Skip to the text

Sermo 1

QUOD NEMO PROPTER GRATIAS GRATIS DATAS SE EXTOLLERE AUT ALIIS PRÆFERRE SE DEBEAT.

VÆ qui sapientes estis in oculis vestris. Is. v, 21.

His quæ ad excellentiam quamdam pertinent, homo prudenter uti debet, ne fiant sibi elationis occasio.1 Talia autem sunt ingenii subtilitas, scientia, pulchritudo, eloquentia, atque similia. Unde ait Apostolus: Scientia inflat. Qui ergo præ ceteris ingeniosus ac eruditus est, potius comparare se debet ad altiores, ut respectu illorum se ipsum humiliet, quam ad inferiores, ne eorum comparatione se erigat.2

Consideremus ergo quam parva, imo quasi quam nulla est ingeniositas et scientia nostra, non solum per comparationem ad Deum, cujus respectu omnis nostra sapientia et scientia non solum pro nihilo est, imo et velut quædam insipientia computatur, Jeremia testante, Stultus factus est omnis homo a scientia sua; sed etiam respectu angelorum et omnium Beatorum. Non enim aliquis in hoc mundo, quantumcumque ingeniosus et doctus, tantum excedit in ingenio et scientia quempiam rusticanum et idiotam, quantum infimus Beatorum ipsum in omni sapientia atque acumine mentis excedit. Hæc ergo una est ratio cur debeamus nos potius reputare insipientes et obtusos, quam sapientes ac ingeniosos. Unde dicitur apud

Job : Nos quippe involvimur tenebris.3 Secunda ratio est, quoniam ea quæ scimus, minima sunt comparatione eorum quæ ignoramus, et ea ipsa quæ scimus, valde imperfecte scimus. Hinc in Ecclesiaste habetur : Cunctæ res difficiles;4 non potest eas homo explicare sermone. Nemo ergo de sua præsumat scientia, quum et Apostolus dicat : Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire;5 hoc est, qui de scientia sua præsumit, et eam plus quam oportet magnificat, nondum scit quam humiliter scire et de se sentire oportet. Tertia ratio est, quoniam tam frequenter insipienter et irrationabiliter, vane et leviter nos habemus in cogitando, imaginando, appetendo, loquendo, ridendo, operando, omittendo, et aliis multis, et tam proni sumus ad deceptiones et errores, nisi divinitus adjuvemur, quod utique magis reputare nos debemus insipientes et fatuos, quam prudentes.

Sed quidam eruditi ista non attendentes, quanto ceteris se viderint doctiores, tanto sunt ad elationem, præsumptionem et indignationem procliviores. In quibus verificatur illud Ecclesiastæ :6 In multa sapientia multa est indignatio. Tales et enim quum sint sapientes et magni in oculis suis, volunt ut multum teneatur et curetur de eis, ut et ipsis deferatur : idcirco dum contra eorum voluntatem quid agitur, indignantur. Porro qui vere illuminatus et spiritualiter sapiens est, et cujus sapientia caritate ac humilitate ornatur, quanto præ ceteris sapientior, tanto patientior atque constantior mente est, suisque passionibus dominatur. Non ergo simus sapientes in oculis nostris, nec præsumamus de nobis, sed in omnibus directionem Spiritus Sancti affectuosissime atque humillime imploremus, dicentes : Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.7

Præterea, juxta doctrinam Apostoli, nulli malum pro malo reddamus, neque dicamus, Sicut fecit mihi, sic faciam ei;89 sed attendamus quod qui malum pro malo reddit, id est injuriam pro injuria, convitium pro convitio, irrisionem pro irrisione, et ita de ceteris, se ipsum gravius lædit : siquidem uniuscujusque malum in proprium redundat auctorem, juxta illud Psalmi, Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit.10 Unde in Ecclesiastico scriptum est :11 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde illi adveniat illusio. Non ergo ita obtenebremur atque vincamur vitiis et passionibus nostris, ut dum aliis indignamur, insidiamur, irascimur sive obloquimur, illis et non potius nobismetipsis nocere putemus : imo omnino nobis ipsis ineffabiliter damnabiliterque nocemus. Contra hanc Apostoli instructionem faciunt qui tam leviter offenduntur, qui pro uno verbo aut signo contra proximum amaricantur, et aversionem, amaritudinem ac displicentiam portant in animo contra illum : quorum corda coram Deo perversa ac fœda sunt. Deus enim in Deuteronomio jussit : Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. In Ecclesiastico quoque scriptum est : Non est sensus ubi abundat amaritudo.12 Amorosum ergo, dulcem et pium geramus ad omnes affectum.13

Insuper, juxta doctrinam Apostoli, videamus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus universis, ne simus alicui causa ruinæ ac perditionis, et ne simus causa inhonorationis offensionisque Dei. Imo pro posse omnes ad meliora trahamus, et Dei honorationem in aliis augeamus. Quemadmodum enim ille in Dei amore perfectior dicitur, qui plures ad ejus amorem trahit; sic ille Deum plus veneratur, qui ad ejus honorationem plures trahere sincere conatur. Verbis ergo et factis ac moribus simus proximis exemplares, non leves ac dissoluti. Porro hypocritæ provident bona coram hominibus, non coram Deo. Imperfecti autem provident bona coram Deo utcumque, sed non satis coram hominibus. Perfecti vero coram Deo et hominibus provident bona, quemadmodum de se ait Apostolus:14 Providemus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Contra doctrinam hanc agunt qui dicunt: Non curamus quidquid homines dicunt, dummodo Deo complaceamus. Tales namque dum famam negligunt, sunt crudeles, quoniam proximorum animas vulnerant, nec pro posse hoc vitant.

Postremo, quantum nobis possibile est, cum omnibus pacem habeamus atque pacifice conversemur, ut angeli pacis delectentur esse nobiscum.15 Et ut pacem mereamur habere cum omnibus, Deo in cunctis placere nitamur, eumque jugiter pro pace hac deprecemur. Unde in Proverbiis ait Scriptura: Quum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Itaque satagat unusquisque fidelis sua bonitate alterius superare malitiam, sua caritate aliorum invidiam, sua humilitate proximorum superbiam, sua mansuetudine ac patientia aliorum iram et impatientiam. Et hoc est vincere in bono malum:16 quod ad prælatos et perfectos maxime pertinet. Denique talis fuit sanctus rex David. Qui quum a Saule superbissimo rege innumerabiles atque gravissimas sustineret persecutiones, ita quod Saul sæpe nitebatur eum lancea perforare ac hostium manibus tradere, et deinde ipse David cum parentibus suis, fratribus ac tota progenie de terra sua expulsus est, et sex annis profugus mansit; tamen in tot persecutionibus quas sine culpa sua sustinuit, nunquam contra regem illum persecutorem suum concepit invidiam, sed patientissimus fuit, et eidem bona pro malis exhibuit: quia Deo sic disponente, interdum rex ille incidit in manus David, ita quod unus militum ejus voluit regem illum occidere;17 sed hoc David omnino prohibuit.18 Quumque tandem rex ille occu-

Footnotes

  1. Jer. x, 14. ↩

  2. I Cor. viii, 1. ↩

  3. Job xxxvii, 19. ↩

  4. Eccle. 1, 8. ↩

  5. 1 Cor. viii, 2. ↩

  6. Eccle. 1, 18. ↩

  7. Ps. cxviii, 133. ↩

  8. Rom. xii, 17. ↩

  9. Rom. xii, 17. ↩

  10. Ps. vii, 16. ↩

  11. Eccli. xxvii, 30, 31. ↩

  12. Deut. xxix, 18. ↩

  13. Eccli. xxi, 15. ↩

  14. II Cor. viii, 21. ↩

  15. Rom. xii, 18. ↩

  16. Rom. xii, 21. ↩

  17. I Reg. xxvi, 9. ↩

  18. II Reg. 1, 11, 12. ↩

Chapter 70 of 211