Sermo 7
DE MYSTICA SIGNIFICATIONE SEX HYDRIARUM, ET AQUÆ ET VINI.
DIXIT Mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Joann. II, 3.
Sponsus cœlestis Dominus Jesus animam sibi fide et caritate desponsatam non semper uniformiter neque æqualiter visitat. Imo sæpe gratiosissime prævenit eam, consolationibus etiam non rogantem adimplet, et sua eam dilectione accendit, atque tam alacrem reddit, ut viam mandatorum, semitam consiliorum, et quidquid requirit religio, currendo et quasi volando hilariter exsequatur. Tuncque omnia in anima sunt serena, festiva, jucunda; et tunc in nuptiis illis spiritualibus vinum abundat et copiose præbetur, ut regiam1 condecet majestatem, et ut olim in convivio Assueri, imo incomparabiliter modo præclariori. Tunc anima gratias agens fatetur: Introduxit me rex in cellam vinariam.2
Interdum Sponsus hic admirabilis vultum suum quasi abscondit ab anima amorosa; et tanquam ipsius fidelitatem experiri volens, prætactam consolationem, fervorem, alacritatem et omnem sensibilem subtrahit ei devotionem, atque in quadam ariditate, insipiditate ac duritia eam relinquit, ita ut semita vitæ, observantia regularis, diuturnitas obsequii Dei, propriæ voluntatis in omnibus fractio, sibi videantur laboriosæ, difficiles et non dulces. Tunc anima desolata sæpius veretur se Sponsum offendisse; atque ad benignissimam ejus confugiens Genitricem, ipsius misericordiam deprecatur, ut Filium suum roget pro se, et pristinam ei gratiæ redundantiam impetrare dignetur. Tunc pietatis Regina, fidelissima advocata, loquitur Filio suo: Vinum non habent. Respondetque Filius animæ tali: Imple hydrias aqua.
Istæ sex hydriæ sunt sex potentiæ animæ, quas oportet bene implere. Quarum tres sunt in superiori animæ parte, in quibus et summæ Trinitatis imago attenditur, utpote intellectus, voluntas et memoria. Tres autem sunt in parte animæ inferiori, videlicet appetitus sensitivus, vis cogitativa visque memorativa: quanquam appetitus sensitivus sit duplex, puta concupiscibilis et irascibilis. Memoria quoque superior et intellectus non realiter ab invicem distinguuntur.
Aqua vero qua implendæ sunt hydriæ istæ, est duplex. Una est quasi aqua grossa et simplex; alia est quasi aqua viva ac fluens. Aqua grossa et simplex, est operatio rationis naturalis et acquisitarum et naturalium virtutum: quibus si homo bene utatur, per eas ad virtutes infusas, formatas et supernaturales suscipiendas disponitur. Quum ergo dona naturæ donis subserviant gratiæ in bene eis utente, et ad ea disponant, præcipit Christus ut si velimus cœlesti refici vino, naturalibus donis atque habitibus acquisitis rite utamur, usum et actus eorum ad dona gratiæ et ad Dei honorem referendo, sicque per ea nos ad gratiarum charismata præparando, quod scilicet in nobis est faciendo: et hoc, quantum ad eos qui in caritate et gratia non exsistunt; quantum vero ad eos qui exsistunt in gratia, ut per dona naturalia crescant in ea.
Porro aqua viva et fluens, est operatio gratiæ ac infusarum virtutum absque consolatione et delectatione interna et absque sensibili devotione exhibita. Talis equidem actio recte viva fluensque aqua vocatur, quum sit meritoria vitæ æternæ et Deo accepta, imo interdum multo acceptior quam operatio sensibili devotione ac consolatione interiori fulcita. Dum ergo conquerimur unum præfatum, puta fervorem, consolationem ac perceptibilem illam devotionem, nobis deesse, jubet Salvator ut nihilo minus actibus insistamus virtutum, faciendo quod a nobis requiritur, cum intellectuali et vera devotione: quæ est promptitudo voluntatis ad ea quæ Dei sunt exsequenda, sive hoc sit cum sensibili devotione et jucunditate ac tranquillitate suavi, sive cum quadam animi ariditate atque duritia. Et tunc est vera devotio, dum homo cordialiter odit et fugit peccata, præsertim mortalia, in quantum sunt Dei inhonorativa ac offensiva, et Deo placere unirique appetit, et facit bona quæ potest. Imo istud est certius signum caritatis et gratiæ, quam devotio illa sensibilis et perceptibilis fervor, delectatioque interior in actibus bonis ex genere seu qui boni putantur: nam omnia ista possunt esse in homine culpæ mortali obnoxio, quum et Judæi et Sarraceni atque hæretici in suis orationibus ac sacrificiis fortiter accendantur, plorent et delectentur.
Deficiente itaque vino consolationis cœlestis ac fervidæ alacritatis, maneat anima nostra Sponso superno fidelis, renuens viliter consolari sive ad exteriora vane effundi; solitisque exercitiis devotionis incessabiliter sit insistens, atque cœlestis Sponsi reditum longanimiter atque constanter exspectans, et cum sancto Job dicens, Etiam si occiderit me, in ipso sperabo;3 et cum Propheta, Exspectabo Deum salvatorem meum, et præstolabor eum.4 Et tunc cito experietur visitationem dilecti, reditum Sponsi, consolationem Spiritus Sancti, quemadmodum in Psalmo subtiliter tangitur, ubi quum sanctus vir cecinit Deo, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus, subjungit remedium:56 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.7 Cujus petitionis fructum paulo post innuit, subdens: Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adjutor meus; convertisti planctum meum in gaudium mihi, ut cantet tibi gloria mea.8 Ecce quomodo aqua mœroris ac fletus conversa est in gaudium veri fervoris atque supernæ consolationis, merito devotæ ac stabilis orationis et longanimis fiducialisque exspectationis. Unde rursus ait Psalmographus: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.9
Denique vino præfato in anima deficiente, implendus est appetitus sensitivus aqua, id est passionum refrenatione ac ordinata affectione circa sua objecta. Vis etiam cogitativa a suis est evagationibus refrenanda, ut de pœnis inferni, de horrore finalis judicii, de mortis acerbitate ac consimilibus cogitet; taliumque speciebus vis memorativa est adimplenda.
Postremo, ut in omni eventu valeamus in Deo stabiles permanere, et nec vane extolli nec animo dejici, sed cum quadam sancta indifferentia Domino adhærere, nitamur implere quod in Ecclesiastico scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum.10 Dum ergo spiritualium affluentia jucundamur et vino cœlesti exhilaramur, non tanta resolvamur securitate, quasi in illa dispositione simus semper mansuri; sed donum gratiæ Dei recognoscentes, datori piissimo humiliter regratiemur, ad futura quoque nos prælia præparemus, ne extollamur. Affluentia autem ista subtracta, non dejiciamur; sed pristinæ gratiæ memores, ad eam cum fiducia ac longanimitate fideliter respiremus. Sed et conscientias nostras quotidie discutiamus diligentissime, ne forte propter culpas et negligentias nostras subtractio illa gratiæ acciderit nobis.
Præfato autem vino indigni sunt religiosi qui carnales consolatiunculas suas in cibo, potu, risu, colloquio, somno immoderato, curiosisque rebus ac ornamentis quibuscumque exquirunt. Denique multo indigniores sunt gustu vini illius, qui detractionum veneno, indignatione, amaritudine, ira, aversione, malevolentia, inebriant corda sua. De quibus beatissimus Moyses est locutus: De vinea Sodomorum vinea eorum, et uva eorum uva fellis; fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.11 Istis clamat Apostolus: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, tollatur a vobis;12 estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Unde rursus in Deuteronomio Moyses jubet, imo per Moysen Deus:13 Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Ad Hebræos quoque hortatur Apostolus: Pacem sequimini cum omnibus, contemplantes ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.14 Vere, sicut in Ecclesiastico scriptum est, non est sensus ubi abundat amaritudo, quum se ipsum affligat amarus.15 Caritativum ergo, pium et dulcem ad invicem habeamus affectum.
Præterea, quod hydriæ illæ acceperunt singulæ metretas duas aut ternas, sic rite potest intelligi quia præfatæ potentiæ impleri possunt actibus naturæ ac gratiæ in præsenti, actibus quoque et gloriæ in futuro. Ad quam nos dignetur Christus sponsus perducere, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus verus est Deus super omnia benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 68 of 211