Sermo 1
CUJUSMODI DEBEAT ESSE AMOR ATQUE DILIGENTIA RECTORUM IN SIBI SUBJECTOS; ET DE PERICULO NEGLIGENTIUM PRÆLATORUM.
QUI præest, in sollicitudine præsit. Rom. XII, 8.
Omne genus hominum docet Apostolus in ista epistola. Item prælatis specialiter jubet ut sollicite præsint, quia nisi hoc fecerint, maximum et ineffabile periculum imminet tam eis quam commissis subditisque eorum. Ipsi namque tot mortibus sempiternis, tot damnationibus ac infernalibus suppliciis digni sunt, quot ex eorum negligentia carnalique vita perierint animæ; et nihilo minus subditi simul cum ipsis magna ex parte pereunt et damnantur, sicut per Jeremiam Dominus loquitur : Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, ideo omnis grex eorum dissipatus est.1
Secundo, debent prælati et eorum vicarii præesse sollicite, et omne debitum sui officii fideliter exercere, propter nobilitatem clenodii seu thesauri eis commissi, videlicet plebis christianæ, quam susceperunt spiritualiter nutriendam verbo salutaris doctrinæ, atque exemplis virtuosæ et irreprehensibilis vitæ regendam, et custodiendam ab invisibilibus hostibus et infernalibus lupis, a seductoribus quoque hominibus.2 Tanta est namque pretiositas hujus thesauri sive clenodii, quod unigenitus Filius Dei pretiosissimo suo sanguine ipsum emit, imo se ipsum pro illo exposuit et Patri in crucis patibulo obtulit. Propter quod ait princeps Apostolorum : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine agni immaculati Jesu Christi;3 Paulus quoque apostolus : Empti (inquit) estis pretio magno.4 Ex hac consideratione sanctus ille Bernardus dixit : Si stillantem in cruce Christi sanguinem collegissem, et apud me in vase vitreo haberem repositum, cum quanta illum diligentia custodirem ? Et certe hi mihi commissi sunt, pro quibus mercator non insipiens, imo Sapientia ipsa Unigenitus Dei sanguinem suum effudit et in mortem tradidit semetipsum.5 Quid dicam, quo me vertam, si depositum istud negligenter custodiero, utpote gregem mihi commissum ? Si vir ille sanctissimus cum tanta sollicitudine atque formidine præfuit credito sibi gregi devotissimo ac ferventi, cum quanta cura et anxietate ceteros qui imperfecti sunt et imperfectis, defectuosis et carnalibus præsunt, præesse oportet, ne quisquam ex eorum negligentia pereat ?
Tertio, prælati et omnes qui præsunt debent præesse sollicite, propter districtissimum metuendissimumque judicium Dei quod imminet eis : quia non solum pro se, sed et pro subditis reddituri sunt rationem; et quidquid vitiositatis in subditis meritorius. Imo coram Deo est homo vile fœtidumque cadaver, nisi vera ac spirituali Dei ac proximi intus ornatus sit caritate : qua habita, anima ejus sponsa est Christi; qua perdita, anima ejus adultera exstat diaboli. Ideo asserit Augustinus : Dilectio sola discernit inter filios Dei filiosque diaboli. Signent se omnes signo crucis; respondeant omnes, Amen; cantent singuli, Alleluia; intrent ecclesias, baptizentur, impleant parietes basilicarum: non tamen discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi caritate. Magnum judicium, magna discretio. Quidquid vis habe; hoc solum nisi habeas, nihil tibi prodest.
Porro ille solum veram habet dilectionem, qui Deum in omnibus et super omnia, etiam plus quam se ipsum incomparabiliter diligit, proximum quoque plus quam proprium corpus corporalemque vitam. Ideo Hugo de S. Victore testatur : Dilectio Dei est omnia commoda atque incommoda postponere, causa fruendi Deo; dilectio proximi est commoda privata postponere pro salute illius, ut et ipse Deo fruatur. Hinc causa et ratio diligendi proximum prima ac proxima debet esse ipsemet Deus, ut ideo proximum diligamus, quia ad Dei imaginem factus est et ejus bonitatem participat, et quoniam Deus hoc jubet et exigit, et quia ad perfruendum Deo est conditus, et Christi passione redemptus. Deinceps diligendus est proximus, vel quia virtuosus et bonus, vel ut fiat et sit talis. Propterea ait Hieronymus : Vera illa amicitia, quam non utilitas rei familiaris, non præsentia corporum tantum, non subdola et palpans adulatio, sed timor Dei et virtutes conciliant. Hoc est quod ait Isidorus : Non sunt fideles in amicitia, quos munus, non gratia copulat; nam cito desinunt nisi semper acceperint. Dilectio enim quæ munere glutinatur, eodem suspenso dissolvitur; qui autem propter Deum diligit proximum, sive ille rediligat, sive odiat, nihilo minus diligit illum. Hinc in Ecclesiastico asseritur : Si possides amicum, in tentatione posside eum, et non facile credas ei te ipsum; est enim amicus secundum tempus suum, et non permanet in tempore tribulationis.6 Amorem igitur nostrum circa proximum plus bona opera loquantur quam lingua, ut in ipso bono opere proximus amari se videat; et dum tantum operari non possimus quantum volumus, omnipotenti Deo occulta cordis nostri sufficiunt.
Præterea, juxta doctrinam Apostoli, non solum debet in nobis esse dilectio vera, sed etiam fervens, ut in Dei amore conemur crescere et accendi quotidie: ad quod omnia nostra exercitia ordinare debemus, et Deum jugiter exorare ut suam semper in nobis caritatem augeat ac inflammet. Considerare Deum debemus, infinitam, puram prorsusque deliciosissimam atque dulcissimam Dei bonitatem, et beneficia ejus, itemque promissa: ex quorum consideratione caritas nostra merito succendetur. Ait etenim Augustinus: Non numerositas operum, non longiturnitas temporum, sed major caritas auget meritum. Unde non crescit in essentialis præmii merito, qui non crescit in caritatis augmento. Propter quod ait Gregorius: In quantum quisque Deum amat, in tantum ad ingressum regni propinquat; in quantum vero diligere negligit, in tantum intrare recusat. Simus ergo spiritu ferventes, et ea ipsa bona quæ agimus, quamvis sint parva et pauca, tamen ex fervida voluntate atque ardente Dei amore agamus. Sed hoc implere non possumus, nisi Dei auxilium in omnibus invocemus, peccata et passiones, ut iram, superbiam, immunditiam, cupiditatem, pigritiam, fugiamus ac funditus evellamus. Non ergo simus magni in oculis nostris, nec alta de nobis ipsis, sed potius de proximis, sentiamus, et honore præveniamus alterutrum.
Legitur, quod quidam vir sanctus et abbas nomine Joannes, quum Romam ad visitandum limina Apostolorum venisset, et S. Gregorium Papam per medium civitatis transire vidisset, voluit ei occurrere et ut decebat reverentiam exhibere. Cernens ergo B. Gregorius quod abbas ille vellet se coram ipso in terram prosternere, festinavit et primo se coram illo in terram projecit, nec inde surrexit quousque abbas ille primo surrexit. Similiter legitur, quod dum S. Bernardus abbas venisset gratia visitandi ad S. Hugonem Gratianopolitanum episcopum, sanctus ille episcopus cernens ad se venire Bernardum, protinus surgens obviam ei ivit, et se coram illo primo in terram prostravit. Videns autem Bernardus episcopum illum grandævum et sanctitate magnum, famosum, coram se prostratum, vehementer expavit et velociter etiam se in terram projecit. Deinde pariter surrexerunt; atque ex eo die duo illi filii splendoris facti sunt unum in Christo.
Tantorum ergo Patrum humilitatem ceterasque sequamur virtutes.
Footnotes
Chapter 61 of 211