Sermo 6
DE SPIRITUALIBUS NUPTIIS CHRISTI ET HUMANÆ NATURÆ, CHRISTI ET ECCLESIÆ, ITEMQUE CHRISTI ET ANIMÆ SANCTÆ.
VOCATUS est Jesus et discipuli ejus ad nuptias. Joann. II, 2.
De multiplicibus nuptiis loquitur sancta Scriptura. Primo, de carnalibus, ut in evangelio hodierno. Et hæ nuptiæ non solum carnales sunt, sed etiam sacramentales. Matrimonium namque est sacramentum, id est sacræ rei signum, videlicet conjunctionis Christi atque Ecclesiæ, dicente Apostolo, Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia;1 est etiam sacrum signum conjunctionis Verbi æterni atque naturæ humanæ in Christo. Secundo Scriptura loquitur de nuptiis mysterialibus, hoc est de profundissimo illo connubio quod est inter Unigenitum Dei et naturam ab eo assumptam. Unde in Evangelio legitur : Simile est regnum cœlorum homini regi qui fecit nuptias filio suo.2 Quia tunc Deus Pater Deo Filio nuptias fecit, dum ei in utero Virginis humanam conjunxit naturam. Hæ sunt nuptiæ incarnationis Verbi, et hypostaticæ unionis humanitatis cum illo, de qua ait Psalmista : Tanquam sponsus procedens de thalamo suo.3 Tertiæ sunt nuptiæ spirituales seu nuptiæ gratiæ : de quibus nunc plenius est tangendum. Quartæ sunt nuptiæ æternæ seu nuptiæ gloriæ, utpote beatifica unio Sanctorum cum Sponso æterno, Deo altissimo.
Porro nuptiæ spirituales sunt duplices. Est enim spirituale connubium unum inter Christum et sponsam ejus universalem, puta militantem Ecclesiam; alterum est inter sponsum Christum et sponsam ejus particularem, videlicet unamquamque fidelem devotamque animam : de quo nunc specialiter est dicendum. Sunt ergo hæ nuptiæ seu spirituale istud connubium, gratiosa conjunctio qua anima christiana per fidem et caritatem cœlesti conjungitur Sponso, atque ab ipso suaviter amplexatur, spiritualiter fecundatur, sponsaliter adamatur. Sic omnis anima in caritate et statu salutis exsistens, sponsa est Salvatoris, Augustino dicente : Omnis anima christiana, imo simpliciter omnis anima rationalis, aut sponsa est Christi, aut certe adultera diaboli : quia si in caritate consistit, Christi sponsa est; si in mortali culpa, diaboli est adultera, quia cum eo pravæ voluntatis miscetur consensu, atque diabolicis suggestionibus constupratur, ac impia parit opera tanquam degeneres proles. Itaque huic spirituali connubio Christi ac animæ virtuosæ directe contrariatur omne mortale peccatum, quod est spirituale adulterium, et in Scripturis fornicatio appellatur, juxta illud Osee:4 Spiritus fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. Est quippe hæc fornicatio aversio mentis a Deo, cui ait Psalmista: Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.5
Denique fornicationem hanc committit anima per singula quæque sui corporis membra, atque per diversas suas potentias. Unde in Ezechiele loquitur Deus: Contrivi cor eorum fornicans. Atque per Moysen præcepit Dominus filiis Israel ut facerent sibi fimbrias quatuor per quatuor angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas;6 quas quum viderent, recordarentur omnium mandatorum Domini, nec sequerentur cogitationes et oculos per res varias fornicantes.7 Intellectus ergo animæ fornicatur per vanas cogitationes, per errores, ignorantias atque perfidias, per studia superstitiosa et curiosa; voluntas autem, per desideria prava, per invidias, injustitias, atque quascumque malitias; memoria, per recordationes illicitas ac varias distractiones; appetitus sensitivus, per passionum immoderantias, per concupiscentias pravas, inordinatos timores, mœrores, cupiditates, delectationes: sensus quidem interior, per vanas et frivolas imaginationes; visus exterior, per lascivos et irrefrenatos adspectus; auditus, per verborum scurrilium et detractionum atque illicitorum sermonum advertentiam complacentem; tactus, per palpationes incautas, molles et provocativas; gustus, per delectationes saporum inordinatas; sicque de aliis. Itaque animam Sponso cœlesti fidelem atque unitam manere volentem, oportet omnes has spirituales fornicationes et adulterationes abjicere.
Insuper, sicut ad carnale adulterium disponunt colloquia vana, incauti adspectus, attactus, munuscula; ita ad spirituale adulterium jam præfatum (quod fit per omne mortale peccatum) disponunt cogitationes, distractiones, affectiones inutiles, joca, risus, ludi, verbositates, et singula venialia quæque peccata. Et sicut qui illa carnalis adulterii non vitat præambula, cito in adulterium illud dilabitur; ita qui venialia ista non fugit, faciliter in spirituale adulterium ruere verissime perhibetur. Præterea, sicut fidelissima conjux ac pudicissima et prudentissima sponsa viro et sponso suo ita fidelis est, quod non solum nefarias abhorret commixtiones, sed et prætactas dispositiones ad eas: sic anima virtuosa quæ Sponso cœlesti fidelissime ac pudicissime est cohærens, non solum mortalia, sed et venialia quæque, et quæ ab aliis minima reputantur, tota diligentia vitat; nec talia reputat parva, quamvis comparative sint parva, sed quo ardentius supernum diligit Sponsum, quo ad ejus castissimos magis suspirat amplexus, quo ejus dulcissimis admixtionibus amplius appetit recreari, eo venialia magis abhorret, gravius ponderat, dolorosius deflet, diligentius vitat, acrius in se punit.
Et revera non debemus quodcumque peccatum reputare leve et parvum, quum in Regula sua dicat beatissimus Hieronymus: Pro minimo delicto non habent unde restituant homines simul universi, nisi ipse velit remittere, cui est restitutio facienda. Abbas quoque Nesteros, Cassiano recitante, disseruit: Omnis cogitatio non solum turpis, sed etiam otiosa et a Deo quantulumcumque discedens, a viro perfecto immundissima fornicatio reputatur. Hinc etiam Eusebius Emisenus fatetur: Nescio quod peccatum debeant leve putare, qui de omni verbo otioso daturi sunt rationem.
Non itaque venialia parva et levia judicemus, ne simus ad ea vitanda remissi, et maxime quia ut sanctus ait Hieronymus, nimium zelotypus est Sponsus cœlestis. Nullatenus patitur sponsas proferri in publicum, ne inordinate concupiscantur; semper vult solus ludere, semper solus cum solis morari. Sic quasi superbus est, ut si alius quæratur aut admittatur amator, statim discedat, protinus omne conjugium dissolvat.
Postremo, quum spirituale istud connubium ad animas potissimum spectet religiosorum, qui idcirco omnia deseruerunt terrena ut Sponso cœlesti integrius, stabilius, liberius, perfectius atque ardentius queant conjungi, vacare, misceri; satagamus omni hora mentes nostras huic altissimo applicare, imprimere atque immergere Sponso. Studeamus ejus pulchritudinem, dulcedinem, amabilitatem, excellentiam contemplari, et ex harum contemplatione ejus amore vehementer accendi et in ipso constabiliri. Rogemus eum ut animas nostras gratiosissime visitet, lumine suo fecundet, sua caritate semper inflammet, easque consoletur et in se roborare dignetur, atque ab ejus intuitu et actuali amore cessantes et humana fragilitate deficientes, exsuscitare, reducere, confortare ac jugiter conservare non desinat, quatenus tandem de nuptiis spiritualibus gratiæ ad æternales perducamur nuptias gloriæ.
Footnotes
Chapter 67 of 211