omnipotentem orare oportet, consideremus : primo, ex suæ majestatis immensitate; secundo, ex nostra inferioritate ac dispositione, videlicet culpa, inopia, periculositate; tertio, ex magnitudine mali quod precamur evadere, atque ex eminentia boni quod cupimus impetrare. Cupimus namque ab invisibilibus hostibus quibus vallamur, ab inferni suppliciis quæ peccando meremur, a vitiis præteritis, præsentibus futurisque erui, dona quoque gratiæ in præsenti, et bona gloriæ æternaliter adipisci. Ecce quanta sunt ista et qualia, quam æstimabiliter magna. Ecce quam affectuose et lacrimose precantur qui terreno principi tanquam rei mortis præsentantur, si eis sit spes evadendi; quantæ se emendationi exponunt, quantum se ipsos humiliant. Cur ergo nos peccatores miserrimi, qui toties promeruimus tormenta inferni, tam lente et inattente oramus Altissimum? Cur supernarum charismata gratiarum tam parum appretiamur? Cur beatitudinis sempiternæ desiderio tam modice inflammamur, quod tam frigido ac arido corde postulamus pro ipsis? Idcirco non exaudimur, quoniam non dirigitur sicut incensum in conspectu Dei oratio nostra.5 Hinc ait Eusebius: Petamus, quæramus, pulsemus, atque in spe cœlestium promissorum tanto incitemur studio, tantoque inardescamus affectu, ut cum præmiorum dignitate desideriorum magnitudo concordet. Non vult Deus noster bona sua nimia inveniendi facilitate vilescere. Pretiosa et concupiscibilis merces fervidum amatorem et cupidum negotiatorem requirit. Ergo ille tantorum munerum repromissor non vult in opere suo tepidum, despicit fastidiosum, recusat coactum, respuit indevotum. Lentum namque et parum gratum quærere gratiam divini muneris, maxima est injuria remuneratoris.
Denique in ipsa orationis prosecutione diligentissime vitanda est evagatio animi; et præsertim conandum est ut cum fervore incipiatur actio, fervide terminetur: nam virtus principii in sequentibus manet; a fine quoque solet judicium sumi. Quum ergo se senserit orans distractum, protinus se revocare conetur ad Deum. Ideo dicit Bernardus: Oratio quanto efficacior est, si fiat ut debet, tanto callidius impediri ab adversario solet. Periculum est si fuerit nimis timida, ut est oratio pusillanimorum, non satis in divina pietate sperantium. Majus est periculum si fuerit temeraria, ut est oratio de suis meritis nimis præsumentium, audacium, sibi placentium. Tertium est periculum si fuerit tepida, ut est oratio negligentium. Timida quippe oratio non penetrat cœlum, quia restringit animum timor immoderatus, ne queat procedere; tepida autem in ascensu languescit ac deficit, quia non habet vigorem; temeraria vero ascendit, sed resilit, quia resistitur ei, nec obtinet gratiam, sed meretur offensam. Porro fidelis, humilis ac fervens oratio cœlos sine dubio penetrat.6
Ex his reor satis patere, qualiter debeamus orare. Sed nunc interim redeamus ad nos, et qualiter orando, psallendo, Horas solvendo ac celebrando nos habeamus quotidie, ponderemus; quam imparate, incustodite ac frigide, quam vage, irreverenter, pigre atque insipide. Interdum et oculis evagamur, et aurem ad alia applicamus, ac manibus quidpiam operamur. Frequenter et circumstantias, locum, tempus, modum negligimus. Sicut accedimus, ita recedimus, nec fructum orationis consequimur: imo sæpe ex negligentia nostra in majorem ariditatem hebetudinemque dilabimur. Cum horrore incipimus, cum tædio continuamus, ad finem acceleramus. Heu, quanta est nostra miseria, quanta est excæcatio nostra; quomodo adversarius noster ad libitum suum debacchatur in nobis, et animabus nostris illudit! Ideo pœniteamus, et juxta præscripta documenta Sanctorum, ante orationem nos præparemus, in oratione nos custodiamus, post orationem devotiores simus ac perseveremus.
Postremo viri sancti, viri virtutum, viri heroici, in suis sæpe orationibus sic rapiuntur in Deum, sic in abyssum lucis absorbentur æternæ, ut ceterorum omnium prorsus obliviscantur, nec se ipsos, nec proprium actum advertant. Hinc ex ore abbatis Isaac loquitur Cassianus: Conscientiæ spina de corde evulsa, dum mens orantis miserationes ac munificentias Dei retractat, ad illam ignitam orationem quæ ore hominum nec comprehendi potest, nec exprimi, ferventissime rapitur. Quumque in illum verum profecerit puritatis affectum, et in eo cœperit radicari, in modum cujusdam rapacissimæ flammæ cuncta pervolitans, ineffabiles ad Deum preces purissimi fundit vigoris: quas ipse Spiritus interpellans gemitibus inenarrabilibus, ignorantibus nobis emittit ad Deum, tanta in horæ illius momento concipiens atque ineffabiliter in supplicatione effundens, quanta nec ipsa mens valet postmodum recordari.7 Hinc beatissimus pater Antonius: Non est (inquit) perfecta oratio in qua se monachus, vel hoc ipsum quod orat, intelligit. Unde idem Antonius in mentis excessu frequenter orans, sole oriente sæpe clamavit: Quid me impedis, sol, qui ad hoc modo oriris, ut me a veræ ac summæ lucis abstrahas claritate?
Ad hujus ergo orationis perfectionem tendamus, atque cum S. Anna in jejuniis et orationibus Deo jugiter obsequamur. Non sine necessitate discurramus tempore divinorum a templo, a choro; nec postmodum sine causa idonea hinc inde deambulemus, sed cellæ et silentio, quieti et orationi operam demus. Ad gloriam Creatoris.
Footnotes
Chapter 48 of 211