Sermo 2
QUOMODO QUILIBET CHRISTIANUS DEBEAT MIRARI DE IIS QUÆ DE CHRISTO IN SCRIPTURIS DICUNTUR.
AMBULETIS digne Deo, per omnia crescentes in scientia Dei. Coloss. I, 10.
In his verbis duo tanguntur. Primum est, exhortatio ut Deo digne vivamus, quum dicitur : Ambuletis digne Deo. Secundum est, admonitio ut in scientia Dei crescamus, dum subditur : Per omnia crescentes, etc.
Circa primum est considerandum, quid sit digne Deo ambulare. Scias ergo, o homo, quod Deo digne ambulare, est Domino summo et omnipotenti cum debita reverentia deservire, cum debita promptitudine obedire, cum debita puritate jugiter adhærere. Videmus namque in sæculo isto, quod majoribus principibus ac prælatis cum ampliori reverentia ac diligentia deservire oporteat : nonne ergo cum summa et incomparabili reverentia ac diligentia mentis, Deo majestatis immensæ ministrare necesse est? Merito ergo damnabiles, viles ac vitiosi censentur, qui homines magis quam Deum reverentur, timent ac erubescunt, qui in abscondito faciunt ea quæ turpe est dicere, qui coram Deo non erubescunt cogitare atque appetere quæ coram hominibus non auderent exprimere, quum tamen cogitationes cordis sint verba animæ coram Altissimo : qui etiam dum aliquid boni faciunt in Dei obsequio, cum aliquali saltem reverentia ac diligentia faciunt illud, ubi se ab hominibus putant videri; alias, sine cura atque custodia, cum irreverentia et torpore faciunt illud. O excæcati ac miseri, qui nec angelorum præsentiam nec Divinitatis adspectum perpendunt, nec curant, nec reverentur! Quibus clamat Propheta :1 Maledictus qui opus Dei facit negligenter. Quidquid ergo boni egerimus, sive orando, sive Deum laudando, sive divinum Officium audiendo, aut eleemosynas dando, aut confitendo vel communicando, cum tota mentis reverentia et omni cordis attentione agamus, propriam semper parvitatem atque divinam sublimitatem pensantes, ut in vera humilitate omnia faciamus.
Denique digne Deo ambulare, est omnia quæ præcepit fideliter observare, et tamen se servum inutilem ac indignum reputare : quoniam Deo nihil utilitatis attulimus, nil ei profecimus; sed pro propria salute, quæ Deus jussit implevimus, imo id ad quod tenebamur effecimus. Siquidem eo ipso quo a Deo conditi sumus, et quidquid habemus ac sumus accepimus, ei obedire tenemur, atque nos ipsos et omnia nostra in ejus obsequium et honorem expendere obligamur. Hinc omnem præsumptionem, jactantiam vanamque gloriam a nobis Christus excludere volens, apud Lucam loquitur : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.2 Huicque verbo saluberrimo convenientissimam valde similitudinem præmisit Salvator, dicendo : Quis vestrum habens servum arantem aut boves pascentem, qui regresso illi de agro dicat, Statim transi et recumbe; et non dicat ei primo, Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam, et postea tu manducabis et bibes?3 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? Non puto. His verbis Christus adjecit quod allegatum est : Sic et vos quum feceritis, etc. Et loquitur Christus in introductione hujus parabolæ secundum consuetudinem regionum ubi sic observatur, sive in casu.
Præterea, ita digne Deo ambulando, debemus crescere «in scientia Dei», id est in notitia Domini Dei nostri, ac divinarum ac spiritualium rerum: quoniam ea quæ in Scripturis legimus, aut prædicari audivimus, debet quilibet Christifidelis diligenter attendere, memoriter retinere, et ex uno aliud considerare. Ideo ait Salvator: Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.4 Et de beatissima Virgine scriptum est: Maria conservabat omnia verba de Christo prolata, conferens ea in corde suo.5 Apostolus quoque ait:6 Postulamus ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spirituali.
Quoniam ergo magnalia Christi in principio expositionis evangelii hodierni prætacta, singulis annis prædicantur in ecclesia, debet ea ac cetera Christi mysteria atque miracula virtuosaque opera unusquisque fidelium intueri et humiliter admirari. Devota ergo et grata mente miretur quilibet nostrum, quod unigenitus Filius Dei tanti nos æstimavit, tanta pro nostra salute fecit ac pertulit; quod pro nostra redemptione factus est homo et puer unius diei, qui in divinitate sua æternus est; quod in tam summa paupertate, humilitate ac obedientia vixit in sæculo isto, qui universorum creator ac dominus esse cognoscitur; quod tam inæstimabilis est misericordia ejus super nos in vita præsenti, quia quacumque hora ingemiscit peccator vere ex corde, ignoscitur ei;7 quod item tam rigorosa ac inflexibilis est justitia ejus post vitam hanc, quia pro uno peccato mortali pœnam infligit æternam. Quoniam ergo ipsemet Unigenitus Dei tanti nos æstimavit, tanta pro nobis assumpsit, egit et passus est, atque ad æternam beatitudinem nos creavit, negligentes vero, impios et ingratos perpetue condemnabit, tanto districtius, quanto pro eis plura fecit et toleravit: hinc non parvi pendamus causam animæ nostræ quam habet cum Deo, non negligamus nos ipsos; sed universa quæ dicta sunt vivaciter semper pensemus, et digne Deo ambulare cum sancta sollicitudine satagamus.
Mirabilia quoque atque magnalia quæ de Christo credimus, legimus seu audimus, taliter admiremur cum reverentia et congratulatione, congaudendo videlicet gloriæ et excellentiæ Christi, ut ea nequaquam præsumamus curiose scrutari aut comprehendere velle, quia ut Salomon ait: Sicut qui nimium comedit mel, non est ei bonum, sed evomet illud, sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.8 Propterea scriptum est: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.9 Verumtamen pia, moderata ac sobria scrutatio mirabilium divinorum non exstat illicita, quum dicat Psalmista: Mirabilia testimonia tua, Domine, ideo scrutata est ea anima mea.10 Verbi gratia, quod Christus vere præsens est in Sacramento altaris, ita quod corpus ejus sub speciebus panis veraciter continetur, valde mirabile est; nec debemus hoc immoderate scrutari, aut comprehendere velle qualiter ibi sit, sed fide certissima præsupponere immobiliterque tenere quod ita sit, et quod Deus omnipotens hoc potest et facit modo prorsus imperscrutabili. Hoc quoque præsupposito, debemus pie, affectuose atque gratanter mirari omnipotentiam Dei in mirabilibus Sacramenti, et tantam caritatem, pietatem ac liberalitatem Christi ad homines.
Ad hanc quoque sobriam divinorum admirationem valde necessaria est discretio et illuminatio Spiritus Sancti: quia si bestia tetigerit montem, lapidabitur, id est, si homo carnalis et grossus, aut curiosus vel præsumptuosus, perscrutationi se ingesserit divinorum, rejicietur et cadet.1112 Ideo orat Psalmista: Revela oculos meos, Domine, et considerabo mirabilia de lege tua.13 Nempe ad tam sublimem contemplationem invalidum est mentis humanæ lumen naturale, nisi juvetur ac clarificetur lumine gratiæ. Ad quam illuminationem supernam maxime confert conversatio virtuosa, ut scilicet digne Deo conversetur, qui ab ipso ad divinorum sobriam admirationem illuminari conatur. Nam vita activa ad contemplativam disponit, et de activa vita itur ac scanditur ad contemplativam, sicut per januam intratur ad aulam, et per gradus ad solarium.
Legitur, quod frater Ægidius, qui fuit unus de primis discipulis ac Fratribus S. Francisci, fuit vir altæ et magnæ contemplationis, totiesque quotidie rapiebatur ad Deum, quod inter homines vitam angelicam ducere videbatur, sicut et Bonaventura describit. In illis autem diebus vixit S. Ludovicus rex Franciæ; qui ex devotione præcipua septem annis peregre ambulavit occulte per mundum, et visitavit loca sacra, sanctosque viros. Tandem devenit ad locum in quo fuit præfatus frater Ægidius, cupiens alloqui eum. Ægidius vero inter Fratres exsistens, revelante Spiritu Sancto agnovit sancti regis illius præsentiam, atque ex spiritualis amoris fervore, et magnæ devotionis excessu, cœpit quasi ebrius ad januam, ante quam stetit rex, currere. Vidensque regem, prostravit se humiliter coram eo in terram; rex quoque similiter corruit super terram. Post aliquantulum horæ spatium ambo simul surgentes, et nil pariter conferentes, ab invicem discesserunt. Interrogatus autem ab uno de suis frater Ægidius cur regem allocutus non esset, respondit: Vidimus mutuo corda nostra tam clare, quod opus non erat aliquid loqui. Ecce quantam illuminationem Spiritus Sancti meretur virtuosa ac diligens vita. Deus namque, tanquam sol sapientiæ, ubi viderit mentem suæ illuminationis capacem, id est puram ac humilem, protinus eam illustrat. Puro ergo ac vigili corde Deo totius fonti munditiæ incessabiliter obsequamur.
Footnotes
Chapter 43 of 211