Enarratio in epistolam
POST NATIVITATEM CHRISTI
HABENTES AUTEM DONATIONES SECUNDUM GRATIAM QUÆ DATA EST NOBIS, ETC. Rom. XII, 6-16.
SANCTUS Apostolus in præsenti declarat epistola, qualiter diversi Christifideles diversa habeant dona gratiæ gratis datæ, per quæ unus alteri subvenit ac deservit. Porro gratiæ gratis datæ, sunt bonis et malis communes, et dantur ob aliorum utilitatem, ut prophetia, prælatio, gratia faciendi miracula. Et ita per dona ista, unus fidelium alteri servit, quemadmodum in corpore naturali unum membrum obsequitur alteri. Ait ergo :
Habentes autem donationes secundum gratiam quæ data est nobis, differentes, id est, nos fideles sumus habentes dona distincta, secundum quod uni collata est gratia major, alteri minor. Hæc enim dona ex Dei liberalitate, absque meritis hominum libere dantur, secundum quod alibi ait Apostolus : Donum suum habet a Deo, alius quidem sic, alius vero sic, secundum quod misericordia et gratia Dei magis abundat in uno quam in alio.1
Deinde exprimit aliqua horum donorum in speciali. Sive prophetiam, id est revelationem secretorum, maxime futurorum humanam rationem transcendentium: quæ certitudinaliter præagnoscere soli Deo competit per naturam, aliis vero non nisi per gratiam seu revelationem divinam, juxta illud Isaiæ, Quæ futura sunt annuntiate nobis, et sciemus quia dii estis vos.2 Itaque habemus prophetiam : et hoc, secundum rationem fidei, id est secundum finem et exigentiam fidei christianæ. Prophetia namque ordinatur ad fidei confirmationem, et proprie est de his quæ pertinent ad salutem, id est, accommoda sunt ad beatitudinem obtinendam, quæ est finis quem fides proponit et docet. Fides namque est lumen et oculus mentis æternam beatitudinem exspectandam ostendens ; ipsaque fidei obscura cognitio ordinatur ac tendit ad beatificam visionem quæ fidei succedit, quemadmodum perfecta ordinatur ad perfectiora. Sive ministerium, id est ecclesiasticum officium, in ministrando, id est, ad hoc ut fidelibus ministremus sacramenta Ecclesiæ : quod ad sacerdotes et præsules maxime pertinet.
Sive qui docet, id est auctoritatem seu gratiam instruendi alios habens, deserviat aliis in doctrina, illos actualiter instruendo sicut ad suum spectat donum sive officium, ne talentum sibi concessum abscondat, sed magis communicet. Qui exhortatur, id est gratiam exhortationis habens, deserviat aliis tanquam membrum in exhortando eos ad meliora. Qui tribuit eleemosynam, agat hoc in simplicitate, id est recta ac simplici intentione, ad gloriam Dei, non ob laudem humanam, prout in Matthæo loquitur Christus :
Matth. vi, 3. Te faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Hinc in Jacobi
Jacob. iv, 8. Canonica habetur : Purificate corda, duplices animo; id est, intentionem simplificate, ut soli Deo optetis finaliter complacere, et non aliis nisi in Deo. Qui præest, id est prælatus seu princeps, præsit sibi commissis in sollicitudine, id est cum vigilantia magna et formidolose, ut quanto pluribus præest, tanto timoratior diligentiorque consistat et debitum sui officii impleat; neque inaniter glorietur aut intumescat, sed incessabiliter penset Sap. vi, 6. illud Sapientiæ, Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet : sicque prælationem reputet onus potius quam honorem.
Qui miseretur, id est, aliis condolet et succurrit, in hilaritate, id est, prompte, jucunde et libenter hoc faciat, ne sua austeritate aut mœrore indigentem magis affligat. Ideo ait Psalmista : Jucundus homo qui miseretur et commodat. Hinc in Ecclesiastico docetur : In omni dato hilarem fac vultum tuum; et rursus, Ne exasperes pauperem, sed congregationi pauperum te affabilem facito. Unde et Apostolus ait : Hilarem datorem diligit Deus. Quidam autem austeritatem in vultu ac verbis miseris et afflictis ostendunt : quibus competit illud
II Cor. ix, 7. Job xvi, 2. Job, Consolatores onerosi vos estis. Nec Rom. xii, 15. obest quod alibi ait Apostolus, Flere cum flentibus. Quamvis enim qui miseretur, aliis compatiatur, beneficium tamen subventionis debet libenter impendere, et niti ad hoc ut alterius tristitiam sive inopiam relevet, juxta illud Ecclesiastici : Non desis plorantibus in consolatione.
Eccli. vii, 38. Dilectio Dei et proximi sit vere in vobis Job xxxvi, 13. sine simulatione. Simulatores enim et calidi provocant iram Dei, ut dicitur in Job; et simulata æquitas est duplex iniquitas.
I Joann. iii, 18. Ideo in Joanne scriptum est : Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Unde secundum Philosophum, qui falsificant amicitiam, magis digni sunt morte quam falsificantes pecuniam. Hinc Prov. xxvii, 6. in Proverbiis legitur : Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula. Porro ficta dilectio pessimum est venenum, et plus nocet fictus amicus quam publicus inimicus. Tales tamen sunt multi, qui dum gravius quærunt nocere, amicitiam simulant ampliorem. Quibus competit illud Jeremiæ : Sagitta vulnerans lingua eorum; in ore suo pacem cum amico loquitur, et occulte ponit ei insidias.3
Odientes malum culpæ in vobis ac proximis : qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.4 Ideo sic amandus est proximus, ut odio habeantur ejus peccata.
Adhærentes bono, hoc est donis gratiæ ac virtutum, ac virtuosis hominibus, justitiamque zelantes, secundum quod dicitur in Ecclesiastico :5 Cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Domini. Caritatem fraternitatis, id est mutuam dilectionem confratrum, invicem diligentes, ut vobis ex caritate complaceat quod fratres seu proximi se mutuo spiritualiter diligunt : ne sitis seminatores discordiæ, aut fraternæ gratiæ invidentes, quoniam in Proverbiis Salomon ait : Detestatur anima mea eum qui seminat inter fratres discordiam.6
Honore invicem prævenientes, id est, mutua exhibitione reverentiæ unus præveniat alterum ex humilitate. Quilibet enim potest considerare aliquid boni in alio quod ipse non habet. Potest etiam et debet quilibet alium honorare in quantum est ad Dei imaginem similitudinemque creatus, Christi sanguine liberatus, et ad æternam beatitudinem conditus; vel propter id quod forsitan est in prædestinatione divina, in qua qui nunc pessimus videatur, forsitan valde electus et optimus est. His igitur modis potest unus alium prævenire honore, vel intus in corde, vel foris in verbo, aut signo, aut facto. Præterea exteriori honore invicem prævenire, maxime spectat ad inferiores et juniores : et ista præventio exemplaris est, caritatemque nutrit. Ideo princeps Apostolorum : Omnes (inquit) honorate. In Ecclesiastico quoque docetur : Quanto major es, humilia te in omnibus, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.78 Sed et Christus in Evangelio dicit: Qui major est vestrum, sit vester minister.9 Verum quidam sunt dura cervice, qui nec honorantes se sciunt rehonorare, nec superioribus debitam reverentiam exhibere:10 quibus competit quod in Isaia habetur, Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.11 Hæc autem honoratio est actus duliæ: quæ est virtus moralis creaturis debitam reverentiam exhibens, quemadmodum latria virtus est Deo cultum cærimoniamque impendens.
Sollicitudine non pigri, id est non tardi ad habendam sollicitudinem bonam, quæ est diligentia cordis in bonis agendis aut procurandis, seu malis vitandis. Est autem et alia sollicitudo vana atque superflua circa temporalia congreganda aut conservanda, seu opposita mala vitanda, de qua in Proverbiis scribitur: Exspectatio sollicitorum peribit;12 et Apostolus, Nihil (inquit) solliciti sitis.13 Dicit demum Isidorus, quod sollicitus dicitur quasi solers et citus, prout videlicet ex solertia animi fit homo citus seu velox ad prosequendum bona fugiendumve mala. Spiritu, id est mente, ferventes igne divini amoris, de quo ait Salvator: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?14 Abjiciendus est ergo torpor pigritiæ, frigus acediæ, et negligentia omnis, ne Christus nobis dicat illud Apocalypsis: Habeo adversus te, quia caritatem tuam primam reliquisti.15 Domino servientes servitute latriæ, observando divina præcepta. De qua servitute scriptum est in Deuteronomio: Dominum Deum timebis, et illi soli servies.16
Spe gaudentes, id est, in exspectatione futuræ beatitudinis spiritualiter gloriantes. Nihil enim felicius Christiano, cui promittitur regnum cœlorum, ut ait Hieronymus. Quemadmodum autem exspectatio miseriæ et pœnarum causat tristitiam, ita exspectatio felicitatis et gaudiorum parit lætitiam. Propter quod apud Matthæum loquitur Dominus:17 Gaudete et exsultate, quia merces vestra copiosa est in cœlis.18 In tribulatione patientes, id est, sine tristitia immoderata in tribulationibus permanete, adversa æquanimiter sustinendo: quoniam tribulatio, quamvis in se pœna quædam exsistat, est tamen multipliciter fructuosa si propter Deum pie feratur. Per eam etenim delentur peccata, gratia impetratur; et Christo pro se passo tribulatus conformatur, a futuris pœnis redimitur, ad æternam felicitatem compendiosius fructuosiusque perducitur. Ideo Jacobus ait apostolus: Omne gaudium existimate, quum in diversas tentationes incideritis;19 et Paulus: Per multas (inquit) tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.20 Orationi instantes.
Necessitatibus sanctorum, id est penuriis servorum Christi, estote communicantes, id est condividentes ea quæ vestræ necessitati supersunt. Hinc ad Hebræos scribitur: Beneficentiæ et communionis nolite oblivisci.21 Joannes quoque apostolus in prima sua loquitur epistola: Si quis habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo?22 Hospitalitatem sectantes, hoc est, assidue observantes, pauperes et peregrinos hospitando, reficiendo, pascendo et bene tractando propter Christum, tanquam membra ipsius, secundum illud Isaiæ: Egenos vagosque induc in domum tuam.23 Unde sanctus Job de se veraciter profitetur: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Et princeps Apostolorum in prima sua ait Canonica: Hospitales invicem sine murmuratione.24
Benedicite persequentibus vos, id est, bona eis optate et dicite, non ulciscamini; benedicite eis, et nolite maledicere, quia non nisi justo Dei permittente judicio contingit vobis persecutio talis: et ipsa, si bene perpendimus, multipliciter expedit nobis, ita ut persequentes plus nobis proficiant quam laudantes. Repetitio ista Apostoli, magnæ confirmationis et seriositatis est signum. Ideo istud diligenter omnino implere debemus, quia et Christus ait apud Matthæum: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.25
Hortor insuper vos, gaudere cum gaudentibus, hoc est bene et spiritualiter gloriantibus congaudere ex caritate.26 Qui autem lætantur quum malefecerint, et in actibus pravis exsultant, sunt deplorandi. Flere quoque debetis cum flentibus, illis compatiendo, sicut Job loquitur de se ipso: Flebam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.27 Verumtamen non est cum omnibus flentibus æqualiter flendum. Est enim aliquis fletus inordinatus et vitiosus, quo propter amissionem temporalium rerum, aut inhonorationem seu adversitatem quamcumque, quis superflue contristatur ac luget, aut peccata sua sine spe veniæ deflet, ut desperantes. Cum sic flentibus debemus flere, compatiendo eorum errori, vel etiam damno, cum moderamine. Alius est fletus ordinatus seu virtuosus, quo quis luget propter sua aut aliorum peccata, vel propter gloriæ dilationem. Cum sic flentibus flere debemus, ut veniam seu gratiam ampliorem consequantur aut gloriam, non autem ut fletus talis statim tollatur ab eis, nisi forte per accidens obesset spiritui, corpus debilitando aliterve nocendo. Imo simpliciter de virtuoso alterius fletu gaudendum est. Si vero quis moderate tristetur propter adversa, videlicet de morte carorum aut damno, condolendum est ei; et sufficit flere interiori ploratu, præsertim si desit plorandi foris facultas.
Id ipsum invicem sentientes, ne sitis discordes, sed intellectu et affectu conformes. Unde in Ecclesiastico habetur: In tribus beneplacitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.28 Non alta sapientes, hoc est, non magna de vobismetipsis præsumentes, nec superbientes, sicut ait Propheta:29 Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Unde in Job dicitur: Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?30 Sed humilibus hominibus estote consentientes, illorum humilitatem sequendo, vel humilibus cogitationibus consentiendo, parva et vilia æstimando de vobis. Ait namque Bernardus: In veritate didici nihil ita proficere ad salutem, sicut si omni tempore inveniaris non alta sapere de te, sed timere.
Footnotes
-
I Cor. VII, 7. ↩
-
Is. XLI, 23. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
Ps. x, 6. ↩
-
Eccli. xxxvii, 15. ↩
-
Prov. vi, 16, 19. ↩
-
Eccli. iii, 20. ↩
-
I Petr. ii, 17. ↩
-
Matth. xxiii, 11; ↩
-
Marc. x, 43. ↩
-
Is. XLVIII, 4. ↩
-
Prov. XI, 7. ↩
-
Philipp. IV, 6. ↩
-
Luc. XII, 49. ↩
-
Apoc. II, 4. ↩
-
Deut. VI, 13. ↩
-
Matth. V, 12; ↩
-
Luc. VI, 23. ↩
-
Jacob. I, 2. ↩
-
Act. XIV, 21. ↩
-
Hebr. XIII, 16. ↩
-
I Joann. III, 17. ↩
-
Is. LVIII, 7. Job XXXI, 32. ↩
-
1 Petr. IV, 9. ↩
-
Matth. v, 44, 45. ↩
-
Prov 11, 14. ↩
-
Job xxx, 25. ↩
-
Eccli. xxv, 1, 2. ↩
-
Ps. cxxx, 1. ↩
-
Job xv, 12. ↩
Chapter 60 of 211