Sermo 4
DE CONVERSATIONE PERTINENTE AD VIDUAS.
ANNA vidua non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens Deo die ac nocte. Luc. II, 37.
In his verbis tria tanguntur, quæ ad viduas specialiter pertinere noscuntur. Primum est, quod beatissima illa Anna vidua in templo assidue fuit; secundum, quod abstinenter et sobriissime vixit; tertium, quod orationibus instanter ac devotissime die ac nocte inhæsit. Ex quo quartum elicitur, quod scilicet sanctis vigiliis fuit intenta, omnem somnolentiam pigritiamque devitans, et tempus suum fructuose omnino expendens, quemadmodum Jeremias propheta hortatur in Threnis : Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum in conspectu Domini Dei tui; leva ad eum manus tuas, et miserebitur tui.1
Hic primo videndum, cur castitas vidualis in novo Testamento laudetur, matrimonioque præferatur; secundo, qui actus virtutum spectent ad viduas in quantum sunt viduæ; tertio, an consulendum sit viduis ut vidualem castimoniam Deo promittant.
Ad primum horum dicendum, quod tota hominis perfectio consistit in hoc, ut ab amore, occupatione et cogitatione terrenarum, temporalium atque carnalium rerum, ad amorem et contemplationem Dei ac spiritualium se extendat ac transferat. Unde tota evangelica Christi doctrina ordinatur et tendit ad hoc, ut creaturis transcensis et derelictis, Deo creatori pura ac stabili mente adhæreat homo, illum super omnia diligendo, desiderando, contemplando, filialiter quoque timendo ac jugiter honorando. Porro ab hac perfectione non mediocriter impeditur homo per occupationes, inquietudines, curas et delectationes, carnales statui matrimoniali annexas, ita quod non conjugati ac viduæ continenter viventes, ad præfatam perfectionem magis dispositi sunt quam conjugati. Mens enim humana tanto purius, integralius atque ferventius diligit Deum, quanto circa carnalia et terrena minus distenditur, partitur et occupatur. Ideo ait Apostolus: Mulier innupta, id est vidua, et virgo, cogitat quæ sunt Dei, ut sit sancta corpore et spiritu;2 quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. Hinc itaque vidualis status ac castitas commendatur, non quia matrimonium malum sit, sed quia status et continentia vidualis est melior. Hinc ad virtuosam et inclytam viduam, Judith nomine, dixerunt pontifices et omnes Judæorum presbyteri tempore veteris Testamenti: Eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum alterum nescieris, ideo manus Domini confortavit te, et eris benedicta in æternum.3
Ad secundum dicendum, quod ad viduas in quantum viduæ sunt, primo pertinet, mundanas et sensuales consolationes ac delectationes contemnere, cachinnationes, dissolutiones et loquacitates vitare; in somno, vestitu, cibo ac potu, non voluptatem, sed necessitatem naturæ requirere, quum dicat Apostolus, Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est:4 vivens equidem vita naturæ, mortua est morte culpæ. Secundo, ad viduas pertinet, orationibus et sacris meditationibus instanter ac devote insistere, præsertim in ecclesia et tempore divini Officii, deinde in propria domo; in exterioribus quoque occupationibus cor ad Deum sæpe levare, orando ac salubria meditando: sicut de Anna vidua scribit Lucas evangelista; et de Judith vidua legitur, quod in superioribus domus suæ fecit sibi oratorium, in quo orationibus vacavit assidue.5 Tertio, spectat ad viduas, proprium corpus jejuniis ac sacris vigiliis et disciplinis exercitare, et Deo ac rationi illud subjicere: quemadmodum de Judith scriptum est, quod habuit super lumbos suos cilicium, et jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, quibus scilicet secundum legem Moysis id licuit;6 similiter de Anna prædictum est, quod jejuniis Deo servivit. Hæc tamen a viduis fieri debent cum discretione, non ultra vires. Quarto, ad viduas pertinet, opera misericordiæ exercere, pro posse pauperibus et infirmis servire, talesque visitare, consolari, hospitare atque vestire, prout Isaias hortatur: Frange esurienti panem tuum, egenos vagosque induc in domum tuam;7 quum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Quinto, ad viduas spectat, ut vestitu humili ac simplici sint contentæ, ne suo ornatu aliquem provocent ad affectum illicitum. Sexto, viduarum est, non multum foris apparere, sed quantum rationabiliter possunt domi manere, atque ibidem salubriter occupari, nisi quod ecclesiam et infirmos debent horis competentibus visitare. Hinc de Judith legitur, quod in oratorio domus suæ clausa morabatur.8 Patet quoque ex dictis, quod ecclesiam debeant frequentare, nec pro levi causa omittere quin quotidie audiant ad minus Missam. Postremo, quoniam castitas vidualis ordinatur ad hoc, ut viduæ corde tranquillo et puro, ardenti ac libero inhæreant Deo, ideo omnem inordinatam tristitiam, turbulentiam, iram, impatientiam, curam superfluam debent omnino abjicere, seque semper ad patientiam dare, veram mentis constantiam observare, et in adversis gratias agere.
Quemadmodum autem sanctus asserit Augustinus: Viduarum tria sunt genera. Primum est, earum quæ die ac nocte orationibus atque jejuniis vacant: de quibus ad Timotheum scribit Apostolus, Viduas honora, quæ vere sunt viduæ.9 Et istud est genus optimum viduarum. Secundum est, earum quæ circa curam domus ac sobolis occupantur, et tamen Deo fideliter serviunt. Tertium est, earum quæ epulis deliciisque intendunt: quibus æterna servatur damnatio. Prætacti igitur actus virtutum ad primum viduarum genus potissimum pertinent. Porro viduæ quæ sobolem habent, illam strenue regere debent, informando in moribus, instruendo, de necessariis providendo, corripiendo ac castigando pro vitiis. Talibus namque viduis multi conveniunt actus cum conjugatis.
Præterea Augustinus in libro de Bono viduali multas ponit doctrinas ad viduas pertinentes: inter cetera dicens, ut quidquid sollicitudinis et laboris feminæ maritatæ impendunt ad complacendum suis maritis, hoc viduæ ad complacendum Sponso cœlesti impendant, et pro carnalibus deliciis ad spirituales delectationes se transferant, in orando, Deum laudando, salubria meditando, ac ceteris bonis operibus delectando. Item, ut avaritiam specialiter vitent, ne in eis amor nummi succedat amori mariti. Sæpe namque expertum est in quibusdam viduis repressa lascivia avaritiam excrevisse, sicut in sensibus corporis acutius audiunt qui non vident, et econtra, quasi ex altero conentur supplere quod non habent ex altero. Ita frequenter carnalis cupiditas a carnalis copulæ voluptate cohibita, majoribus viribus in divitiarum et pecuniarum se porrigit appetitum. Sed in viduis amor divitiarum simul cum amore nuptiarum frigescat.
Insuper circa tertium advertendum, quod Augustinus in libro de Bono viduali, et Origenes super Lucam, hortantur viduas ut vidualem Deo continentiam voveant. Imo consulit Origenes ut etiam feminæ conjugatæ proponant, si viri earum ante eas obierint, in viduitate manere, atque id Deo promittant, dicendo: Si mihi humanum aliquid quod non opto acciderit, ut scilicet vir meus ante me moriatur, hoc Deo promitto, quod aliud nihil faciam nisi vidua et incontaminata perseverabo. Et hoc consulit Origenes, quatenus etiam si feminæ ante suos viros obierint, pro bono tamen proposito et sancta promissione remunerentur a Deo. Nam facere bonum ex voto, est multo plus meritorium quam facere sine voto, quum vovere sit actus virtutis valde sublimis, quæ latria appellatur. Et qui facit bonum ex voto, offert Deo arborem simul cum fructu, id est voluntatem cum opere virtuoso; qui autem facit bonum absque promissione, fructum sine arbore immolat. Verumtamen quum feminæ sint naturaliter, ut in pluribus, satis instabiles, molles ac labiles, consulendum est eis ut absque bona deliberatione et invocatione divini subsidii istud non voveant, ne vovendo in suis confidant meritis aut viribus, sed in adjutorio gratiæ Dei: cujus adsistentiam incessantem etiam post votum semper implorent, et in omnibus custodite, devote ac timorate se habeant; et esse in omnibus exemplares conentur, ab omni specie mala se præcaventes, ut nulli dent occasionem scandali aut male loquendi, quantum in ipsis est.10 Nempe votum frangere, gravissimum est peccatum, imo (ut S. Thomas asserit) gravius quam perjurium.
Legitur de sanctissima vidua illa Elisabeth de Thuringia, quæ fuit filia regis Hungariæ et uxor landgravii de Thuringia, quod viro suo defuncto, omnia quæ sunt mundi reliquit, pauperrimam atque humillimam vitam assumens. Nam et in hospitali pauperum propriis manibus servivit infirmis: imo hydropicos et leprosos ad necessaria naturæ portavit. Hinc Christus celeriter vocavit eam ad regnum cœleste. Sed et S. Hieronymus scribit de B. Paula vidua, quæ fuit conjux nobilis senatoris, quod viro suo defuncto, quamvis multos filios filiasque haberet, nihilo minus largissimas quotidie eleemosynas fecit; et tandem Romam et omnes suos relinquens, cum una filiarum suarum ad Terram sanctam pervenit. Ibique religiosis ac pauperibus eleemosynas plurimas faciens, deinceps congregationem fundans Sororum sanctarum, cum eis Christo usque in finem fidelissime ministravit.
Quæ autem in isto sermone de viduis dicta sunt, etiam de viris uxoribus suis privatis accipi possunt. Viduæ ergo, juxta hic introducta, secundum exigentiam suæ vocationis digne et efficaciter conversentur ad gloriam Dei.
Footnotes
Chapter 45 of 211