Skip to the text

Sermo 6

QUALITER CHRISTUS POSITUS SIT IN RUINAM ET RESURRECTIONEM MULTORUM RELIGIOSORUM, ET IN SIGNUM CUI A MULTIS RELIGIOSIS CONTRADICITUR.

ECCE positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Luc. II, 34.

Hæc sunt verba beatissimi Simeonis ad sacratissimam Virginem de puero Jesu, in die quo præsentatus fuit in templo. Porro per «Israel», quod interpretatur vir videns Deum, recte ordo religiosorum, quorum est spiritualem ac contemplativam ducere vitam, accipitur. Christus autem verbo et exemplo, totius monasticæ ac religiosæ vitæ est institutor ac fundamentum, evangelica dando consilia in quibus omnis fundatur religio, quæ et ipsemet perfectissime adimplevit.

Omnibus itaque religiosis juxta suæ professionis exigentiam regulariter, virtuose ac fructuose viventibus, positus est Dominus Jesus in resurrectionem, in erectionem mentis a vitiis, in elevationem ad contemplationem cœlestium, in Deitatis amorem, atque in resurrectionem beatam in fine mundi futuram. Hi enim Christi consiliis vere acquiescentes, ejus quoque provocati exemplis, quod Deo voverunt fideliter implent, et usque ad finem in observantia permanent regulari: corpora sua castigantes, suasque animas a passionum irrefrenationibus, a vitiis distortisque moribus expurgantes, in omni gratia atque virtutibus proficientes assidue, satagentes quotidie in vera humilitate, mansuetudine, patientia, sobrietate, obedientia, puritate et caritate inveniri perfectiores. Quemadmodum ergo electis Israelitis, sanctis Apostolis ceterisque discipulis venit Christus in resurrectionem, ita et istis qui cum Apostolis omnia reliquerunt, et Dominum Salvatorem efficaciter assequuntur. Isti sunt optimi Christiani, angeli terrestres hominesque cœlestes in mundo, qui in medio nationis perversæ tanquam luminaria fulgent:1 de quibus ait Hieronymus, Non vidi meliores his qui in religione profecerunt.

C Porro his qui in cœnobio carnaliter ac negligenter se habent, irregulariter conversando, positus est Christus Dominus in ruinam, quoniam ad majorem eorum damnationem Christi consilia et exempla ipsis vertuntur. Non utique hoc contingit directe, sed occasionaliter tantum ex parte Christi; directe vero contingit ex negligentia et perversitate ipsorum: juxta quem modum princeps Apostolorum in prima sua fatetur Canonica, quod Christus sit lapis offensionis et petra scandali incredulis et iniquis.2 Quemadmodum ergo Pharisæis, Scribis ac ceteris Judæis incredulis positus est Dei Filius in ruinam, ita et istis.

Denique horum irreligiosorum religiosorum, utpote professione et habitu religiosorum, conversatione vero irreligiosorum, duplex est gradus ac numerus. Quidam enim sunt manifeste collapsi, deformati, et prorsus irregulariter conversantes, qui nec substantialia Ordini suo observant, sed evidenter sunt proprietarii, aut etiam, quod pudor est dicere, incontinentes sive rebelles: quorum damnatio manifesta est atque gravissima, quum pene in cunctis quæ agunt, contra vota sua agere comprobentur. Quumque secundum doctores, votum fortius obliget quam juramentum, potissimum votum solenne, concluditur quod isti perjuris sunt deteriores: imo in omni actu quo proprietate utuntur aut aliquid suorum transgrediuntur votorum, in gravius crimen labuntur quam sit ipsum perjurium. Quumque in tali vita vel potius morte manendo celebrent sive communicent, aut quævis sacramenta dispensent aut tractent, constat quod supergravissime peccent, et tota eorum vita est quasi quodam peccare continuum.

Alii vero sunt qui in congregationibus sunt devotis et domibus de observantia, ubi ad minus substantialia religioni servantur, et plurimi vere devoti inveniuntur: ipsique nihilo minus negligentes sunt et remissi ac tepidi, in psalmodia vagi ac somnolenti, in Horis distracti, in observatione silentii laxi, in cibo et potu superflui, ad surgendum in pulsu plumbei, leves in moribus, visitationibus sæcularium seu aliorum gaudentes, consolatiunculas vanas quærentes, in celebratione rari ac indevoti; nec contra hæc mala prælium sacrum assumunt, sed de die in diem vadunt in sua superficialitate et negligentia; nec passionum reformationi fideliter student, nec puritati internæ, nec compunctioni, nec interiori custodiæ, sed in quadam periculosa tendunt securitate; dumque corripiuntur ac corriguntur, vix æquanimiter ferunt, præsidenti quoque faciliter indignantur. Isti præcedentibus manifeste irreligiose viventibus partim exstant vituperabiliores, quum sint inter devotos, et tam a præsidente quam a fratribus frequenter admoneantur atque corripiantur, probitatisque multa quotidie intueantur exempla. A principio quoque suæ conversionis bene sunt instituti.

Deinceps miseri isti etsi corpore contineant, nec habeant propria, turpibus tamen cogitationibus sæpius involvuntur, et inordinatius atque intensius ad parva ac vilia eis ad utendum concessa afficiuntur, quam sæculares locupletes ad magna quæ possident: non enim ipsam exstirpant cupiditatem, ob cujus eradicationem relinquuntur exteriora possessa. His ergo vehementer formidanda est Christi parabola de homine qui cœpit ædificare, nec potuit consummare;3 et quod asserit Salomon: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei stulta et infidelis promissio.4 Quibus verbis docemur stultam et infidelem esse eorum promissionem qui vota sua morantur seu differunt reddere. Tales autem sunt religiosi jam dicti, qui quum ex sua obligentur professione perfectioni studere et omni die proficere, non satagunt hoc implere.

Hinc ait Eusebius: Non nobis credamus sufficere quod nos in hac schola, scilicet claustro, cernimus congregatos, quum negligentias nostras in nobis vehementius professa condemnet perfectio: quia secundum Scripturam, qui multa promittunt, multum necesse est repetatur ab eis. O quantis proderit, et quantis contrario oberit opportunitas loci hujus et congruæ habitationis occasio! Noverimus nihil nobis prodesse, si carnem nostram jejuniis atque vigiliis affligamus, et mentem nostram non emundemus. Quid prodest corporalis afflictio, si linguam nequitiis et obtrectationibus polluamus? Nonne omnes labores nostri in nihilum rediguntur? O quanti et quam diuturni labores subito pereunt, dum quod acquisivimus custodire negligimus! Quapropter gratis nobis de corporis afflictione blandimur, si exterior homo noster sanctis laboribus exerceatur, et interior non curetur: imo hoc est quomodo si quis faciat statuam a foris auream, intrinsecus luteam; vel quomodo si quis domum magnifica arte constructam, extra pulcherrimis ornet coloribus, intusque plena sit serpentibus ac scorpionibus. Quid juvat si quispiam sit corpore castus et mente pollutus, quem depravat malitia, quem iracundiæ furor exagitat, quem superbia gratia Dei spoliat, quem mendaciis, juramentis aut maledictis lingua commaculat? Nonne ipse se fallit, nonne se ipsum deridet ac decipit, si se credat jejuniis atque vigiliis sanctificandum?

Hinc quoque S. Cæsarius ait ad monachos: Qui sola capitalia crimina cogitat, et contra ipsa tantummodo pugnare contendit, atque de parvis peccatis parvam aut nullam sollicitudinem gerit, non minus incurrit periculum, quam si majora committeret crimina. Non ergo parvi pendamus peccata nostra quia minuta sunt, sed timeamus quoniam plura sunt: nam et pluviarum guttæ minutæ sunt, sed quia plures sunt, flumina implent domusque subruunt, et impetu suo etiam aliquoties montes trahunt. De ipsis etenim scriptum est: Qui spernit modica, paulatim decidit;5 et iterum: Delicta quis intelligit?6 Quis namque dinumerare valet peccata quæ quasi parvula et pene nulla reputantur a nobis, quum tamen Scriptura divina graviter nos pro illis puniendos testetur?7 Ideo secundum Salomonis sententiam, Omni custodia custodiamus cor nostrum:8 ut si minuta peccata ad integrum vitare non possumus, saltem tardius ac rarius ab ipsis præveniamur; quotiesque victi fuerimus, purgare illa gemitibus atque suspiriis festinemus.

Postremo de his ait S. Bernardus: Video, quod doleo, nonnullos post spretam sæculi pompam, in schola humilitatis superbiam magis addiscere, et sub alis mitis humilisque magistri gravius insolescere, et magis impatientes fieri in cœnobio quam fuissent in sæculo; quodque magis perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur se habere contemptui.

Ex his certissime innotescit quam periculosum sit atque damnabile in cœnobio vivere negligenter, et non ponderare quotidie quid promissum sit Deo. Quum enim peccata non solum peccata sint, sed et præcedentium pœnæ culparum, quoniam per peccatum quod pœnitentia protinus non deletur, meretur homo a Deo relinqui, sive totaliter per caritatis et gratiæ subtractionem, sive aliqualiter per earum debilitationem: hinc negligens religiosus, quanto perfectius conversari tenetur, eo quotidie amplius ruit et multiplicius peccat, dum conscientiam suam non discutit nec rite scrutatur, sed ex consuetudine arida confitetur et distracto celebrat corde, et ita quotidie plus cæcatur, induratur, totusque ad divina insensibilis redditur. Sed caveamus hanc foveam, quoniam impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit;9 et nostram quotidie advertamus vocationem. Ad Dei honorem et gloriam.

Footnotes

  1. Philipp. ii, 15. ↩

  2. 1 Petr. ii, 8. ↩

  3. Luc. xiv, 28-30. ↩

  4. Eccle. v, 3. ↩

  5. Eccli. xix, 1. ↩

  6. Ps. xviii, 13. ↩

  7. Matth. v, 26. ↩

  8. Prov. iv, 23. ↩

  9. Prov. xviii, 3. ↩

Chapter 47 of 211