Skip to the text

Sermo 5

Ad religiosos

QUOMODO ABSQUE FICTIONE ET HYPOCRISI, DULCITER, AMOROSE SOLLICITEQUE VIVENDUM SIT IN RELIGIONE.

DILECTIO sine simulatione. Rom. XII, 9. Dominus noster Jesus Christus, qui secundum suam deitatem est veritas ipsa, et secundum suam humanitatem plenissimus fuit omni virtute sincera, verbo et opere multipliciter docuit et præcepit ut simus sinceri, non ficti; veraciter, non simulatorie, virtuosi; omnem detestantes hypocrisim, habentes in omnibus rectam intentionem, ut nec verbo, nec signo, nec facto simus dolosi. Hinc in hodierna epistola ait Apostolus: « Dilectio sine simulatione », supple, sit in vobis. Hoc est quod in prima sua Canonica jubet prædilectus Christi discipulus:1 Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.

Diligamus ergo nos invicem cordiali affectu, communicatione consilii, exhibitione auxilii; et quidquid fraterna requirit dilectio, mutuo impendamus pro posse, loco et tempore opportuno, alterutrum exhortando, caritative corripiendo, sapientialiter instruendo, compatiendo, consolando et obsequendo. Absit ut unus alium callide unquam observet, aut ejus defectus et culpas malitiose conscribat, aut de ejus adversitate, ruina, turbatione lætetur: hoc enim diabolicum esset, non religiosum aut christianum.

Deinceps, quum similitudo sit causa amoris, et ipse Dominus Deus noster omnipotens, sit simplicissima atque purissima mens, constat quod puram et simplicem præcipue diligat mentem. Eos vero quorum corda plica dolositatis aut simulationis tegumento sunt obvoluta, maxime detestatur; et tales in Scripturis sæpissime ac specialissime reprehendit. Imo et omnium doctor virtutum et totius perfectionis magister, Filius Dei Dominus Jesus Christus, in Evangelio, de simulatione, hypocrisi et ficta justitia potissimum reprehendit Scribas et Pharisæos; et laudem humanam, cujus amore multi simulatione utuntur, vanamque gloriam, vehementer jubet abominari. Hinc felicissimus princeps Apostolorum: Deponentes (inquit) omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo lac, id est innocentiæ ac puritatis nitorem atque dulcorem, concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.2 Hinc rursus ait Scriptura: Simulatores et callidi provocant iram Dei; et, Vir versutus odibilis est;3 et, Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis;45 et, Qui blandis fictisque sermonibus decipit amicum suum, maledicenti similis erit.6 Sed et qui sophistice loquitur, odibilis est, in omni re defraudabitur;7 non est illi data gratia a Domino, omni enim sapientia defraudatus est. Ecce quantum Scriptura detestatur, vituperat et condemnat hoc vitium maledictum.

Amplius, tales aliis non confidunt, et faciliter de aliis sentiunt male et obloquuntur, atque ab eis sibi malum inferri verentur, arbitrantes alios sibi esse consimiles. Sicque impletur in eis illud Job: Sonitus terroris semper in auribus impii;8 et quum pax sit, ille insidias suspicatur. Istis dolosis ac simulatis frequenter male succedit etiam in hac vita, et justo judicio agitur ut quod aliis facere moliuntur, ipsis contingat. Nec eorum versutia solet diu manere ignota, quia ut Seneca ac Tullius fassi sunt, omnia fucata et ficta cito ut flosculi decidunt, et in suam relabuntur naturam; quumque innotuerint, contemnuntur, nec creditur eis.

Præterea, quamvis hoc vitium sit adeo detestabile in omni Christiano, præsertim in religioso, nihilo minus quidam religiosi eo coram Deo sunt infecti: imo nonnulli simulatione ac hypocrisi pleni sunt, qui coram aliis maturitatem ac devotionem prætendunt, et in suo secreto indevote, irreverenter et incustodite se habent coram Altissimo, ejusque opus efficiunt negligenter. Quorum damnatio erit gravissima, quum simulata æquitas sit duplex iniquitas. Si ergo unquam Deo placere, vere proficere, proximisque amabiles esse optamus, abjiciamus omnino a nobis hoc crimen; sintque corda nostra coram Judice summo sincera et recta, ut absque omni obliquitate humanæ astutiæ, duplicitatis ac fraudulentiæ, linealiter extendamur ac moveamur ad Dominum. Tuncque indubitanter visitabimur atque ditabimur ab eodem gratiarum charismatibus copiose, quia ut Salomon ait, cum simplicibus Prov. III, 32. est sermocinatio Dei.

Insuper, non solum ad proximos, sed item ad Deum, debemus habere dilectionem absque simulatione, ne eum verbis laudemus et factis inhonoremus, ne dicamus nos eum diligere, et mentis aversione atque præceptorum transgressione dissentiamus ab eo, quemadmodum de quibusdam conqueritur: Populus hic labiis me Is. XXIX, 13. honorat, cor autem eorum longe est a me.

Itaque caveamus ne orando, psallendo, celebrando, cordibus vagi simus ac Dominum offendamus.

Deinde docet in præsenti epistola sanctus Apostolus, ut honore invicem præveniamus. Hoc etenim requirit plena humilitas, hoc caritatem fovet, et intuentes ædificat.9 Tamen in hoc debent juniores Fratres senioribus suis deferre; seniores nihilo minus in hoc ipso et aliis omnibus bonis debent exemplum salubre junioribus exhibere. Hinc in regula S. Benedicti habetur, ut juniores Fratres senioribus assurgant locumque præbeant, neque resideant nisi a senioribus jussi. In statutis quoque Ordinis fertur Cartusiensis, ut Fratres mutuo obviantes, sibi invicem modice ac reverenter inclinent ac decenter. Nullus ergo sit duræ cervicis aut tumidi cordis, sed in se ipso ea intueatur propter quæ se aspernetur, in alio autem ea propter quæ ipsum veneretur.

Itemque, juxta hodiernæ doctrinam epistolæ, simus sollicitudine non pigri, id est prompti ad sollicitudinem.10 Sed huic videtur contrarium quod alibi dicit Apostolus, Non solliciti sitis; et quod Salomon asserit, Exspectatio sollicitorum peribit.1112 Quocirca scire oportet, quod duplex est sollicitudo: una pro temporalibus acquirendis, augendis aut conservandis. Et ista si sit moderata, non est vitiosa, sed bona, et actus prudentiæ: non tamen ad religiosos pertinet simplices, sed ad quorumdam religiosorum Patres ac procuratores poterit pertinere. Si vero sit immoderata nimisque anxia, vituperabilis est atque a Christo prohibita. Alia est sollicitudo pro spiritualibus bonis, videlicet gratia ac virtutibus, obtinendis, augendis ac custodiendis, ne Deus offendatur, ne ab æterna quis impediatur salute, ne in gehennæ labatur supplicia. Hæc est sollicitudo bona ac optima, ex caritate et filiali procedens timore. Ad quam princeps Apostolorum nos hortans: Sobrii (ait) estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.13

Ad hanc ergo sollicitudinem semper habendam simus non pigri, sed coram Deo nostro ambulemus solliciti, exemplo beati Job protestantis: Considerans Deum, timore sollicitor, et semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum.14 Et utinam tam solliciti essemus nos religiosi ad vitandum periculum animarum, ad evadendum laqueos inimici, ad effugiendum tormenta inferni, et ne Dei offendamus præsentiam, ne gratiam ejus perdamus et gloriam, atque ad proficiendum ac perseverandum in omni virtute ac dono Spiritus Sancti, quam solliciti sunt sæculi amatores ne temporalia damna incurrant, et ut in rebus crescant terrenis: quum tamen in infinitum major sit ratio sollicitudinis pro spiritualibus bonis habendis quam pro temporalibus rebus. Verum, et proh dolor! ut ait Salvator, filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.15 Videmus quod negotiatores, non obstantibus pluviis, pestilentiis variisque difficultatibus atque periculis, assumunt laborem et gradiuntur ad nundinas pro temporalibus lucris; et nos religiosi, qui omni pene momento proficere in caritate et gratia Dei valemus, æternæ quoque beatitudinis præmium ineffabiliter nobis augere, pro levi occasione ac modicis causis absentamus nos a divinis, et a multis virtutum cessamus operibus. Quod totum ex negligentia excæcationeque nostra provenire monstratur.

Insuper, vicissim tanta laxatione opprimimur, tanta securitate resolvimur, quasi ad terminum pervenerimus concupitum, ad finem beatum, quum tamen adhuc in medio laqueorum versemur. Sed consideremus quæ restant, et quanto efficimur seniores, tanto simus sollicitiores, utpote ad Dei judicium magis appropinquantes. Nam et in ipso mortis periculo, in infirmitate extrema, summum instat periculum atque durissimum prælium; et quanto quempiam viderint dæmones magis proficientem, tanto acrius eum impugnant ac nequius ei insidiantur. Durante ergo arcta hac via, nunquam inaniter resolvamur : quia beatus homo qui semper est pavidus; et cedri Libani corruerunt, multique vitæ eximiæ circa finem suum devicti sunt.16 Non vane aut jactanter gloriemur quod diu in Ordine fuimus; sed contristemur ac lugeamus quod tam negligenter in eo viximus, quod tam parum profecimus, et tanto simus ferventiores, quanto fini viciniores. Nihilo minus ne abundantiori absorbeamur tristitia, spe simus gaudentes, in futuræ beatitudinis præstolatione humiliter gloriantes.17 Quam ut assequi mereamur, omnia æquanimiter patiamur adversa, pro malis reddamus bona, simus quoque in Deo concordes, nec magna et alta, sed parva et humilia sentiamus de nobis.18

Footnotes

  1. 1 Joann. III, 18. ↩

  2. 1 Petr. II, 1, 2. ↩

  3. Job XXXVI, 13. ↩

  4. Jacob. I, 8. ↩

  5. Prov. XIV, 17. ↩

  6. Prov. XXIX, 5; XXVII, 14. ↩

  7. Eccli. XXXVII, 23, 24. ↩

  8. Job XV, 21. ↩

  9. Rom. xii, 10. ↩

  10. Ibid. 11. ↩

  11. Prov. xi, 7. ↩

  12. Philipp. iv, 6. ↩

  13. 1 Petr. v, 8. ↩

  14. Job xxiii, 15; xxxi, 23. ↩

  15. Luc. xvi, 8. ↩

  16. Prov. xxviii, 14. ↩

  17. II Cor. ii, 7. ↩

  18. Rom. xii, 12. ↩

Chapter 66 of 211