Skip to the text

Sermo 4

DE POENIS INFERNI.

IBI erit fletus, et stridor dentium. Matth. viii, 12.

Ad contemptum omnium sæcularium vanitatum atque carnalium voluptatum, universorumque vitiorum, sufficientissime inducere potest hominem diligens consideratio infernalium tormentorum. Ut ergo, o homo, universa peccata abhorreas, et Deo timorate deservias, sapienter attende quid sit æterna damnatio, quam intolerabile sit amarissima illa gehennæ supplicia perpetue pati.

Deinceps circa pœnas inferni multa sunt consideranda. Primum est ineffabilis earum acerbitas. Gravissima etenim pœna quæ in sæculo isto sustineri potest, minor est minima pœna purgatorii. Ideo asserit Augustinus: Miro modo gravis et afflictivus est purgatorii ignis, quamvis æternus non sit; excedit enim omnem pœnam quam aliquis in hoc mundo perpessus est, quamvis mirabilia passi sint martyres sancti.

Secundum est infernalium pœnarum diversitas. Et in Scripturis reperiuntur novem pœnæ expressæ.

Prima est ignis æternus; secunda est vermis immortalis. De quibus duabus pœnis in Isaia scribitur: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur;1 in Judith quoque: Dominus omnipotens dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum;2 atque in Ecclesiastico: Vindicta carnis impii, ignis et vermis.3

Tertia est fœtor intolerabilis ac sulfureus, juxta illud Psalmistæ:4 Ignis, sulfur et spiritus procellarum, pars calicis eorum; et in Isaia: Flatus Domini quasi torrens sulfuris succendens eam. De hoc in Apocalypsi testatur Joannes: Pars impiorum erit in stagno ardenti igne et sulfure. In hujus rei figuram Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham ignem et sulfur, ita quod igne sulfureo, qui calidissimus ac fœdissimus erat, incendebantur comburebanturque Sodomitæ. Sunt namque in inferno horrendi ac profundissimi putei sulfureo igne repleti, in quibus indicibiliter torquentur iniqui. Qui modo has pœnas digne perpendere negligunt, ideo eas æternaliter sustinebunt.

Quarta est intensissimum frigus, quod in libro Job per aquas nivium designatur. Nam et infernus in medio terræ creditur situs, et ibi est maximum frigus. Atque in hoc ultra æstimationem augetur pœna tartarea, quod a summo calore pergunt ad maximum frigus absque temperamento et reductione ad medium: sicque in utroque est ibi summus excessus pœnarum.

Quinta est fames et sitis gravissima. Unde dives in inferno petiit guttam aquæ pro refrigerio ardoris sui ac sitis. Et in Isaia loquitur Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Est namque in inferno inopia summa: quod patet ex eo quod dives epulo guttam aquæ impetrare nequivit. Imo tantus est ibi omnium bonorum defectus, quod mors, quæ in hoc mundo maxime formidatur, ibi maxime desideratur, secundum illud Apocalypsis: Quærent mortem, et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugiet mors ab illis. Utilius esset damnatis quod possent se ipsos occidere, quam quod possent dæmones trucidare, quia occisis dæmonibus, non cessaret cruciatus ipsorum. Porro maxima damnatorum penuria est divinæ visionis carentia.

Sexta pœna est tortio infernalium exactorum. De qua apud Matthæum habetur: Tradidit eum Dominus tortoribus, donec redderet debitum universum.

Septima est horror tam loci infernalis quam habitatorum ejus, videlicet dæmonum et omnium damnatorum. Unde sanctus Job ait: Dimitte me, Domine, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine;5 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Est namque infernus maxima et latissima concavitas, carcer et fovea in medio terræ sita, tenebrosissima, omni horrore, inquietudine, ululatu, desperatione, mœrore, igne, frigore, blasphemia, odio plena. Et si tam horrenda ac intolerabilis est unius dæmonis apparitio momentanea in hac vita: quam horrendum horribilissimumque est cum dæmonibus inseparabiliter commorari, et jugiter illos inspicere multo turpiores ac horribiliores et furiosiores quam in hac vita soleant apparere, quia si taliter hominibus apparerent, ferri non possent? Est quippe, ut divinus Dionysius docet, in dæmonibus irrationabilis concupiscentia, phantasia proterva, et amens furor.6 Si ergo tantum habet horrorem unus ministrorum et habitatorum carceris gehennalis, quam inæstimabilem habet horrorem carcer ipse cum universis ministris et vinctis seu habitatoribus suis?

Octava pœna est maxima illa caligo; nona, vincula. De quibus duabus pœnis ait Salvator: Ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores. Unde secundum Gregorium, ignis infernalis ardorem et concremationem habet, et lucem non habet.7

Nec solum erit in inferno ista pœnarum varietas, sed et earum contrarietas, dicente Gregorio: Horrendo modo erunt tunc miseri: dolor cum formidine, flamma cum obscuritate. Et in reproborum punitione, ipsa a suis qualitatibus tormenta discordant, quia a Conditoris voluntate, dum hic vixerant, impii discrepabant. Fit miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu: quia mors in eis semper vivit, et finis semper incipit, et defectus deficere nescit. Quia enim cum diabolo creaturis diversis perverse concordaverunt, creaturæ contrariæ ad eorum pœnas conveniunt et concordant.

Tertium circa pœnas inferni pensandum, est earum diuturnitas, hoc est æternitas. Tædiosum valde esset viginti annis jacere continue in lecto, quamvis mollissimo: quam intolerabile ergo est in medio gehennalium tormentorum in æternum jacere cum pœnalissima desperatione? Cogitemus hoc modo: Si esset mons arenosus tam magnus ut totus est mundus, et una avicula in mille annis auferret unam arenam de monte illo, mons ille tandem consumeretur, præsupposita temporis atque aviculæ perpetuitate, quia omne finitum per ablationem finiti tandem consumitur; et tamen monte illo consumpto, adhuc pœna inferni restabit, sine fine mansura.

Quartum est pœnarum universalitas, quia in toto corpore et anima, in singulis corporis membris et animæ viribus punientur. Si ergo tam grave esset unum digitum in flamma candelæ tenere, quam gravissimum erit toto corpore sine fine ardere?

Quintum est consolationis defectus et desperatio maxima. — Sed et alia multa sunt in inferno interiora et exteriora supplicia, quæ pro maxima parte nos latent; et aliqua patent, videlicet: odium et blasphemia Dei, detestatio omnis boni honesti, summa inordinatio animi.

Hæc ergo quotidie ponderemus, et divinam contemplemur justitiam ac metuendissimum Dei judicium, qui peccata tam incomprehensibiliter odit, tamque rigorose ulciscitur. Quumque pro uno peccato mortali omnia jam prædicta infligantur tormenta, qualis et quanta erit eorum damnatio qui quotidie tam irrefrenate et quasi innumerabiliter peccant, et uno die tot peccata incurrunt mortalia; qui in vitiis indurantur, ita ut eis non sapiat quidquid de pertinentibus ad salutem? Eis dicatur: Resipiscite ergo, o miseri; et si non amore vestri Creatoris ac Salvatoris, si non desiderio æternæ felicitatis pœnitetis et vitam corrigitis, saltem timore damnationis infernalis hoc agere inchoate.

Legitur in Vitaspatrum, quod quidam Frater dixit cuidam sancto Patri: Abba, tædium patior sedendo in cella. Cui Pater ille respondit: Si bene attenderis supplicia impiis præparata, etiam si cella tua plena esset vermibus usque ad collum, tamen libenter ac patienter sederes in ea. Legitur quoque in libro de Actibus mirabilibus B. Francisci, quod quadam vice tres famosos latrones convertit, et facti sunt Fratres Minores: quorum duo post emendationem pœnitentiamque condignam migraverunt ad Dominum. Tertius vero supervivens, per quindecim annos asperrimam pœnitentiam fecit, una tunica etiam in hieme contentus, et qualibet hebdomada ter in pane et aqua jejunans, post Matutinas quoque non dormiens. Tandem circa finem vitæ suæ, quadam nocte raptus in spiritu, ab angelo sancto ductus est ad pœnalia loca inferni, et pœnas inferni vidit et partim sustinuit. Postmodum ductus in spiritu, vidit gloriam Beatorum, et S. Franciscum cum personis Ordinis sui defunctis quæ ejus vestigia fuerant vere secutæ. Prædixit quoque S. Franciscus Fratri illi rapto in spiritu, quod post dies septem moreretur, et secum in illa gloria æternaliter permaneret. His visis et auditis, Frater ille rediit ad se ipsum, et statim in cœnobio suo pulsabatur ad Primam. Sed Fratri illi apparuit quod multo plus quam per centum et quinquaginta annos fuisset in pœnis illis quas pertulit. Ex quo constat, quam magnæ sint pœnæ inferni, et quam longa videatur damnatis brevis morula sive duratio: quo enim in graviori supplicio tædioque sunt, eo tempus eis videtur longius esse. Sunt quoque in exspectatione dolorosissima futuri judicii, et resurrectionis venturæ, in qua eorum pœna inæstimabiliter est augenda.

Hæc ergo omnia semper præ oculis habeamus, et Deo justissimo in vera justitia jugiter serviamus.

Footnotes

  1. Is. lxvi, 24. ↩

  2. Judith xvi, 20, 21. ↩

  3. Eccl. vu, 19. ↩

  4. Ps. x, 7. ↩

  5. Job x, 20-22. ↩

  6. De Divin. nom. c. iv. ↩

  7. Matth. xxii, 13. ↩

Chapter 74 of 211