Enarratio in evangelium
QUUM AUTEM DESCENDISSET JESUS DE MONTE, ETC. Matth. VIII, 1-13.
SALVATOR noster in evangelio præsenti describitur duos curasse infirmos, qui ambo morbum habuerunt naturaliter incurabilem, quia unus eorum fuit leprosus, alter fuerat naturaliter protinus moriturus: quorum unus fuit Judæus, alter gentilis; ad insinuandum quod ad utriusque populi, utpote Judæorum atque gentilium, salvationem Christus advenit. Ait ergo evangelista Matthæus:
Quum autem descendisset Jesus de monte. Mons iste fuit in Galilæa, in quo Christus fecit sermonem ad turbas, juxta illud Matthæi: Videns Jesus turbas, ascendit in montem. Nec fuit mons Oliveti, ut aliqui putaverunt: quia mons Oliveti est prope Jerusalem; sed mons iste non multum distabat a Capharnaum, quæ fuit principalis civitas Galilææ, ut ex sequentibus innotescit. Secutæ sunt eum turbæ multæ, quæ prædicationem ejus audierunt in monte. Et sermone illo completo, non recesserunt a Christo, sed secutæ sunt eum ex causis diversis: primo, ut plenius instruerentur ab eo; secundo, quia in ejus eloquentia, pulchritudine et venustissimis moribus delectabantur, et præsentia Christi fuit consolatoria valde; tertio, ut viderent ejus miracula, et quidam curarentur ab ipso.
Et ecce leprosus veniens, adoravit eum, dicens.1 Secundum Origenem et Chrysostomum, leprosus iste credidit Jesum esse Christum in lege promissum ac verum Deum, secundum quod Christus insinuavit in sermone facto in monte, dicendo: Multi dicent mihi in die illa, id est in die judicii: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas, id est miracula, fecimus?2 Talia autem fieri nequeunt nisi in nomine Dei. Si ergo leprosus hoc advertit et credidit, tunc dicendum, quod adoratione latriæ adoraverit Christum. Si autem putavit Christum non esse nisi prophetam et hominem purum, quamvis sanctum, tunc adoravit eum adoratione duliæ: quemadmodum Josue adoravit angelum adoratione duliæ, et Salomon suam matrem, illaque David regem, ut legitur tertio Regum.34
Denique, post Christi prædicationem congruenter se obtulit occasio faciendi miraculum, ut supernaturalis doctrina Christi per supernaturalia opera probaretur esse a Deo, qui ad confirmationem doctrinæ Christi talia sibi soli possibilia operabatur.5 Deus enim esse non potest confirmator aut testis falsitatis. Hinc in Evangelio secundum Joannem loquitur Christus: Opera quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me;6 itemque, Si non venissem, et opera non fecissem in eis quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent, videlicet infideles Judæi.7 Quemadmodum ergo naturalis doctrina philosophorum probatur per humanæ rationis argumenta, sic supernaturalis doctrina Christi per supernaturalia divinæ potestatis miracula. Unde ad Hebræos ait Apostolus: Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus?8
Domine, si vis, potes me mundare, tanquam dicat: Hoc maxime cupio ut me a lepra9 ista curare digneris, et de potestate tua non dubito, sed pietatem tuam imploro. Credidit enim iste leprosus Jesum esse verum omnipotentemque Deum, aut certe virum sanctum Deo tam carum quod impetrare a Deo facillime posset quidquid rogaret. Et extendens Jesus manum, non dubium quin dexteram, tetigit eum, dicens: Volo, mundare, id est, hoc volo ac jubeo ut a lepra munderis: ut legantur hæc verba divisim. In lege Moysis tangere leprosum fuit prohibitum;10 sed Christus legi non fuit subjectus, imo dominus legis fuit et ea superior. Intentio quoque legis fuit idcirco prohibere tactum leprosi, ne tangens inquinaretur ab illo. Christus ergo qui suo tactu potuit lepram curare, nec poterat inquinari ab ea, communi illi præcepto non fuit subjectus. Denique sine manus extensione et tactu potuit Christus leprosum curare solo imperio; sed quoniam humanitatem assumpsit, per eam quasi per medium quoddam ac organum operatus est quæ divina sunt et quæ ad nostram spectant salutem. Quemadmodum enim corpus nostrum est animæ nostræ instrumentum animatum, proprium, conjunctum et immediatum, sic Christi humanitas fuit suæ divinitatis instrumentum animatum, conjunctum ac proprium. Ideo agnoscamus totam nostram salvationem per Christi humanitatem quasi instrumentaliter esse completam, sed principaliter a Verbo æterno.
Et confestim mundata, hoc est ablata, est lepra ejus: nec solum exterior lepra, sed interior quoque, id est iniquitas ejus, deleta est, quia quos Christus sanavit in corpore, mundavit in anima. In hoc demum miraculo non minus mirabilis et gloriosus est modus agendi (quod scilicet tam imperialiter libenter ac potenter operatus est signum hoc), quam actio illa miraculosa.
Et ait illi Jesus: Vide, id est, perpende et imple quod tibi injungo, nemini dixeris quod te curaverim. Nonne in præsentia multorum Christus sanavit leprosum, etiam ad suæ doctrinæ confirmationem, et ad utilitatem communem? Nam gratiæ gratis datæ, inter quas gratia miraculorum collocatur, ad utilitatem conferuntur communem. Cur ergo jussit curatum tacere? Imo, si voluit miraculum esse occultum, quare non magis curavit eum silenter, solo nutu, quam verbo et tactu? Et respondendum, quod jussit eum tacere, ut doceret nos ostentationem et vanam gloriam fugere, atque in actibus mirificis malle abscondi, quantum in nobis est, quam videri aut nosci, quamvis interdum propter aliorum profectum oporteat talia propalari. Secundo, ut ait Hieronymus, quia necesse non erat ut voce jactaret quod corpore præferebat. Tertio, secundum Chrysostomum, ne si fama curationis ejus ad sacerdotes pervolaret, renuerent ipsum, ex Christi invidia, judicare mundatum.
Sed vade, ostende te sacerdotibus, ut judicent te mundatum, sicque inter homines converseris: quia secundum legem Mosaicam ad sacerdotes pertinuit judicare quis esset leprosus, quis non;11 et offer munus tuum, id est debitam oblationem Deo pro gratiarum actione beneficii tibi collati, quod præcepit Moyses in testimonium illis, id est, ad hoc quod a sacerdotibus testimonium eis præstetur, quod sint vere a lepra purgati. Siquidem in Levitico legitur, quod Deus per Moysen jussit ut purgatus a lepra offerret tortam panis, duosque turtures, atque sextarium olei, juxta ritum qui ibi describitur.
Porro Christus, qui non venit legem solvere, nec cærimonialia reprobare ante suam passionem, misit purgatum a lepra ut legalem hostiam immolaret, quoniam cærimonialia legis usque ad Christi passionem durabant et obligabant Judæos.12 Atque, ut ait Hieronymus, ob varias causas misit Christus leprosum mundatum ad sacerdotes:13 primo, ex humilitate, ut sacerdotibus videretur deferre; secundo, ne videretur legem infringere; tertio, ut sacerdotes aut credendo per tantum miraculum salvarentur, aut non credendo inexcusabiles fierent. Est quoque et mystica ratio, puta figura futuri. Misit namque eum ad sacerdotes, ad præfigurandum quod Christiani, quamvis per contritionem et gratiæ infusionem sint ab animæ lepra, hoc est a vitiis, expurgati, tenentur tamen congruo tempore, si adsit facultas, sacerdotibus Ecclesiæ se ipsos per confessionem sacramentalem ostendere, et eorum judicio satisfacere: quia nec Deus dimittit peccatum, nisi sub hac conditione, ut scilicet pœnitens proponat suo tempore confiteri secundum Christi præceptum.
Præterea, istam particulam, « in testimonium illis », aliter exponit Chrysostomus, dicens: Non sic intelligas, quod Moyses præcepit munus offerri in testimonium illis; sed vade tu, et offer in testimonium illis, hoc est in accusationem et attestationem incredulitatis sacerdotum. Christus enim prævidit eos ex miraculo isto non credituros: nihilo minus pro illorum conversione fecit quod in se fuit.
Quum autem introisset Capharnaum, quæ tunc fuit metropolis Galilææ, accessit ad eum centurio, id est princeps centum militum, seu hominum armatorum, rogans eum, et dicens. Verumtamen centurio iste per se ipsum non ivit ad Christum, sed per eos quos misit ad ipsum. Scriptum est enim in Luca: Misit ad Jesum seniores Judæorum. At illi quum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes: Quia dignus est ut hoc illi præstes; diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.14 Et paulo post ipsemet centurio ait: Me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te.15 Sed quoniam homo dicitur facere quod per alios facit, præcipue per amicos, quemadmodum dicimus regem obsidere aliquam civitatem, quia id eo jubente populus ejus facit; hinc Matthæus scribit centurionem accessisse ad Jesum.
Denique, postquam Salvator Judæos instruxit in monte, intravit Capharnaum, ad insinuandum quod post electorum Judæorum mundationem et conversionem venit per Apostolos ad gentiles. Capharnaum namque, quæ villa pinguedinis, seu ager consolationis interpretatur, Ecclesiam ex gentibus collectam designat: quæ spirituali pinguedine, hoc est virtutum perfectione et copiosa devotione, est repleta, secundum illud, Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea;16 et inter pressuras sæculi contemplatione et spe cœlestium consolatur, juxta illud Psalmi, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.17
Domine, puer, id est servus, meus jacet in domo paralyticus, id est paralysim sustinens, et male torquetur, hoc est, gravissime infirmatur: quia ut dicitur in Luca, moriturus fuit ex illo languore secundum naturalem processum.18
Et ait illi Jesus, id est, per internuntios ei respondit. Non enim immediate dixit centurioni verba sequentia: Ego veniam, et curabo eum. Quomodo verum est hoc? Nam ut statim subjungitur, Christus non venit ad centurionis domum. Respondetur dupliciter: primo, quia ut apud Lucam legitur, Christus cœpit ire ad domum centurionis, et appropinquavit ad eam, ideo ait, Veniam, scilicet usque ad locum domui tuæ propinquum;19 secundo, quod Christus conditionaliter hoc dixit, ut sit sensus, Veniam, id est, venire paratus sum, si optas: ut sit promissio benevolentiæ, non assertio facti.
Præterea tam promptum se obtulit Christus ad veniendum atque curandum, propter centurionis fidem præcipuam, humilitatem profundam, sapientiam veram, caritatem ferventem. Fides enim centurionis apparuit in hoc, quod credidit Christum posse curare letaliter ægrotantem: quod fuit quasi tantum miraculum ut suscitare defunctum. Humilitas, quod se reputavit indignum in propria persona Christum accedere, alloqui, intueri, aut in domo sua suscipere: sicut et Petrus dixit, Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.20
Caritas, quia pro servo tam instanter et affectuose rogavit: quem et puerum nominavit, propter dilectionem ad illum. Unde legitur, quod puer fuit ei pretiosus, id est carus, quia fidelis et agilis fuit.21 Sicque centurio implevit illud Ecclesiastici:22 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua; et alibi, Servus fidelis sit tibi quasi filius.23 Est quoque consuetudo Scripturæ, servos pueros appellare, juxta illud Regum: Venit Elias in Bersabee, et dimisit ibi puerum suum.24 Sapientia autem centurionis patet in hoc, quod Christi divinitatem cognovit, eumque solo verbo atque angelorum ministerio posse curare pensavit.
Insuper, propter reverentiam et instantiam seniorum Judæorum quos misit centurio, et quia Judæos tanquam veri Dei cultores dilexit, imo et ad gloriam Dei pro augendo ejus obsequio Judæis synagogam construxit, Christus tam prompte se obtulit. Item, ad dandum humilitatis exemplum. Nam ut legitur, Christus rogatus a regulo ut veniret et curaret filium ejus, venire non acquievit;25 sed venire ad servum centurionis paratissimus fuit, ut doceret nos non dedignari visitare abjectas pauperesque personas. In quo facto, secundum Gregorium, superbia nostra retunditur, qui in hominibus, non naturam qua ad Dei imaginem facti sunt, sed honores et divitias veneramur. Hinc ait Bernardus: Ad sanandum filium reguli Christus ire noluit, ne honorare divitias videretur; ad servum pergit, ne servilem conditionem spernere putaretur. Sed hujus oppositum faciunt multi, qui visitare et consolari ac relevare pauperes aspernantur: quibus in epistola sua Jacobus ait, Vos exhonorastis pauperes.26 Hi non sunt imitatores Dei, qui teste Apostolo, elegit stulta, abjecta et contemptibilia mundi, ut confundat fortes ac sapientes.27
Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Istam responsionem fecit centurio per intermedios nuntios. Quum enim quidam narrassent ei verba hæc Christi, Ego veniam, remisit nuntios ex parte sui, dicentes, Domine, non sum dignus, ut in Luca patet.28 Itaque, « non sum dignus ut intres sub tectum meum », id est in domum meam tecto opertam : quum tu genere sis Judæus, ego gentilis; tu Salvator, ego peccator; tu Deus, ego homo.29 Quæ enim conventio luci ad tenebras? Et quid tritico cum paleis?30 Agnovit ergo centurio quam abominabile erat Judæis alienigenam seu gentilem accedere, aut cum illo manducare, bibere, ingredi, conversari. Aliqui autem imaginantur, quod ideo dixit centurio hæc verba, quia fortasse habuit idola in domo sua. Sed hoc non videtur probabile, quia (ut dictum est) ipse ædificavit synagogam Judæis :31 quo constat quod fuit unius veri Dei fervidus cultor, sicut Cornelius centurio; et sic fuit neophytus, id est ad Judaismum conversus. Quis enim nunc sponte construeret Christianis ecclesiam, nisi coleret Christum? Sed tantum dic verbo, id est præcipe, et sanabitur puer meus : quia solo verbo ac nutu hoc potes, quum sis Deus, apud quem non est impossibile omne verbum.32 Sed unde habuit centurio tantam de Christi potentia fidem? Respondetur, quod forsan ex fama qua audivit qualiter Christus curavit leprosum, et aquam convertit in vinum, et alia quædam mirabilia fecit. Ambrosius tamen et Beda fatentur, quod ex revelatione seu inspiratione divina hoc fuit. Fuit enim vir religiosus et bonus, habens virtutes infusas, quia in caritate et gratia fuit.
Insuper, quod non exigeretur corporalis præsentia Christi, probat per locum a majori. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, id est imperatori subjectus. Ex parte enim Romanorum positus fuit in Capharnaum, ut eam secundum legem regeret Romanorum. Fuit quoque centurio non solum inferior imperatore, sed etiam præside ac tribuno. Habens sub me milites centum mihi obedientes. Et dico huic, Vade, et vadit, hoc est, uni militi jubeo ire, et protinus transit; et alio (secundum antiquam grammaticam), Veni, et venit, id est, alteri præcipio militi ut veniat, et obedit; et servo meo dico, Fac hoc, et facit. Per hæc verba insinuavit centurio, quod multo plus Christus omnium Dominus solo imperio, et angelorum ministerio, posset etiam absens sanitatem conferre.
Audiens autem Jesus verba centurionis, miratus est tantam fidem, humilitatem et sapientiam viri gentilis. Quæritur, quomodo in Christo fuit miratio? Ad hoc aliqui dicunt, quod in Christo non fuit miratio secundum veritatem, sed secundum apparentiam, quia per modum mirantis se habuit, secundum quod Deo adscribitur ira seu furor. Ut enim asserit Damascenus, admiratio ex subita imaginatione alicujus novi procedit, hoc est ex nova et repentina apprehensione alicujus insoliti prius incogniti aut non considerati. Christus autem ut homo, a primo suæ conceptionis momento clare vidit in Verbo æterno beatifica visione, omnia quæ unquam fuerunt, sunt aut erunt : ideo nil de novo apprehendit unde in admirationem deductus sit. Sed fuit in eo admiratio secundum exteriorem apparentiam : quæ non fuit deceptoria, sed ad nostram informationem ordinata, ut attendamus quantum Christo complaceat fides, et centurionis fidem Judæorumque infidelitatem miremur. Sic enim et Deus per modum mirantis se habuit, de Sodomitis loquendo : Descendam, et videbo si juxta clamorem qui venit ad me faciant, an non est ita, ut sciam.33 Horum opinioni videtur consonare quod super Genesim loquitur Augustinus contra Manichæos : Quis in centurione fecerat illam fidem, nisi ipse Christus qui admirabatur? Quod si et alius eam fecisset, ut quid miraretur qui præscius erat? Quod ergo miratur Dominus, nobis mirandum esse designat, quibus adhuc opus est sic moveri. Omnes enim tales motus in Christo, non perturbati animi signa sunt, sed docentis magisterium. — Alii dicunt, quod in Christo fuit vera admiratio, non quantum ad scientiam beatificæ visionis, nec quantum ad scientiam habitualem infusam seu inditam, qua cognovit res in proprio genere per species suæ animæ a suæ creationis exordio concreatas, sed quantum ad scientiam acquisitam seu experimentalem, quam ponunt in Christo, ut supra in expositione evangelii dominicæ primæ dictum est plenius.34
Et sequentibus se turbis dixit: Amen dico vobis, id est vere, non inveni tantam fidem in Israel, id est in populo Judæorum sicut in hoc centurione. Sed quomodo intelligendum est hoc? Nonne major fuit fides Virginis gloriosæ et Joseph, atque Joannis Baptistæ et parentum ipsius, Simeonis quoque et Annæ, quam centurionis istius? Imo Patriarcharum et Prophetarum fides nonne major fuit quam fides hujus centurionis? Ad hoc multipliciter respondetur. Primo, quod Christus per Israel intelligit Judæos distinctos ab his qui eum sequebantur, juxta modum loquendi quo aliquis intrans domum cum multis, in qua præter secum venientes neminem invenit, dicit, Nullum inveni in domo illa. Secundo, per Israel intellexit Synagogam, prout distincta fuit a primitiva Ecclesia, ad quam pertinebant omnes ex Judaismo Christo fideliter adhærentes. Tertio, quod fides centurionis præfertur fidei Israel quantum ad facilitatem credendi. Quarto, quod Christus loquitur secundum illum modum loquendi quo quod modicum est pro nihilo reputatur. Quia ergo ex Judæis paucissimi erant in Christum perfecte credentes comparatione incredulorum, ideo Christus asseruit: Non inveni tantam fidem in Israel. Juxta quem sensum ait Psalmista, Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit;35 quamvis utique discipuli ejus, et beatissima Mater ipsius cum multis mulieribus ei vehementissime condoluisse legantur. Sunt autem et aliæ responsiones, quas tetigi super Matthæum.
Et quoniam iste centurio fuit gentilis, atque per eum fides Ecclesiæ ex gentibus congregatæ figurabatur, ideo Christus de gentilium vocatione et fide subdit: Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente, id est ab omnibus finibus mundi, per has duas principales terræ partes signatis, venient ad fidem et gratiam per Apostolorum prædicationem. De quibus prædictum est: In omnem terram exivit sonus eorum.36 Et in Isaia:37 Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ. Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.38 Et recumbent, id est, feliciter requiescent, et spiritualiter reficientur, cum Abraham et Isaac et Jacob, hoc est sanctis illis Patriarchis et electis filiis posterisque eorum. Specialiter autem exprimuntur simul hi tres Patriarchæ, quia ab eis ceteri descenderunt, et quia in multis valde famosi et præcipui exstiterunt; eis quoque specialiter fuit facta promissio Terræ sanctæ, per quam cœlestis figurabatur hereditas.39 In regno cœlorum.
Filii autem regni, id est reprobi, infideles Judæi: qui ad cœleste regnum specialiter invitabantur, et in quibus Deus regnavit per gratiam, quando credebant in Christum futurum, in quem credere noluerunt præsentem et inter eos corporaliter conversantem. Filii ergo fuerunt vocatione, non prædestinatione. De qualibus alibi conqueritur Deus: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.40 Ejicientur a consortio electorum, in tenebras exteriores, id est in corporales atque palpabiles tenebras carceris infernalis: in quas projiciuntur reprobi, quantum ad animam, statim dum moriuntur, sed quoad corpus et animam, in die universalis judicii, quando dicturus est Christus, Ite, maledicti, in ignem æternum.41
Denique tenebræ, proprie loquendo, non sunt aliquid positivum, sed tantum privatio luminis. Lumen vero est duplex: et secundum hoc sunt duplices tenebræ. Nam quoddam est lumen spirituale, ut sapientia, gratia, virtus: et hujus lucis privatio sunt tenebræ interiores. Unde in Psalmo hoc totum innuitur, quo habetur:42 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Istæ sunt tenebræ mentis. Hinc in prima Joannis Canonica asseritur:43 Qui diligit fratrem suum, in lumine permanet; qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. Aliud est lumen sensibile: cujus privatio sunt tenebræ exteriores, quæ sentiuntur per privationem, sicut silentium fertur audiri. Quamvis autem in inferno sit intensissimus ignis, ille tamen obscurus est et fumosus, non lucidus, nisi forsitan in tantum ut damnati possint mutuo se videre ad suæ augmentum miseriæ. Sunt tamen in inferno multa loca penitus tenebrosa, imo tenebrosissima et horrendissima, caliginis densitate repleta. Potest quoque per tenebras exteriores infernus intelligi. De quo sanctus Job ait: Dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine;44 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempernus horror inhabitat.
Ibi erit fletus, et stridor dentium. Fletus et stridor dentium non sunt corporaliter in animabus separatis atque dæmonibus; sed ante diem judicii est in eis fletus, hoc est summa tristitia, ex qua corporalis solet fletus causari, et dentium stridor, id est interiorum viscerum horrenda et nimis mæsta concussio. Porro, post diem judicii, erit in hominibus condemnatis stridor dentium corporalis ex frigore infernali, quoniam a calore nimio ibunt ad aquas nivium, hoc est ad intensissimum frigus, quod per aquas nivis, quæ ceteris frigidiores dicuntur, exprimitur.45 In fletu autem corporali duo considerantur, videlicet, oculorum cerebrique turbatio, et resolutio lacrimarum. Quantum ergo ad primum istorum erit fletus in condemnatis post resurrectionem, non quantum ad secundum, quia cessante primi mobilis motu, omnis corruptio generatioque cessabunt. Talis demum fluxus seu resolutio lacrimarum non posset perpetuari in reprobis, nisi Deus miraculose multiplicaret in eis materiam lacrimarum, puta humorem in corpore.
Et dixit Jesus centurioni, per internuntios: Vade, ad puerum tuum ægrum pro quo sollicitus es redi, et ab hac tua anxietate desiste; et sicut credidisti puerum tuum posse sanari a me solo imperio, potestate divina, fiat tibi, hoc est, puer curetur ad tuam consolationem et utilitatem. Et sanatus est puer in illa hora, imo eodem (ut puto) momento quo Christus verba hæc protulit. Nam ejus dixisse, fecisse fuit: qui in exordio dixit, et facta sunt;46 mandavit, et creata sunt omnia.
Footnotes
-
Marc. 1, 40; ↩
-
Matth. vii, 22. ↩
-
III Reg. ii, 19. ↩
-
Josue v, 15. ↩
-
Josue i, 16, 31. ↩
-
Joann. v, 36. ↩
-
Joann. xv, 22, 24. ↩
-
Hebr. ii, 3, 4. ↩
-
Luc. v, 12. ↩
-
Lev. xiii, 46. ↩
-
Lev. xiii. ↩
-
Matth. v, 17. ↩
-
Lev. xiv, 2-32. ↩
-
Luc. vii, 3-5. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Ps. LXII, 6. ↩
-
Ps. XCIII, 19. ↩
-
Luc. VII, 2. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Luc. V, 8. ↩
-
Luc. VII, 2. ↩
-
Eccli. VII, 23. ↩
-
Eccli. XXXIII, 31. ↩
-
III Reg. XIX, 3. ↩
-
Joann. IV, 47-50. ↩
-
Jacob. II, 6. ↩
-
I Cor. I, 27, 28. ↩
-
Luc. vii, 6. ↩
-
II Cor. vi, 14. ↩
-
Jer. xxiii, 28. ↩
-
Luc. vii, 5. ↩
-
Ibid. 1, 37. ↩
-
Gen. xviii, 21. ↩
-
Cf. p. 159 D. ↩
-
Ps. LXVIII, 21. ↩
-
Ps. XVIII, 5. ↩
-
Is. XLII, 10. ↩
-
Is. XLIX, 12. ↩
-
Gen. XII, 7; XIII, 15, 17; XV, 18; XVII, 8; XXVI, 3, 4; XXVIII, 13; XXXV, 12. ↩
-
Is. I, 2. ↩
-
Matth. XXV, 41. ↩
-
Ps. LXXXI, 5. ↩
-
1 Joann. II, 10, 11. ↩
-
Job x, 20-22. ↩
-
Job xxiv, 19. ↩
-
Ps. xxxii, 9; cxlviii, 5. ↩
Chapter 71 of 211