Sermo 3
QUOMODO VIR ET UXOR SE SIMUL DEBEANT HABERE, ET QUID SIBI INVICEM DEBEANT.
HONORABILE connubium in omnibus, et torus immaculatus. Hebr. XIII, 4.
Juxta doctrinam Apostoli, unusquisque fidelium debet vivere digne vocatione qua vocatus est, hoc est, secundum quod status in quo est requirit.1 Quemadmodum ergo religiosi conversari tenentur secundum Ordinis sui regulam seu statuta, sic conjugati vivere debent secundum præcepta ac documenta ad conjugalem statum spectantia. Non autem possunt sic vivere, nisi præcepta ac documenta hujusmodi sciant: idcirco in talibus sunt instruendi. Oportet igitur scire quid vir teneatur suæ uxori, et quomodo ad illam se habere debeat; et quid etiam uxor teneatur suo marito, et qualiter habere se debeat ad illum.
Itaque vir primo tenetur suæ uxori specialem ac cordialem dilectionem. Ideo ait Apostolus: Viri, diligite uxores vestras;2 et rursus, Viri diligere debent uxores suas sicut corpora sua.3 Secundo, tenetur vir conjugi instructionem pro posse. Propter quod dixit Apostolus:4 Mulieres si quid discere volunt, domi viros suos interrogent. Tertio, tenetur ei caritativam correptionem dum errat aut peccat, quemadmodum Job corripuit suam conjugem, dicens: Quasi una de stultis mulieribus locuta es.5 Quarto, honorem. Unde princeps Apostolorum in prima sua docet epistola, ut viri uxoribus suis quasi infirmiori vasculo impendant honorem.67 Quinto, in majoribus rebus gubernationem. Nam ut ait Apostolus, vir caput est mulieris:8 idcirco eam dirigere debet. Sexto, fomentum et sustentationem. Vir enim et conjux sunt una caro: et unusquisque carnem suam sustentat. Septimo, socialem cohabitationem, juxta illud Genesis:9 Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ.1011 Octavo, carnalis debiti solutionem, dicente Apostolo: Uxori vir debitum reddat.12 Nono, tori fidem. Decimo, piam atque pacificam commorationem. Unde secundum beatissimum Petrum apostolum, viri debent uxoribus suis cum discretione cohabitare. Et Paulus:13 Viri, inquit, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad eas. Et istud est contra multos viros irrationabiles ac perversos, qui ad conjuges suas se habent amare et indignanter, iracunde et aspernanter, clamorose ac turbulenter.
Denique aliqua prædictorum tenentur etiam uxores suis maritis, puta: in primis præcipuam dilectionem. Unde in libro Tobiæ, parentes Saræ docuerunt eam diligere maritum.14 Secundo, fidem tori, dicente Apostolo: Mulier vocabitur adultera, si vivente viro suo fuerit cum altero.15 Tertio, reverentiam in verbis, sicut in Genesi legitur quod Sara vocavit Abraham virum suum, dominum.16 Quarto, cohabitationem, quemadmodum ait Apostolus: Præcipio uxorem a viro suo non discedere.17 Quinto, uxor specialiter suo debet marito subjectionem quamdam in obsequiis, prout in Genesi Dominus dixit ad mulierem:18 Sub viri potestate eris. Et Apostolus loquitur: Mulieres viris suis subditæ sint.19 Sexto, obedientiam in mandatis, sicut Sara obediebat Abrahæ.20 Septimo, timorem, secundum illud Apostoli: Uxor timeat virum suum.21 Octavo, adjutorium in cooperatione, hoc est in domus regimine et necessariorum provisione.
Omnia ergo hæc vir et uxor sibi mutuo exhibeant et persolvant.
Itaque vir caput est mulieris, quia aliqualiter superior ea;22 et in regimine domus ac facultatum, et sobolis atque familiæ, maritus est principalis, pertinetque ad eum uxorem de cognoscendis et agendis instruere, atque in moribus eam dirigere.
Idcirco ait Apostolus :23 Mulierem docere non permitto, nec dominari in virum, sed esse subjectam. Viri namque communiter sunt feminis in naturalibus perfectiores, animo constantiores, in ratione fortiores ac prudentiores : quamvis interdum contingat oppositum. Propterea, si vir viderit conjugem suam prudentem, probam, honestam, potest et debet ei committere plura et majora, nec ejus consilia spernere. Verumtamen vir non debet se habere ad uxorem suam sicut ad ancillam, sed tanquam ad contoralem ac sociam. Ad quod designandum, Deus in mundi exordio fecit mulierem primam non de capite aut pede sed de latere viri.24 Vir ergo ad conjugem suam habere se debet humiliter, non superbe, dulciter, non acerbe, reverenter et pie, exemplariter et honeste. Hinc S. Ambrosius acerrime scribit contra viros qui ad conjuges suas se habent aspernanter, severiter et amare, dicens quod serpentibus sint pejores. Præterea, quoniam viri debent uxores suas in moribus seu virtutibus informare, oportet ut præbeant eis bonum exemplum, et in verbis ac factis eas coerceant a feminea levitate, loquacitate, contentione, mollitie, et ceteris malis ad quæ eas viderint esse pronas.
Insuper conjugati se invicem debent diligere, non solum nec principaliter amore carnali ac sociali, sed primo et maxime amore puro ac spirituali, optando sibi invicem virtutes, dona ac gratiam Spiritus Sancti in præsenti, beatitudinemque æternam in regno cœlesti. Hinc de rebus spiritualibus et pertinentibus ad salutem debent frequenter conferre, atque ad opera pietatis ac virtutum se mutuo caritative exhortari et adjuvare. Quum etenim universi fideles teneantur se invicem diligere amore spirituali, multo magis vir et conjux, qui una sunt caro, quorum una est domus, una mensa, unus lectus unaque proles, debent se invicem spirituali dilectione ardenter, singulariter jugiterque diligere. Propter quod ait Apostolus : Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea.25
Amplius, circa carnalis debiti petitionem ac solutionem, conjugati temperate, timorate ac discrete habere se debent. Quocirca sciendum, quod secundum Sanctorum doctrinam, actus ille carnalis matrimonialis non est in se illicitus : imo potest esse et fieri sine omni peccato, quoniam Deus sic ordinavit, ut ex legitima conjunctione viri et mulieris homines generentur. Imo actus ille cadit sub præcepto, ita quod conjugati tenentur sibi invicem reddere debitum : qui autem facit ad quod tenetur, non peccat, dum faciat ubi et quando et sicut fieri debet.
Imo actus ille potest esse opus virtutis : et secundum doctores, potest esse trium virtutum. Primo, justitiæ, quia ut dictum est, vir et mulier tenentur sibi invicem reddere debitum carnis, eo quod per contractum matrimonialem corpus unius transfertur in potestatem alterius, et econtra, dicente Apostolo : Vir potestatem sui corporis non habet, sed mulier;26 similiter mulier potestatem sui corporis non habet, sed vir. Secundo, potest esse actus virtutis quæ latria appellatur. Latria quippe est virtus per quam Deo debitum cultum ac venerationem exhibemus. Dum ergo conjugati se cognoscunt desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ, in qua christiana fides atque religio augeantur, tunc actus ille est latriæ opus. Tertio, potest esse opus pietatis, ut si conjugem vir cognoscat, timens de ruina illius et ne cadat. Et quoniam caritas est summa virtus movens omnes alias virtutes ad operandum, idcirco ille actus potest etiam esse actus caritatis, hoc est spiritualis amoris. Imo quum omne virtutis opus ex caritate fieri debeat, constat quod actus ille ex caritate imperialiter ac principaliter debeat fieri, sive procedat ex justitia, scilicet causa reddendi debitum, sive ex latria, utpote desiderio prolis ad Dei servitium educandæ. Porro ad hoc quod actus ille sit modo præfato opus virtutis in viro aut conjuge, oportet quod sint in caritate et gratia, vivendo absque peccato mortali. Rursus, dum viro constat quod uxor est imprægnata, vel ipsa hoc scit, non potest ille actus esse latriæ opus, quia tunc fieri nequit desiderio prolis; similiter si mulier sit sterilis aut annosa: potest tamen tunc actus esse justitiæ.
Præterea secundum Augustinum aliosque doctores, tria sunt bona matrimonii per quæ actus ille conjugalis honestatur et licitus redditur, scilicet, fides, proles et sacramentum, intelligendo per fidem fidelitatem conjugalem, quam conjugati sibi invicem spondent, ne alteri misceantur. Matrimonium quoque est sacramentum, quia designat conjunctionem Christi et Ecclesiæ, seu Verbi æterni cum natura humana in Christo: et ex hac parte habet actum illum honestare et ab omni vitio excusare.
Interea agnoscendum, quod actus ille conjugatorum quandoque est absque omni peccato, interdum fit cum veniali, aliquando cum mortali. Dum enim homo movetur ad illum actum ex aliqua prædictarum virtutum, est absque peccato; sed quando ad ipsum movet concupiscentia carnis seu desiderium voluptatis, tunc est culpabilis. Si ergo vir et uxor moveantur ad actum illum ex concupiscentia prædominante, tunc est mortale peccatum. Dicitur quoque concupiscentia prædominans, quando omnino prævalet, ita quod homo tanto ardore libidinis ad actum illum procedit, ut ad eum procederet quamvis persona cum qua miscetur non esset ei conjugio sociata. Unde a sapientibus dictum est, quod omnis amator ferventior est adulter, videlicet quod non maritali sed adulterino affectu conjugem suam accedit; et idem est si conjux sit viri sui amatrix ferventior. Porro si maritus uxorem accedit non ex concupiscentia prædominante, sed infra terminos matrimonii permanente, ita ut non accederet eam si uxor ejus non esset, tunc est veniale peccatum; et idem de uxoris accessu ad virum.
Præterea secundum doctores, vir et uxor tenentur sibi mutuo reddere debitum ex præcepto divino, ita ut illud importune negando, peccarent mortaliter: quoniam per contractum matrimonialem corpus unius transfertur in potestatem alterius, et etiam quia conjugium non est solum institutum in officium naturæ, videlicet ad prolis procreationem, sed et in remedium culpæ, hoc est ad vitandum fornicationem. Si autem uxor negaret viro suo debitum importune, daret occasionem adulterandi aut aliam inquinationem incidendi; et idem est si vir negaret uxori suæ debitum importune. Verumtamen si debitum peteretur ultra vires naturæ, vel tempore infirmitatis, vel tam immoderate ut corpus debilitaretur, non esset reddendum, sed petens informari deberet quod rationabiliter se haberet: imo tunc non esset veraciter debitum. Nec solum reddendum est debitum conjugi, si expresse per verba id petat, sed etiam si vir deprehendit per signa probabilia aut expressa quod hoc postulet, quamvis præ verecundia non loquatur.
Præterea quæri potest, quibus temporibus reddendum est debitum. Et respondendum, quod ut sanctus ait Ambrosius super Lucam, tempus quo decet peti debitum, breve est, quia a tempore imprægnationis uxoris usque ad purificationem ejus post partum, non decet hoc peti; non tamen prohibitum est petere propter periculum incidendi lubricum carnis cum alia persona; vel si petitur propter voluptatem carnis infra terminos matrimonii, non est mortale peccatum, secundum Thomam. Quamvis autem copula conjugalis possit esse absque peccato, tamen propter voluptatem annexam deprimit mentem, et facit hominem ad spiritualia opera indispositum. Quoniam ergo tempore sacro et in festis est operibus pœnitentiæ et orationibus ac spiritualibus exercitiis insistendum plus solito, non decet tunc petere debitum. Non est tamen per modum præcepti prohibitum, sed per modum doctrinæ dissuasum. Et si aliqui Sancti dicunt illud non esse licitum, intelligendum est, quod non licet, id est, non decet, et quod non debet peti, loquendo de debito moralitatis, quod est debitum condecentiæ, non autem loquendo de debito legali, quod est debitum justitiæ. Est quoque majus peccatum tunc petere debitum propter voluptatem, quam propter fornicationis vitationem. Et quamvis aliquo modo peccet qui petit, tamen si petit instanter, reddendum est; nec reddere est peccatum, sed justum, si solum fiat causa redditionis debiti, non propter voluptatem. Imo uxor graviter peccaret negando importune, quoniam occasionem adulterandi daret marito, et contra justitiam ageret; et idem est, si vir uxori negaret, siquidem in petitione et redditione debiti sunt æquales.
Postremo quæri potest, an liceat mulieri menstruatæ debitum petere. Et quamvis hæc quæstio non sit publice coram vulgo proponenda aut solvenda, nihilo minus expedit ut sacerdos propter informationem secretam cognoscat hujus rei veritatem. Ideo respondendum secundum Thomam super quartum Sententiarum, quod fluxus menstruorum in mulieribus interdum est naturalis, videlicet quando determinatis temporibus fit quando sunt sanæ. Et tempore hujusmodi fluxus non licet mulieri petere debitum, nec viro eam accedere, si scit eam sic esse dispositam: tunc enim concipiuntur fetus monstruosi, claudi, cæci, seu alias defectuosi, secundum Hieronymum. Talis vero fluxus non diu durat. Interdum autem fluxus menstruorum in feminis est innaturalis, quando videlicet fit inordinate et quasi continue ex aliqua infirmitate. Et tempore talis fluxus non est prohibitum viro uxorem accedere, neque uxori ita illicitum petere debitum, quia durante hujusmodi fluxu non potest concipere. Est quoque specialis difficultas, an mulier naturalem fluxum patiens debeat debitum reddere. Et dixerunt quidam, quod non. Alii dicunt: Si vir petit tunc debitum, sciens in uxore esse hujusmodi fluxum, debet eum uxor avertere precibus et monitis quantum congrue potest, non tamen ita instanter ut præbeat ei occasionem incidendi alias inquinationes, præsertim si ad eas pronus credatur; si autem petit tunc debitum, ignorans fluxum illum uxoris, debet uxor aliquam occasionem prætendere et infirmitatem simulare seu allegare, ne debitum reddatur, nisi timeatur viro periculum. Tamen si finaliter vir debitum petit, uxor reddere debet; nec est semper tutum ut passionem suam indicet viro, ne forsan abominationem ad eam concipiat, nisi præsumatur de viri prudentia. Et hanc opinionem sequitur S. Thomas.
C Insuper, quoniam omnes fideles ad fraternam correptionem tenentur, si uxor scit virum suum esse adulterum, debet eum quatuor modis corripere, secundum Augustinum in libro quinquagesimo Homiliarum: primo, caritative admonendo; secundo, si admonitio illa non prodest, dure objurgando; et si non proficit, debet eum tertio coercere, Ecclesiam interpellando, maxime si peccatum sit notorium; quarto, ad Deum et ad viros sanctos recurrendo, si vir in sua malitia manet. Oret ergo Deum uxor, ut viro suo det gratiam emendationis; oret etiam viros sanctos, ut invocent Deum pro viro suo. Verum ut asserit Augustinus, triplici causa feminæ tacent in hujusmodi casu: vel quia timent a suis maritis flagellari, sed magis debent timere Deum præcipientem quam virum flagellantem; aut quia viri blandiuntur eis, et laudant eas quod eos sustinent patienter, sed patientia illa est mala et saluti virorum contraria; vel falsa persuasione seductæ, dum viri dicunt: Nos sumus viri, vos feminæ. Cui uxor respondeat : Si vir es, vince libidinem tuam. Secundo, dicunt viri ad conjuges : Nos sumus domini, vos ancillæ. Quibus uxores respondeant : Vir potestatem corporis sui non habet, sed uxor.27 Tertio, viri dicunt ad conjuges : Nos sumus capita, vos autem membra. Quibus uxores respondeant : Si capita estis, nolite ire ubi non vultis ut membra vos sequantur. Et licet viri adulteri sint, non tamen conjuges dicant, Sicut viri non servant nobis fidem, ita nec nos servabimus eis. Imo magis permittant illos solos perire, nec velint damnari cum illis : nam Deo pudorem tenentur ac fidem.
Itaque juxta præhabita documenta vir et uxor mutuo conversentur; et si velint totaliter continere, ex communi faciant hoc consensu. — Denique ad conversandum taliter simul, induci debent exemplo Patriarcharum veteris Testamenti, qui cum suis uxoribus temperate, honestissime ac virtuose vixerunt, cum omni caritate, humanitate, pace et patientia, sicut in Genesi legitur de Abraham et Sara conjuge ejus, de Isaac et Rebecca, de Jacob et ejus conjugibus. — Legitur secundo Regum de Michol conjuge David regis, quod quia virum suum sanctum David injuste despexit, irrationabiliter increpavit, non est natus filius ei usque ad diem mortis suæ.28 Ex quo patet, quam grave peccatum sit si uxor virum suum injuste contemnat : in omnibus enim est justitia servanda.
Footnotes
-
Ephes. IV, 1. ↩
-
Ephes. v, 25. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
1 Cor. XIV, 35. ↩
-
Job II, 10. ↩
-
1 Petr. III, 7. ↩
-
1 Petr. III, 7. ↩
-
1 Cor. XI, 3. ↩
-
Ephes. V, 29. ↩
-
Gen. II, 24; ↩
-
Gen. II, 24. ↩
-
1 Cor. VII, 3. ↩
-
Coloss. III, 19. ↩
-
Tob. X, 13. ↩
-
Rom. VII, 3. ↩
-
Gen. XVIII, 12. ↩
-
1 Cor. VII, 10. ↩
-
Gen. III, 16. ↩
-
Ephes. V, 22. ↩
-
1 Petr. III, 6. ↩
-
Ephes. V, 33. ↩
-
1 Cor. xi, 3. ↩
-
1 Tim. ii, 12. ↩
-
Gen. ii, 22. ↩
-
Ephes. v, 25. ↩
-
1 Cor. vii, 4. ↩
-
1 Cor. vu, 4. ↩
-
II Reg. vi, 16, 20, 23. ↩
Chapter 64 of 211