Enarratio in evangelium
NUPTIÆ FACTÆ SUNT IN CANA GALILÆÆ, ETC. Joann. II, 1-11.
SECUNDUM doctores sanctos, in die Epiphaniæ celebratur triplex apparitio seu declaratio Christi, quæ eodem die annis revolutis creditur facta. Prima fuit quando stella Magos ad Christum perduxit. Secunda, quando Christus cœpit attingere tricesimum annum, et a Joanne est baptizatus: tunc enim aperti sunt cœli, et vox Patris intonuit, Hic est Filius meus dilectus.1 Tertia facta est anno uno revoluto, quando Christus aquam convertit in vinum, prout in evangelio isto describitur. In die ergo Epiphaniæ legitur evangelium in quo describitur apparitio prima; in octavis apparitionis est evangelium in quo recitatur declaratio secunda; in præsenti autem dominica legitur evangelium in quo tertia manifestatio enarratur. Ait ergo evangelista Joannes:
Nuptiæ factæ sunt in Cana villa Galilææ. Et erat Mater Jesu ibi, quia secundum B. Hieronymum, Bedam et Glossam, sponsus in nuptiis istis fuit Joannes evangelista, filius sororis Virginis gloriosæ: et ita ex caritate et pietate ivit ad sui nuptias consobrini, prout fuit rogata.
Vocatus est autem, id est reverenter invitatus, et Jesus, et discipuli ejus. Quamvis enim Christus nondum fecisset manifesta miracula, tamen propter testimonium quod ei perhibuit Joannes Baptista, et propter sanctitatem ejus, et sapientiam ac eloquentiam ejus, et etiam propter aliqua mirabilia ejus occulta, sicut quod Nathanaeli doctori, fratri Philippi apostoli, manifestavit quid cogitavit, dixit ac fecit in Christi absentia, prout Joannes describit, cœperunt aliqui sequi Christum tanquam discipuli ejus.2 Ad nuptias. Et ivit ad eas propter varias causas. Primo, ad declarandum quod nuptiæ sint licitæ et divinitus institutæ, ut confunderet futuros hæreticos qui dixerunt nuptias esse malas et a diabolo introductas. Secundo, ut consuetudinem approbaret laudabilem qua consanguinei et vicini pergunt ad nuptias propinquorum ac vicinorum suorum: bona etenim consuetudo habet vim legis. Tertio, ut occasione inopiæ quam in nuptiis illis futuram præscivit, operaretur præclarum miraculum ad suæ divinitatis declarationem, ad discipulorum informationem. Quarto, ut penuriæ sponsi succurreret; atque, ut aliqui dicunt, quatenus sponsum illum suum consobrinum Joannem apostolum a nuptiis illis carnalibus revocaret, et spiritualibus manciparet obsequiis. Dicunt namque nonnulli, quod facto miraculo conversionis aquæ in vinum, Christus ad suum discipulatum vocavit sponsum illum, quem dicunt fuisse Joannem; et quod ideo eum præ ceteris familiarius dilexit, et spiritualibus consolationibus copiosius fovit, quia a carnalibus eum retraxit deliciis.
Et deficiente vino, dicit Mater Jesu ad eum, quem novit esse omnipotentem: Vinum non habent. Hoc misericordissima Virgo dixit ex compassione qua sponsi ac sponsæ paupertati ac confusioni, aliorumque siti et defectioni condoluit. Defecit itaque vinum, vel quia totum fuerat epotatum, vel quia valde parum remansit: sponsus ergo et sponsa non habuerunt vinum sufficiens ad præstandum convivis, nec convivæ ad potandum. Insuper, sicut Virgo piissima illorum corporali defectui compassa est et subvenit, ita et nostris spiritualibus indigentiis invocata libenter subveniet: quod et uberrime facit, etiam non rogata. Considerandum quoque, quam fiducialiter, breviter et succinctim dixit ad Filium suum: « Vinum non habent ». Certissima namque fuit de Filii omnipotentia; de caritate vero et pietate ipsius confidebat plenissime, nec fuit ambigua: ideo satis putavit ei causam simpliciter insinuare, nec oportere precem subjungere. Hic quippe est modus loquendi plene fiducialiterque amantium, quemadmodum Maria Magdalene et Martha, fratre suo Lazaro ægrotante, miserunt ad Christum, dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.3
Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Responsio ista quodammodo dura videtur; sed non sine causa mystica sic locutus est. Ideo quippe ita respondit, ut doceret nos non habere affectum nimis carnalem et mollem ad carnales parentes ceterosque propinquos, ne ex inordinato illorum amore Deum offendamus, aut viam perfectionis atque justitiæ relinquamus.
Exponit autem Augustinus sic passum istum: « Quid mihi et tibi est, mulier »? id est, nihil commune est mihi et tibi, ex parte cujus seu cujus virtute conveniat mihi miracula facere, seu istis de vino supernaturaliter providere, ut implicite petis: hoc enim competit mihi divina virtute, quam non sumpsi ex te. Ideo quoad hoc, ut scilicet miracula faciam, tibi non teneor obedire. Nondum venit hora mea, hoc est tempus persecutionis passionisque meæ, in quo agam et patiar ea quæ mihi conveniunt ex parte naturæ ex te sumptæ, et tunc ero sollicitus de te, committendo te discipulo prædilecto. Expositio ista videtur satis obscura.
Porro Chrysostomus sic exponit: « Quid mihi et tibi est, mulier »? id est, in isto quod petis a me, non convenis seu concordas mecum quantum ad determinatam horam faciendi miraculum istud, nec est tibi mecum commune hujusmodi horam scire. « Nondum venit hora mea », hoc est, adhuc non est tempus faciendi miraculum istud. Imaginatur quippe Chrysostomus, quod virgo Maria videns quod parum superesset de vino, voluit confusionem quæ sponso imminebat ex vini defectu, prævenire et per anticipationem auferre, et optavit ut Filius suus provideret miraculose de vino sufficienti, antequam vinum quod supererat ebiberetur. Christus vero scivit hoc non expedire, quia tunc miraculum non fuisset tam notum et gratum. Quoniam ergo Christus voluit suam divinitatem ostendere, et discipulorum fidem corroborare, exspectare decrevit quousque nihil de vino permansit: tunc namque supernaturalis de vino provisio magis grata fuit vescentibus, notiorque præsentibus. Verum hæc expositio aliquid ambiguitatis videtur includere. Maria enim absolute dixit ad Jesum: « Vinum non habent ». Ex quo apparet ambiguum an quidquam de vino superfuit.
Idcirco videtur sic posse exponi, quamvis prætactas expositiones nequaquam redarguam: « Quid mihi et tibi est, mulier »? hoc est, quid ad te et me, qui pauperes sumus, et temporalium rerum sollicitudinem non habemus, in quantum pertinet istis providere de vino? « Nondum venit hora mea », id est, necdum impletum est tempus in quo manifeste ac passim miracula agam. Quamvis etenim Christus ante incarcerationem Joannis Baptistæ prædicavit, baptizavit, saltem Apostolos, et alios per illos, atque miracula aliqua fecit, hoc tamen non fecit ubertim, aperte ac passim, sed raro, et comparative modice, coram paucis. Propter quod Matthæus, Marcus et Lucas illa scribere omiserunt, inchoantes a Christi miraculis ac doctrinis post Joannis incarcerationem inceptis, ut manifeste patet ex Matthæo, Marco et Luca.
Dicit Mater ejus ministris, qui vinum propinabant edentibus : Quodcumque dixerit vobis Filius meus, facite. Noverat optima Virgo se a Filio suo non increpatam, nec se reprehensibiliter esse locutam, et quod Filius suus sibi nihil negaret: nunquam enim aliquid austeritatis aut repulsæ fuit ab eo experta. Imo scivit se ab eo tam singulariter præamari ac honorari, ut non pateretur repulsam.
Erant autem ibi lapideæ hydriæ, id est urnæ, sex positæ, secundum purificationem Judæorum, id est secundum consuetudinem et observantiam quam habebant Judæi purificando sive lavando se et utensilia sua, quando aliquam immunditiam incurrebant secundum legem; aut secundum seniorum suorum traditionem, ex quorum institutione habebant consuetudinem frequenter lavandi manus, et vasa, ac alia multa: ideo positæ erant ibi hydriæ, ut haberent aquam in promptu. Hinc in Marco scriptum est : Pharisæi et omnes Judæi, nisi crebro lavent manus suas, non manducant; et a foro (supple, redeuntes) nisi baptizentur, id est laventur, non comedunt; et alia multa sunt quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum.4 Capientes singulæ, id est, quælibet hydria capiebat, metretas, id est mensuras decem sextariorum, binas vel ternas, id est duplicatas vel triplicatas. Ut enim ait Isidorus, metreta est mensura continens decem sextarios. Sextarius autem continet duas libras. Verumtamen mensuræ hujusmodi secundum diversitatem locorum diversificantur, et diversa sortiuntur vocabula, sicut monetæ et pondera.
Dicit eis, puta ministris, Jesus: Implete hydrias aqua. Hydriæ namque a lavantibus se erant vel partim vel totaliter evacuatæ. Et impleverunt eas usque ad summum, id est tantum ut capere poterant. Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, id est, vinum ex hydriis sumite modo, quia divina virtute, in instanti tota aqua quæ erat in hydriis istis in vinum optimum est conversa: virtus namque divina quum sit infinita, agit quum vult in instanti; et ferte, id est, vinum ex hydriis istis sumptum portate, architriclino. Triclinium, secundum Bedam, est domus sublimata, trino discumbentium ordine distincta, ubi tres ordines sunt mensarum. Architriclinus vero dicitur principalis inter convivas, vel dispensator seu ordinator convivii. Voluit ergo Christus ut ei primo vinum istud præberetur gustandum, secundum Chrysostomum: primo, quoniam unusquisque honorandus est secundum exigentiam sui gradus atque officii; secundo, quoniam architriclino amplius credebatur; tertio, quia fortassis occasione suæ occupationis, adhuc non multum manducavit aut bibit, sicque per sobrietatem suam aptior fuit ad judicandum de vini valore. Et tulerunt ministri vinum hoc ad architriclinum.
Ut autem, id est postquam, gustavit architriclinus aquam vinum factam, id est vinum in quod fuit aqua conversa. Ex aqua enim tanquam ex causa materiali factum fuit hoc vinum instantanee, forma aquæ corrupta. Et non sciebat architriclinus unde esset, id est, a quo et qualiter allatum esset tam nobile vinum; ministri autem sciebant unde esset, qui hauserant aquam quam fuderunt in hydrias, quæ in vinum fuit conversa. Vocat sponsum architriclinus, ut argueret eum, et dicit ei :
Omnis homo primum bonum vinum po- nit, et quum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Distributio ista non est simpliciter intelligenda de universis hominibus, quia nec omnis homo habet vinum, nec omnis homo habens vinum, ponit illud ante alios, nec omnis qui ponit ante alios vinum bonum, ponit vinum deterius inebriatis bibentibus. Est ergo distributio accommoda, et locutio consuetudinalis, seu sermo intelligendus secundum id quod communiter fit, ut sit sensus: Omnis homo ponens vinum ante alios, « primum », id est in principio potationis, et antequam aliud vinum ponat, « bonum vinum ponit », si habeat illud, et dummodo prudenter agat: id est, saporosum clarumque vinum ponit coram bibentibus, ne reprehendatur ab illis de invaletudine vini. In principio enim potationis, ratione vigente et gustu nondum indisposito, sunt homines ad judicandum de valore vini magis idonei. « Et quum inebriati fuerint » epulantes seu bibentes, tunc omnis homo communiter ponit « id quod deterius est », id est vilius vinum: inebriati namque non ita discernunt de vini valore ut sobrii. Denique, si quis ante inebriatos ponat deterius vinum ut illos decipiat, inordinatum lucrum quærendo, videlicet tantam pecuniam sumendo pro vino viliori quantam pro meliori, non excusatur a culpa: imo mortaliter peccat, si notabile infert proximis damnum. Si vero sic faciat ne bibentes gravius lædantur a forti meliorive vino, nec amplius inebrientur, minuatque de pretio, prout ratio dictat, non facit male.
Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc, quando quasi comestum est, et contra consuetudinem rationabilem hoc fecisti: hoc enim architriclinus putavit, utpote quod sponsus habuisset hoc vinum ante convivii inceptionem. Ex prædictis perpenditur quod vinum istud exstitit valde bonum. Nam operatio Creatoris excellit operationem naturæ creatæ. Opera quoque Christi fuerunt perfecta, juxta illud Deuteronomii: Dei perfecta sunt opera. Unde quos sanavit corporaliter, curavit et spiritualiter.
Hoc fecit initium signorum Jesus, id est, mutatio ista aquæ in vinum fuit primum Christi miraculum quod fecit natura assumpta; et fecit hoc in Cana villa Galilææ. Sed contra hoc objici potest, quia in libro de Infantia Salvatoris, et in evangelio Nazaræorum, scribitur Christum multa fecisse signa sive miracula ante istud. Christus quoque miraculose seu supernaturaliter exivit de clauso Virginis utero. Et quum esset annorum duodecim, sedit inter doctores, tam sapienter interrogans ac respondens, quod omnes qui aderant, præ admiratione obstupuerunt super prudentia et responsionibus ejus.5 Legitur demum apud Joannem, quemadmodum Nathanael credidit Jesum esse Messiam propter mirabilia et supernaturalia quæ consideravit in ipso.6 Quadraginta etiam diebus et noctibus jejunavit, nil prorsus manducans aut bibens.7
Et respondendum, quod potestas faciendi miracula et gratia prophetiæ atque similia fuerunt in Christo a suæ incarnationis principio. Quum itaque ait Evangelista, istud fuisse primum Christi signum, non est intelligendum quod ante hoc tempus non fecit nec habuit supernaturalem aliquem actum; sed quod non fecit ante hoc signum, in aliis rebus, immediate per semetipsum, supernaturalia opera quibus ratio miraculi proprie sumpti conveniat. Miraculum enim proprie dictum, est opus supernaturale manifestum ac evidens, valens ad fidei confirmationem. Liber autem de Infantia Salvatoris reprobatur in decreto Gelasii Papæ, tanquam ab hæreticis editus et conflictus. Similiter evangelium Nazaræorum inter falsa a doctoribus computatur.
Hoc igitur modo fecit Christus primo hoc signum; et manifestavit gloriam suam, id est, omnipotentiam ac veritatem suæ divinitatis aliis declaravit per signum hoc, propria potestate et auctoritate hoc faciendo. Et crediderunt in eum discipuli ejus, qui secum fuerunt ad nuptias has advocati. Qui etiam ante hoc signum ei credebant, sed non ita perfecte ut viso tanto miraculo tam auctoritative atque facillime facto : siquidem, teste Philosopho, addiscentem oportet credere. Crediderunt autem, sicut Joannes Baptista dicebat, quod Jesus esset Messias, Filius Dei, rex Israel.8
Footnotes
Chapter 62 of 211