Sermo 4
DE SIGNIFICATIONE SEX HYDRIARUM, ET QUOMODO SPIRITUALITER AQUA IN NOBIS CONVERTATUR IN VINUM.
LAVAMINI, mundi estote, dicit Dominus. Is. I, 16.
Deus puritatis immensæ, atque totius munditiæ fons, dator atque amator, sola peccata odit in nobis, et cordis munditiam requirit in nobis : aliter animæ nostræ sponsæ ejus esse non valent. Jam autem in primo circa evangelium præsens sermone prætactum est, qualiter animæ nostræ sponsæ sint Christi, et quomodo quotidianas cum Christo nuptias et amplexus possint debeantque habere ac celebrare. Deliciæ namque Sponsi cœlestis sunt esse cum filiis hominum.1 Sed quoniam in nuptiis istis negligentias multas et maculas quasdam omni, heu, die incurrimus, quemadmodum scriptum est, Justus septies cadit in die;2 indigemus diversis purificationibus atque remediis, quibus purgemur spiritualiterque curemur, ne Sponso displiceamus cœlesti, et ne a parvis culpis ad graviores labamur. Nempe ut Sapiens protestatur, Qui modica negligit, paulatim decidit.3 Ideo qui semetipsum non custodit sollicite a Dei offensa, cito in mortalia ruit peccata. Indigemus ergo sex hydriis, in quibus mox quum peccaverimus, nos lavemus.
Prima est cordis contritio, hoc est cordialis et intimus dolor de peccatis, in quantum sunt Dei inhonorativa ac offensiva. Qui autem de suis doleret peccatis solum aut principaliter in quantum per ea meruit aut incurrere metuit pœnas, non haberet veram et salutarem contritionem. Ad hoc quoque quod sit salutaris contritio, exigitur ut proportionetur peccatis, quatenus quanto peccata fuerint plura atque majora, eo contritio major exsistat, ut beatus ait Hieronymus. Hæc est prima lotio, hydria sive purgatio.4 De qua in Ezechiele Dominus loquitur : In quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius. Unde per Jeremiam Deus præcepit : Lava a malitia cor tuum, ut salvus fias ; usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ ?5
Secunda hydria est confessio, quæ debet esse pura, dolorosa et integra. De qua ait Ps. XXXI, 5. Scriptura : Omnia in confessione lavantur. Unde et Salomon dixit : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Nec solum debemus in confessione sacramentali peccata nostra humiliter aperire; sed etiam a superioribus, proximis et amicis caritative correpti, debemus protinus culpas nostras fateri, veniam deprecari, atque ad emendationem nos exponere et offerre. Propter quod in Prov. XXVIII, 13. Ibid. XV, 32. Proverbiis scriptum est : Qui acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Contra hoc insipientissime agunt, qui peccata sua defendunt, se ipsos false excusant, corripientibus indignantur, castigantibus renituntur. Contra quos scriptum est in Ecclesiastico : Fili, peccasti ? ne adjicias Eccli. XXI, 1. Ecclesiastico : Fili, peccasti ? ne adjicias iterum; sed de præteritis deprecare ut tibi dimittantur. Augustinus quoque affirmat : Illis non judex, sed advocatus est Christus, qui propria confessione se damnant.
Tertia hydria est satisfactio pro peccatis, ut id quod pro peccatis injungitur, humiliter atque fideliter impleatur : quia enim peccando propriæ voluntati contra Dei præcepta perverse acquievimus et satisfecimus, oportet ut pro peccatis nostris nos ipsos in operibus et laboribus pœnitentiæ contra propriæ voluntatis inclinationem perversam rationabiliter affligamus, ut recompensatio fiat justitiæ. Idcirco ait Gregorius : Nequaquam satisfacimus si ab iniquitate cessamus, nisi et voluptates pravas quas dilexerimus, econtrario lamentis oppositis insequamur.
Quarta hydria est injuriarum remissio, sicut in Oratione dominica dicimus :6 Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Unde in Ecclesiastico habetur :7 Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Sed et Christus in Evangelio contestatur : Si non dimiseritis, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.8 Et justissime hoc contingit : injuria namque et inhonoratio quam peccando facimus Deo, est incomparabiliter major et gravior quam injuria quam ab hominibus patimur, etiamsi quotidie nobis millies injurientur, quum injuria tanto sit gravior, quanto dignior et beneficentior est is cui infertur. Si ergo proximis nobis injuriantibus non ignoscimus, qua fronte oramus ut Deus nobis indulgeat ?
Quinta hydria est operum misericordiæ tam spiritualium quam corporalium exhibitio : quia ut ait Salvator, Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur.9 Jacobus quoque apostolus :10 Judicium (inquit) sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam. Et in Proverbiis legitur : Per misericordiam et fidem purgantur peccata.11 Hinc Daniel dixit Nabuchodonosor regi : Consilium meum tibi, o rex, placeat, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.12 Semper ergo affluat anima nostra visceribus pietatis, et pauperibus cordialiter inclinemur, atque pro posse prompte, liberaliter ac hilariter succurramus. Hoc quippe valde singulariter complacet Deo, imo et deiformes nos efficit. Hinc ad Colossenses hortatur Apostolus : Induite vos, sicut electi Dei, viscera misericordiæ, benignitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Christus donavit nobis.13 Omnis ergo amaritudo, indignatio, aversio a nostris procul sit cordibus.14
Sexta hydria poni posset oratio, seu corporis castigatio, sive jejunium; sed omnia hæc sub satisfactione pro peccatis satis includi videntur, quia ut ait beatissimus Leo Papa, oratione propitiatio Dei quæritur, jejunio concupiscentia castigatur. Sexta ergo hydria est fervens dilectio Dei, quæ est ignis spiritualis dulciter ardens, sic peccata consumens sicut stipulam flama. Propterea S. Petrus præcipit:15 Ante omnia caritatem in vobis continuam habete, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum. Hinc de electissima sua discipula Maria Magdalene dixit Salvator: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum.16 Quocirca scribit Gregorius: Incendit plane peccati rubiginem, quoniam valde arsit per amoris ignem. Deum enim fervide diligendo efficimur ei præcipue cari, nec aliquid facit nos Deo tam caros, ut caritas ejus. Certum est autem quod diligens facile dilecto suo ignoscit. Imo per caritatis fervorem non solum culpa dimittitur, sed et pœna debita minoratur; possetque homo tantum in caritatis fervore proficere, quod absque exteriori satisfactione tota pœna sibi a Deo dimitteretur.
Unde legitur, quod quum S. Bernardus quemdam virum sæcularem magnum ac divitem convertisset, et vir ille in cœnobio confiteretur S. Bernardo cum maxima cordis contritione et ingenti caritatis fervore universa quæ unquam commisit peccata, ipse beatus pater Bernardus, non ad peccatorum magnitudinem multitudinemque adspiciens, sed viri illius contritionem ac fervorem attendens, injunxit pro pœnitentia (si bene recordor) dicere ter Pater noster et Ave Maria. Quo audito, vir ille, cui videbatur quod totus mundus non erat sufficiens pro peccatis suis satisfacere, admirans dixit Bernardo: Ne illudas servo tuo, beatissime pater. Sed Bernardus nil majus pro pœnitentia sibi injunxit.
His igitur hydriis, quotiescumque peccaverimus, nos purgemus. Eligamus nunc aspera, et quæ carnis sunt afflictiva et pro vitiis satisfactiva, ut post hanc vitam consolationem inveniamus æternam. Mundus quippe bonum vinum primo amatoribus suis exhibet, hoc est delectabilia et prospera vitæ carnali; sed quum inebriati fuerint, id est vitiis excæcati ac obdurati, et ad spiritualia insensibiles constituti, tunc exhibet eis quod deterius est, quia in fine vitæ præsentis, pro suis delectationibus et peccatis damnationem sortiuntur perpetuam. Porro Deus amatoribus suis primo exhibet adversa ac dura, ut per talia emundati, ad gaudia pertingant cœlestia, quæ sunt optima fercula ac pretiosissima vina.
Footnotes
Chapter 65 of 211