Sermo 3
QUALITER CHRISTUS POSITUS SIT IN RUINAM ET RESURRECTIONEM MULTORUM IN POPULO CHRISTIANO, ET IN SIGNUM CUI CONTRADICITUR.
QUI se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. I Joann. II, 6.
In hoc verbo sententiosissimo ac salubri, compendiosissime docet evangelista Joannes, qualis debeat esse vita cujuslibet Christiani. Talis etenim debet esse, qualis fuit in sæculo isto conversatio Christi, etsi non per æqualitatem, tamen per imitationem fidelem: discipuli equidem magistrum, servi dominum, membra caput, milites regem assequi debent. Ideo Christus perhibuit: Ego sum via, veritas et vita;1 nemo venit ad Patrem, nisi per me. Et alibi: Ego sum (inquit) lux mundi;2 qui sequitur me, non ambulat in tenebris.
Qualis autem fuit conversatio Christi in sæculo isto, ipsemet pandit, dum ait: Non reliquit me Pater solum, quia ego quæ placita sunt ei facio semper;34 et alibi, Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; itemque, Ego non quæro gloriam meam, sed ejus qui misit me.5 Tota igitur vita Christi in mundo, fuit una summa atque continua honoratio Patris æterni, atque ipsius adimpletio præceptorum; incessanter etiam Christi anima fuit divinæ contemplationi intenta: sed hæc nullus nostrum sequi potest perfecte. Verum Christus est nobis omnibus omnium exemplar virtutum: cui quanto plus appropinquamus, tanto plus spiritualiter crescimus, in gratia ac virtutibus proficiendo. In omni etenim genere, primum est mensura et regula aliorum. Quamvis ergo in hoc Christum sequi non valeamus, quod ipse indesinenter et impermixte egit quæ Patri sunt placita, et ejus contemplationi sine interruptione vacavit, tamen in hoc sequi eum tenemur, quod sicut mandatum dedit ei Pater, sic fecit.6 Ita et quilibet Christianus in primis observet Dei præcepta, secundum quod ait Salvator, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata;7 præcepta quoque Ecclesiæ ac sui prælati.
Christus autem præcepta legis moralia, scilicet decem mandata, in Evangelio explanavit; multa quoque adjecit, inimicos amare præcipiens, et malefacientibus bona rependi jubens.8 Quicumque ergo inimicos suos non diligit, quicumque vindictam præter ordinem juris exquirit, qui mala pro malis rependit, vere christianus non est. Quicumque non est mitis et humilis corde, quicumque concupiscentiis suis non dominatur, quicumque propriam voluntatem divinæ legi non subjicit, nequaquam dignus est christianus vocari. Quicumque toto corde Deum non diligit; quicumque non amat proximum (omnem videlicet hominem viatorem in mundo hoc conversantem) sicut se ipsum; qui non facit alteri quod rationabiliter vellet sibi fieri, et qui facit alteri quod rationabiliter sibi non vellet fieri: christianus dici non promeretur. Quicumque sibi de aliquo mortali conscius est peccato, vel probabiliter putat se esse in culpa mortali, et tamen statim inde non pœnitet, nec malum tale relinquere protinus ex toto corde proponit, christianus indigne vocatur.
Hinc in libro de Nomine christiano loquitur Augustinus: Christianus frustra vocatur, qui Christum non imitatur. Quid tibi prodest vocari quod non es? Si ergo christianum te esse delectat, quæ Christi sunt gere: fœdum namque et miserum est, te velle vocari quod non es. Qui christianus vocatur, Christum se habere dominum profitetur, et vere habet, si ei in omnibus obsequatur; si quo minus, non ille Christi famulus, sed subsannator et irrisor est, qui se ejus servum dicit cui servire dissimulat. Huic ergo duplex reservatur damnatio: una pro Dei subsannatione, quem mendaciter dominum appellavit; alia pro qualitate peccati. O stulte, irreverens et ingrate, qui nec Deo consentis, qui te potius vult sua pietate salvari quam tuo perire peccato! Nemo ergo sibi blandiatur, nemo se vana suspicione decipiat; nemo idcirco securus delinquat, quoniam ira Dei non statim super peccatores descendit; nec ideo putet se impune peccasse, quia non statim a Deo punitur.
Itaque universis qui sola fide informi sunt christiani, id est fide sine caritate ac virtuosis operibus, qui in vitiis suis sordescunt, qui dicunt se nosse Deum, et tamen per reprobam scandalosamque vitam membra ac servi exsistunt diaboli, Christus venit in ruinam: quia multo gravioris damnationis occasio eis est, quod Christi Baptismum ac fidem sortiti sunt. His in Evangelio loquitur Christus:9 Quare dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico? Quibus et princeps apostolici chori in sua secunda ait Canonica:10 Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti; contigit enim eis illud veri proverbii, Canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti.11
Hinc ad Hebræos terribiliter loquitur Apostolus: Irritam (inquiens) quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur:12 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? Hoc faciunt omnes impii Christiani. Filium namque Dei conculcant, quem per peccata mortalia a se repellunt, et diabolo magis quam ei obtemperant atque consentiunt; sanguinem quoque testamenti, id est sanguinem Christi, quo novum confirmatum est testamentum, ducunt pollutum, id est, parvi pendunt nec reputant, dum se ipsos, pro quorum salute sanguis ille effusus est, tam insipientissime negligunt, neque perpendunt cur pretiosissimum illum thesaurum, videlicet sanguinem suum, summus ac sapientissimus ille mercator Dominus Jesus Christus pro eis expenderit, neque æternam salutem et dona gratiæ, per quæ ad illam pertingitur, efficaciter quærunt;13 spiritui etiam gratiæ, id est Spiritui Sancto totius gratiæ fonti ac collatori, contumeliam faciunt, dum eum de cordis sui habitaculo per vitiosos affectus excludunt, atque pro ipso in anima sua diabolo locum præstant. Sed ad tantæ perversitatis ingratitudinisque evitationem saluberrime nos hortatur felicissimus Petrus, in prima sua scribens epistola: Sobrii et perfecti, sperate in eam quæ vobis offertur gratiam et salutem, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ tenebris; sed secundum eum qui vos vocavit sanctum, et ipsi in omni conversatione sancti sitis, scientes quod non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine agni immaculati Jesu Christi.14
Præterea veraciter christianis, piis, humilibus, castis, mansuetis, caritativis, timoratis innocentibusque hominibus, pœnitentibus quoque, Christus venit in resurrectionem, quia magna gratiæ et salutis causa est eis.
Universis quoque qui virtutibus et præceptis documentisque Christi agunt contraria, positus est in signum cui perversis moribus, terrenis carnalibusque affectibus, pravis operibus contradicunt. Quid agis, o Christiane superbe? Christus Dominus majestatis, cui omnes angelici spiritus obedientissime serviunt, qui etiam secundum suam humanitatem universis prælatus est creaturis, se in cunctis extreme ineffabiliterque humiliat; et tu immunditiæ saccus, vitiis plenus, spiritualibus ac corporalibus inquinamentis ac fœtoribus adimpletus, adhuc te ipsum extollis, magnum ac ceteris digniorem te ipsum reputas, nec attendis quod bestiis sis decies millies pejor ac vilior? Quid tumet contra Deum spiritus tuus? Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Numquid Christianus es, qui Christo in omnibus tuis actibus contrariaris? Sed quid agis et tu, Christiane avare? Nonne Filius Dei venit verbo et opere omnium terrenorum docere contemptum, ut spiritualia atque cœlestia fervide appetantur; et tu econtrario temporalibus rebus non satiaris? Attende quid dicat Scriptura: Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Avarus enim animam suam habet venalem: quam pro nummo tradit diabolo, dum amore pecuniæ in peccatum ruit mortale. Postremo, et tu homo carnalis, libidinosus, qui potius vis esse membrum meretricis quam Salvatoris, habitaculumque diaboli quam templum Spiritus Sancti, qua temeritate ad Christum pertinere te puta, qui coram Deo tam singulariter atque turpissime fœtes? Abjiciant igitur Christiani universa scelera et peccata, ut vere sint Christi membra ei per caritatem unita, et per gratiam Spiritus Sancti vivificentur ab ipso, bonorumque operum motum ab eodem suscipiant.
Denique quod impiis Christianis Christus sit positus in ruinam, hinc innotescit quod tales multo horribilius judicantur ac condemnantur a Christo quam infideles, ut Sarraceni, Judæi, ac ceteri infideles. Unde legitur in sexto libro Vitaspatrum, quod S. Macarius abbas, dum ambularet per eremum, invenit caput hominis mortui jacens. Quod quum movisset virga palmea quam habebat in manu, locutum est caput illud ad eum. Cui dixit Macarius: Quis es tu? Respondit caput: Ego eram sacerdos gentilium qui commanebant in loco hoc; tu vero es abbas Macarius, qui plenus es Spiritu Sancto. Dicit ei senex: Quomodo tecum est? Respondit caput: Quantum distat cœlum a terra, tantum est ignis sub pedibus nostris et supra caput nostrum; et stantibus nobis in medio ignis, unus non videt alium. Iterum senex dixit ad caput : Est etiam gravior pœna in inferno quam hæc? Respondit caput : Majus tormentum subtus nos est. Ait senex : Et qui sunt in illo? Respondit caput : Nos qui ignoravimus Deum, vel ad modicum habemus aliquid misericordiæ; hi vero qui cognoverunt Deum, et negaverunt eum operibus, nec fecerunt voluntatem ipsius observando præcepta, ut impii Christiani, hi subtus nos sunt. Tunc senex lacrimas fundens, dixit : Væ homini illi qui mandata Dei transgreditur. B Et post hæc sepelivit sanctus abbas Macarius caput illud.
His concordat quod in Evangelio ait Salvator : Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, vapulabit plagis multis;15 qui autem non scivit, vapulabit plagis paucis. Verumtamen ignorantia juris seu præceptorum quæ homo scire tenetur, non excusat a culpa.
Christiani ergo tanto præ ceteris virtuosius vivant, quanto viam justitiæ melius norunt. Sed quidam sunt Christiani qui Judæos ac ceteros infideles vehementer despiciunt et abhorrent, nec pensant quod impii Christiani, et forsitan ipsimet, illis pejores sunt. Unusquisque ergo conversationem habeat rectæ fidei atque scientiæ suæ consonam et condignam, quia ut Jacobus dicit apostolus : Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi.16
Footnotes
Chapter 44 of 211