Sermo 2
DE MULTIPLICIBUS NUPTIIS SEU MATRIMONIIS.
SPONSABO te mihi in fide. Osee II, 20. Sacra Scriptura de diversis loquitur nuptiis. Primo, de nuptiis carnalibus, ut in præsenti evangelio, et ad Hebræos : Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus. Dum nuptiæ istæ fiunt legitime, sacramentales dicuntur. Matrimonium namque est unum septem sacramentorum : est enim sacrum signum rei spiritualis, videlicet conjunctionis Christi atque Ecclesiæ, itemque naturæ humanæ cum Unigenito Dei Verbo æterno in unitate personæ.
Porro nuptiæ istæ commendabiles sunt : primo, ex parte causæ earum, quoniam ipsemet Deus eas instituit; secundo, ex parte loci, quia in paradiso terrestri sunt institutæ; tertio, ex parte temporis, quoniam in statu innocentiæ, scilicet ante primorum parentum lapsum, institutæ fuerunt; quarto, ratione significationis, quia ut dictum est, præfiguraverunt unionem Christi cum humana natura et cum Ecclesia, imo et cum qualibet anima vere devota; quinto, ratione multiplicis utilitatis ex eis sequentis.
Valent namque hæ nuptiæ primo ad prolificationem, per quam genus conservatur humanum, seu species perpetuatur, secundum philosophos. Imo per prolem hujusmodi augetur et conservatur Ecclesia militans, atque Ecclesia impletur triumphans. Secundo, valent nuptiæ ad vitandum peccata, videlicet fornicationem. Est enim matrimonium non solum officium naturæ, sed et remedium culpæ. Ideo ait Apostolus : Propter fornicationem, scilicet vitandam, unusquisque suam habeat uxorem.1 Et S. Gregorius docet ut hi qui continenter vivere nolunt, nubant, ut per hoc quod licet vitent quod non licet. Tertio, valent nuptiæ ad sobolis convenientiorem educationem, informationem ac provisionem. Per hoc enim quod vir et uxor sibi matrimonialiter et inseparabiliter juncti sunt, melius possunt intendere enutritioni, instructioni, correctioni, gubernationi ac provisioni sobolis suæ. Quarto, valent ad domus atque substantiæ aptiorem administrationem et gubernationem : dum scilicet maritus et conjux se mutuo juvant, et unusquisque id facit quod ad ipsum plus pertinet. Quinto, valent ad mutuam subventionem et obsequii exhibitionem ac consolationem. Hinc in principio mundi Deus locutus est : Non est bonum hominem esse solum; faciamus ei adjutorium simile sibi. Sexto, valent ad amicitiæ conservationem et multiplicationem. Videmus enim quod ex matrimoniali vinculo, non solum maritus et uxor se mutuo diligunt, sed et amborum cognati amicitia sociantur et fiunt affines, invicemque sibi succurrunt, præsertim dum ex matrimonio proles est genita. Septimo, valent ad pacem conservandam ac reformandam. Videmus quippe quod pene per nullam rem tam apte atque facile conservatur ac reformatur pax inter principes terræ, sicut per matrimonium, ita ut ex uno conjugio sæpe duo aut plura territoria pacificantur, et innumerabilibus malis finis imponitur. Maledicti sunt ergo hæretici qui nuptias damnaverunt, et matrimonium a diabolo institutum esse mentiti sunt.
Verumtamen multa sunt mala statui conjugali annexa, per quæ homo a Dei puro obsequio, a cordis munditia, ab interna quiete, a spirituali profectu multipliciter impeditur. Propter quod non solum castitas virginalis, sed etiam continentia vidualis præfertur conjugio.
Secundo loquitur Scriptura de nuptiis spiritualibus: et istæ sunt duplices. Primæ sunt mysteriales, videlicet unio hypostatica Verbi æterni seu Filii Dei cum natura humana: quæ dicuntur nuptiæ incarnationis, et celebratæ sunt in utero Virginis, juxta illud in Psalmo, In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.2 In hac nempe nuptiali conjunctione, natura humana a Filio Dei assumpta habet se quasi sponsam illius, et est ei immediate inseparabiliterque unita, atque ab ipso abundantissime spiritualiter imprægnata seu fecundata, hoc est omni virtute et gratia adimpleta. Secundæ sunt nuptiæ gratiales, virtuales seu internales, utpote: conjunctio Christi cum Ecclesia militanti, quæ est sponsa Christi universalis; conjunctio quoque Christi cum qualibet anima amorosa, fideli, quæ est sponsa ejus particularis, et specialissime cum Virgine gloriosa, quæ est sponsa Christi singularis. De his nuptiis exponuntur Cantica canticorum. Hæ nuptiæ fiunt per unionem fidei et caritatis cum Deo.
Tertio loquitur sacra Scriptura de nuptiis fruitialibus, quæ sunt nuptiæ beatificæ fruitionis et consummatæ unionis cum Deo, appellanturque nuptiæ æternales: quæ celebrantur in supercœlesti palatio supergloriosissimæ Trinitatis. De quibus in Apocalypsi legitur: Regnavit Dominus Deus noster omnipotens; gaudeamus, quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se.3 Itemque: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt.4 Hæ nuptiæ sunt plenum et consummatum connubium omnium Beatorum cum Deo in patria, ubi plenarie in amplexibus amorosis sui creatoris æternaliter conquiescunt, et ab eo suavissime reficiuntur et implentur, ita quod penitus contentantur.
Celebremus ergo quotidie, imo qualibet hora, spirituales nuptias in anima nostra cum Deo creatore salvatoreque nostro, cor nostrum elevando ad ipsum per sancta desideria, per orationes devotas, per meditationes salubres, per ferventem amorem. Suscipiamus Christum in nobis, quia per fidem et caritatem demoratur in nobis; et quoties in gratia crescimus, spiritualiterque proficimus, et amorose ac pie ad Deum afficimur, toties Christus per donorum suorum augmentationem corda nostra ingreditur, et ipsum in nobis suscipimus. Amplectamur eum brachiis caritatis. Quod facimus, dum ferventer appetimus ut ipse incessanter in nobis gratiose permaneat, nosque semper in se conservet, donec de isto exsilio ad cœlestes et æternas nuptias nos perducat, quemadmodum tertio libro Regum Salomon orat: Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos neque projiciens; sed inclinet corda nostra post se, ut ambulemus in omnibus viis ejus. In hujusmodi autem amoroso nuptiali et interno Dei amplexu, anima nostra tanquam cara sponsa illius imprægnatur ab ipso cœlesti semine, hoc est lumine gratiæ copioso, ita ut valde fecunda efficiatur in sanctis cogitationibus et puris affectibus, in verbis et virtuosis operibus, ita ut cum Propheta ad gloriam Sponsi æterni dicere queat: Ego autem tanquam oliva fructifera in domo Dei.5
III Reg. VIII, 57, 58.
Sed proh dolor! multæ sunt animæ quæ Sponso cœlesti fidelitatem non servant, sed ab illo se avertentes, carnalibus desideriis acquiescunt, spiritualiterque cum diabolo cui consentiunt, corporaliter quoque cum rebus sensibilibus fornicantur.
De quibus in Osee asseritur:6 Spiritus fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. Tales sunt, qui rebus carnalibus, caducis et vanis magis quam Deo adhærent, utpote qui contra Dei præceptum creaturis fruuntur, quibus solum utendum est referendo usum earum ad Creatorem.
O quanta est dignitas animæ quæ per caritatem et gratiam Spiritus Sancti est sponsa, amica, heres ac filia Dei et creatoris salvatorisque sui! Quanta demum est vilitas animæ quæ Dei amisso amore spirituali infuso, per carnalem et mundanum amorem diaboli est adultera, membrum, heres ac filia! Talis utique ingrata, stulta ac misera anima, infernali quotidie semine, id est diabolica suggestione, vitiosa affectione et actibus tenebrarum, impletur. De talibus Dominus ait apud Jeremiam: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt se a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?7
Ecce quam fatua, infidelis ac turpis esset puella paupercula, si eam alicujus regis terreni pulcherrimus, virtuosus atque ditissimus filius decorasset et in sponsam sumpsisset, ipsa vero se ab illo averteret et cum alicujus bubulci pravo, vilissimo ac turpissimo filio fornicaretur! Quis non despiceret illam? Quis ejus fatuitatem ac turpitudinem satis posset mirari? Quanto viliores, turpiores, infideliores et iniquiores sunt animæ nostræ, dum Sponso cœlesti relicto, cujus sapientiæ, sanctitatis, nobilitatis ac opulentiæ nullus est finis, cum dæmonibus fornicantur, id est, diabolicis inspirationibus immunditiisque consentiunt, et unius cum illis voluntatis ac turpitudinis fiunt? Custodiamus ergo nos semper in divino amore. Quod facimus, si omne peccatum mortale vitamus.
Postremo, quamvis carnale matrimonium bonum ac licitum sit, spirituale tamen conjugium animæ nostræ cum Deo in tantum est melius atque divinius, quod multi præelecti a Deo, omnes carnales nuptias, etiam post initum matrimoniale carnale conjugium, sed nondum per carnalem copulam consummatum, spreverunt, ut in puriori, perfectiori liberiorique mente Deo vacarent. Unde et S. Ephrem scribit de beatissimo Abraham eremita, quod quum esset unicus filius, et ditissimos haberet parentes, qui eum tenerrime diligebant, quia mansuetus atque pulcherrimus juvenis fuit, parentes ejus desponsaverunt ei puellam valde decoram. Sed ille, antequam eam cognovit, discessit occulte, et in cella quadam multum remote abscondit se; ibique Deo die ac nocte in orationibus et jejuniis ac ceteris virtuosis exercitiis deservivit. Qui postea factus est vir sanctissimæ conversationis et in omni virtute perfectus, atque angelicum habuit vultum; et tanta gratia consolationis fuit in eo, ut quicumque afflictus et tristis seu tentatus eum accessit, consolatus recesserit. Fuit quoque tunc quædam villa gentilium qui fuerunt durissimi, quos nullus quivit convertere. Episcopus vero terræ illius audiens sanctissimam vitam Abrahæ eremitæ, fecit eum presbyterum, et misit eum ad villam illam pro conversione illorum gentilium: a quibus gravissimas persecutiones, percussiones ac læsiones sustinuit. Tandem per ineffabilem suam caritatem, sanctitatem ac patientiam illos convertit, in tantum ut christianissimi sint effecti.
Custodiamus igitur animas nostras, ut jugiter Christi sint sponsæ.
Footnotes
Chapter 63 of 211